BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xliii

Res prorsus supra naturam

―――――

Quod mihi accidit dum studerem Papiae, ut mane quodam, antequam expergiscerer, ictum in muro senserim (uacuum erat habitaculum quod loco illi erat contiguum) et dum expergiscerer et postea alium, quasi mallei, et quod eadem hora uesperi intellexerim obiisse Galeazium de Rubeis, amicum singularem et de quo tam multa, non id referam in miraculum. Primum potuit totum ad somnium continuitate referri, secundo, ut dixi, potest a causa quadam naturali processisse ut de uapore illo, tertio ut cum me uiderent perculsum prodigio et metu me intra domum tota die retentum, confinxisse mortem hanc atque traduxisse ad illam auroram cum antea multo obiisset; paucos enim uideas, qui ea hora ex morbo pereant. Quamobrem hoc prodigium non inter miracula tot modis labefactum reponam, sed cuique ut de eo statuat ut melius uidebitur sententia 1).

Ergo anno MDXXXVI, cum habitarem in P. Tonsa, erat mensis, ni fallor, Iulii, prodiens e coenaculo in cortem, sensi maximum odorem cereorum quasi nuper extinctorum; territus uoco puerum interrogans an quicquam sentiret. Ille, cum de strepitu intelligeret, negabat. Monui non de sono intelligere sed an odorem perciperet. Dixit: «O quam magnum sentio cerae odorem!» Dixi: «Sile». Et ancillam rogans et uxorem, omnes mirabantur praeter meam matrem, quae nil sentiebat, credo grauedine praepedita. Itaque mortem imminere hoc ostento autumans, cum ad lectum contulissem me, non poteram obdormiscere et ecce aliud prodigium priore maius: in uia publica grunnientes sues, cum nulli ibi essent, inde anates similiter obstrepentes. «Quid hoc mihi et unde tot monstra? Et anates cur ad sues ueniunt?» qui tota nocte grunnientes perseuerarunt 2). Mane tot uisis perculsus nesciebam quid agerem, uagabar extra urbem 3) a prandio, et rediens domum uideo matrem 4) quae me hortabatur ut properarem. Ictum fulmine uicinum 5) Io.  6) praefectum alias pestilentiae. Hunc ferebant, cum XII ante annis eo munere 7) uacaret, quod pestilentiae 8) saeuiret, multa rapuisse; concubinam habebat nec exomologesim subibat, forsan et alia peiora admiserat; erat autem uicinus et non intercederet nisi domuncula. Vidi et cognoui esse mortuum prorsus, tunc liberatus sum a cura, illius obitu. Dices: unde tibi hoc uisum? an ut seruarer? Nam aliquando, licet raro, sub porticu 9) sua sedere 10) confabulandi gratia contigerat. Erat enim locus frigidiusculus.

Secundum 11), cum mater esset in extremis, experrectus 12) et illuscente altius sole, uidens et nihil uidens, XV ictus (illos enim numeraui) audiui quasi aquae guttatim in pauimento cadentis; nocte autem praecedente, circiter CXX prope numeraui sed dubitabam, quod hos a dextra sentirem, ne quis domesticorum mihi anxio illuderet ut hi ictus 13) non uiderentur in die contigisse, nisi ut nocturnis fidem facerent. Paulo post ictum quasi currus tabulis onusti simul se exonerantis supra laquearia sensi, tremente cubiculo, mortua est, ut dixi, mater. Ictuum significatum ignoro.

Omittam illud quod circa medium Iunii MDLXX sentire uisus sim ambulantem noctu, occlusis ostiis atque fenestra clatrata, inde assidere mihi, strepitum edente capsa; forsan ad nimiam cogitationem referri potest, nam alium de hoc interrogare non potui.

Qui fuit ille qui mihi uendidit Apuleium, iam agenti annum ni fallor XX, Latinum et statim discessit? Ego uero qui eousque neque fueram in ludo litterario nisi semel, qui nullam haberem Latinae linguae cognitionem, cum imprudens emissem, quod esset auratus, postridie euasi qualis nunc sum in lingua Latina, nec non et Graecam quasi simul et Hispanicam et Gallicam accepi, sed dumtaxat ut libros de rebus 14) intelligam, ignarus sermonis et narrationum et regularum grammaticae prorsus.

Anno MDLX mense Maii, cum ob dolorem mortis filii paulatim somnum amisissem, nec inaedia, nec uerbera, quibus crura obequitando per segetes discruciabam, non ludus latrunculorum, quo tempus transigebam cum Hercule Vicecomite, adolescente gratioso (nam et ille iam uigiliis consumebatur), rogaui Dominum ut mei miseresceret: nam ex perpetuis uigiliis necesse erat aut me mori, aut insanire, aut saltem munus profitendi deserere. Itaque si desererem, non erat quo uitam honeste protraherem; si insanirem, ludibrio futurus essem omnibus, disperderem quod esset reliquum patrimonii, spem nullam affulgere commutandae ob senectutem conditionis; rogare itaque ut 15) mortem immitteret, namque hanc esse communem et statim concessi in lectum. Erat enim hora tarda et decima surgere cogebar, uix duobus horis licebat conquiescere in lecto. Statim abripuit me somnus et subito appropinquantem uisus sum uocem ex tenebris audire, quam neque cuius esset, nec quis esset dignoscere potui ob tenebra. Dicebat enim illa: «Quid quereris?», seu «quid doles?», nec expectato responso, subiecit: «De filii nece?» Cui ego: «An dubitas?» Tum is respondit 16) : «Lapidem quem collo suspensum habes in os impone et quamdiu habebis, filii non recordaberis». Et somno illico solutus cogitabam: «Quid smaragdo cum obliuione?», sed postquam nulla erat alia euadendi spes, recordatus uerbi illius: credidit in spem praeter spem et reputatum est ei ad iustitiam (de Abraham loquentis), imposui lapidem et ecce, quod supra fidem omnem est, statim ita omnium quae ad filii memoriam pertinebant obliuiscebar, tum tunc, cum iterum in somnum delatus sum, tum in posterum ad annum ferme unum cum dimidio, donec conscripsi librum Theognoston, seu secundum Hyperboreorum. Interim dum comederem et dum profiterer, cum non liceret smaragdi beneficio uti, torquebar ad mortis sudorem usque. Sic somnum et habitum prorsus, ut mihi uidetur 17) recuperaui. Quod uero est prorsus admirabile, neque in una, neque in altera mutatione quicquam morae unquam interponi uisum est.

Nocte quae praecessit Idus Augusti MDLXXII, lumen aderat et ego eram uigilans, paululum enim differebat a secunda hora noctis, et ecce sensi strepitum ingentem a dextra, quasi exonerantis currum tabulis onustum. Respicio: erat hoc in ingressu cubiculi mei; ex cubiculo ubi puer dormiebat (erat autem ostium apertum) uideo uillicum ingredientem. Respiciebam ad illum intente ob multa. Protulit ergo in ipso pene limine ostii: «Te sin casa». Quo dicto, euanuit. Ego neque uocem agnoui, neque uultum, neque ulla in lingua potui quid significaret assequi. Respondi alias: cur talia? Sed si quis obiiciat: cur adeo paucis eiusmodi miracula? Et quare si sic est, homines regna 18) adeo appetunt, magistratus et spes per tot etiam nefanda? Dico hunc non esse locum ad haec determinanda 19), neque humeros tanto ponderi idoneos, sed ad theologum 20) relegare, mihi sufficiat historiae ueritatem enarrasse.

Omittam referre de tonitru Bononiae, quod superstitit cubiculo sine fulgure, sed et absque tremore quod minus malum, ut strepitus tabularum semper malus, quamuis in nullo horum mors subsecuta sit, nisi de matre, sed illa iam peribat morbo et senio confecta; item de contumacia horologii, quae in causas facile naturales referri potest; ut etiam de terra illa quae 21) anno MDLIX mense Octobris ac Nouembris effossa singulis diebus sub foco et prope cernebatur, quae oculis meis, non dormitans, sed in clara luce uidi.

Circiter VIII Calendas Aprilis MDLXX, consilium pro patrono meo cardinali Morono conscripseram, cuius unum folium cum decidisset in terram, moerebam. Itaque exsurgo et una mecum folium se erigit et transgreditur usque ad abacum, ibique erectum, transtris eius adhaesit. Ego admiratione ductus uoco Rodulphum et ostendo rem miram; ille tamen non uidit motum neque ego potui (ut qui nec tot mala expectarem) intelligere quid portenderet; erat autem ut, euersis rebus meis, lenior aliquando aura afflaret.

Post mense, ni fallor, Iunii, cum scripsissem ad eundem, ecce quaero puluerarium. Cum diu ubique quaesissem, eleuato folio, ut ex terra colligerem quem imponerem puluerem, uideo latuisse puluerariam pyxidem, altam uncia cum quadrante, rotundam, ut dimetiens esset longum uncia: qui fit 22) ut in plano latere scribenti 23) potuisset? Et hoc ad illud pertinebat confirmabatque spem quam de illius humanitate et sapientia conceperam, utque ille cum optimo Pontifice ita ageret ne pro tot laboribus tam aduersa perferrem.

Sed haec omnia aequauit, plana reddidit et certa, quod secutum est VII Idus Octobris anni eiusdem. Detentus eram pridie Nonas, fideiussionem pro MDCCC coronatis aureis dederam. Die illa, hora nona diei, illucescente in carcerem sole, ubi illi 24) abierunt, dixi Rodulpho Syluestri ut clauderet ostium cubiculi; hoc ille facere grauabatur et consilii mei praeposteri satis mirabatur. Ego, seu Deo ita uolente, seu ratione inductus ut quod perferre coactus essem inuitus permiscerem cum uoluntario. Ergo paruit. Ecce subito clauso cubiculi ostio, ostium ipsum maximo ictu percussum est ut procul exaudiri posset, statim resiliit, nobis spectantibus, ictus in fenestrae operculum, quod irradiabat sol, simili fragore, atque illico in fenestram atque clatratam impingens tanquam annexa stridebat, atque sic euanuit. Cum haec animaduerterem, statim miseriam meam lamentari coepi sed apparuit quod pro signo certo mortis molestae interpretabar ad uitam spectasse. Paulo post enim sic mecum 25) ratiocinari coepi: si tot principes tam etsi iuuenes, ualidi felicesque pro regibus suis, ut grati illis uideantur, se certae morti exponunt, cum ab obitu nil sperare possint prorsus, qui tu, senex marcidus, ac pene infamis, pati potes 26), uel scelere si reum te existimabunt, uel iniuria si hoc malo indignus coram Deo sis 27), qui benignitate sua ostendit 28) res tuas in illius conspectus positas esse? Itaque iam tutus mihi a morte quam pertimescebam esse uidebar, et uitam laetam ducebam, quantum humana nostra natura fert. Eoque modo uitam produxi, de qua actum erat recordanti quod antea non possem, uel momento, in carcere morari, quin suffocari uiderer. Huic ostento adeo admirabili interfuit, ut dixi, Rodulphus qui sequenti anno laurea decoratus est.

Sed habent haec mira in hominibus ut, cum adsunt uel paulo ante acciderint, totum hominem ad se trahant, cum refrixerint adeo attenuantur ut, nisi aliquo signo tanquam clauo firmiter instauraueris, quasi dubites an uideris uel audieris: quod reor maxime tum ob alias causas multo profundiores accidere, quam naturae nostrae distantia 29) a causis, quae illud efficiunt. Scio quales quidam de talibus (ut nasuti uideantur) iocos et risus excitabunt. Quorum princeps Polybius, philosophus sine philosophia 30), qui nec quod sit munus historici intellexit sed nimium extendendo ridiculus euadit, interdum 31) admirabilis ut dum de Achaeis loquitur (lib. 2 histor. ) 32). Quid plura? Recte dicebat Tartalea neminem scire omnia; imo nihil eos omnes 33) qui se multa ignorare non sciunt. Vides Plinium, cum adeo luculentam 34) tradiderit historiam, bouem se 35) praestare dum de sole et astris agit 36). Quid igitur mirum de Polybio (dum altioribus atque diuinioribus se infert) adeo clare prodidisse ruditatem suam? Vnum satis est harum rerum conscientiam et sensum uniuersi orbis (sancte iuro) regno etiam diuturno cariorem mihi esse. Quid 37) si adiungere uoluissem quae maiores mei narrabant fabulis similia et tum 38) risu digna uisa? Postquam tamen ego tam certe deprehendi, nonne haec ipsa parua uideri poterant? Sed neque illorum prudentiae aut diligentiae tantum tribuere ausus sum, ut confirmari posse sperarem. Verum illud admonere satis 39) habui circa morituros et ex insperato maxime frequenter talia uideri, praecipue insigniter bonos aut malos.

Vnde si ita est, non tam potest hoc esse fortuitum, quam naturale diuinumue 40). Neque enim suspensis animis terrore, aut commotis, fluctuantibus, immodici enim affectus, cum alterius generis miraculis, obruunt opiniones falsas, non augent. Quid enim puellae supplicanti 41) Deo cum patris uisione 42), quem illa liberandum existimaret?

Sed haec satis. Nam solum cum accidissent et qualiter 43), et a quibus prorsus omnis suspicio, aut erroris, aut technae aberat, quam breuissime hic adscripsi; aliorum etiam quae euidentia fuerunt, quod non tam insigni exempli essent, aut certiora mihi fuissent praesenti, sed non locupleti adeo testimonio, immensam multitudinem praetermisi; ut etiam ex nostris commentariis deprehendere cuique licebit. Solum 44) hoc rogo te, o lector, ut cum talia leges, non fastum humanum tibi pro scopo proponas, sed magnitudinem atque amplitudinem orbis, ac caeli, et has exiguas tenebras, in quibus misere 45) et anxie uolutamur compares, facile intelliges nil incredibile me enarasse.

 

――――――――

 

1) sententia MD : similia NS. 

2) Et anates cur ad sues ueniunt? qui tota nocte grunnientes perseuerarunt MNS : Et anates cur ad sues ueniunt, qui tota nocte grunnientes perseuerarunt? D. 

3) extra urbem NSD : extra urbem, prope tamen iturum M. 

4) matrem : omisit M. 

5) uicinum : omisit D. 

6) Io MNS : Ioannem D. 

7) munere NSD : muneri M. 

8) pestilentia MNS : pestilentia D. 

9) porticu NSD : portica M. 

10) sedere MNS : omisit D. 

11) M. porte en marge les numéros suivants: 2 en face de «Secundum», 4 en face de «Anno MDLX mense Maii», 5 en face de «Nocte quae praecessit», 6 en face de «anno MDLIX mense Octobris ac Nouembris», 7 en face de «Post mense, ni fallor, Iunii», 8 en face de «Sed haec omnia». (??) 

12) experrectus NSD : a lena experrectus M. 

13) ictus M : actus NSD. 

14) de rebus omiserunt NS. 

15) ut NSD : ob M. 

16) respondit NSD : respondet M. 

17) uidetur MNS : uidebatur D. 

18) regna NSD : omisit M. 

19) determinanda NSD : terminanda M. 

20) theologum MNS : theologos D. 

21) quae NSD : quam M. 

22) fit MNS : sit D. 

23) scribenti MNS : omisit D. 

24) illi MNS : alii D. 

25) mecum NSD : meum M. 

26) pati potes NSD : omisit M. 

27) sis NSD : omisit M. 

28) sua ostendit NSD : sua hoc ostendit M. 

29) distantia NSD : distantiam M. 

30) lib. 3° Histor. M in margine. 

31) euadit, Interdum NSD : euadit. Interdum M. 

32) (lib. 2 histor. ) : omisit M. 

33) omnes : omisit M. 

34) luculentam NSD : luculenta M. 

35) bouem se NSD : non bouem, sed muvsaikon(?) se se (sic) M. 

36) lib. 2° M in margine. 

37) esse. Quid NSD : esse hoc adieci, non quod iudicium meum praeferam, sed si praeferenda quod fuerint sint, nec mentiri nec hallucinari. Quid M. 

38) tum NSD : cum M. 

39) satis NSD : sane M. 

40) diuinumue NSD : diui numine M. 

41) supplicanti NSD : suspicanti M. 

42) uisione MD : iussione NS. 

43) qualiter NSD : qualiter quam cum adnotaueram M. 

44) Solum NSD : Solo M. 

45) in quibus misere NSD : in ……… misere M.