BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xlii

Praecognoscendi uis in arte et 1) aliis

―――――

Porro qualiscumque causa fuerit quae plus mihi nominis hac in parte attulerit quam cuperem, seu diuinus afflatus, seu Harpocratica constitutio, seu quaedam iudicii et mentis perfectio, non satis dicere possim.

In medica primum arte emicuerunt Ceciliae Madiae, de filio Io. Iacobi Restae, totque aliorum, ut in tanto tempore nemo gloriari possit uidisse hallucinatum; quinimmo etiam qui alias partes artis a me detrahere conabantur, in hac 2) primas perpetuo reliquerunt, nihil mihi tale optanti. Sed omittam reliqua: Bononiae nonne offerebam, si quis uellet pro aegris decem numerare coronatos, ut bis uel ter aut semel tantum aegrum inuisere studiose possem, me persoluturum quod accepissem centies, si aberrassem in partem quam mortis causam futuram praedicerem? Dissecuerunt plures nobiles et primum quidem me praesente, deinde cum uiderent non falli unquam, illis ne toties contingeret erubescere, clam dissecabant, sed nunquam in octo annorum spatio in quo ibi medicinam publice professus sum, contigit ut uel de hoc non solum contradicere sed neque hiscere ausi sunt, tam foelix hac in parte.

At extra artem quae in consilio regis Edoardi VI Anglorum dixerim et quomodo calamitates eius regni impendere et quales, certe quis admiretur. Taceo quae in carminibus Naeniae mortis filii subticere uolo, quod ipsi prohibuerint, et tamen puto extare miraculo 3) propiora quam oraculis, de eo quod futurum esset usque ad octauum annum ab illius morte. Sed, ut dixi, ea mihi non tribuo, quae etiam malim perire quam ut gloriam hoc modo quaeram. Nam et de Cypri amissione ab initio pronuntiaui et causas reddidi, tum etiam de Africae arce nil haesitans. Nec uelim quemquam opinari quod haec longius petita sint aut ex Daemone aut ex astris, sed ex Aristotelis oraculo: solum enim, inquit ille, prudentum ac sapientum esse ueram diuinationem. Exquirebam quae in re essent; primum didiceram locorum naturam, mores hominum, principum praestantiam, historiarum et nobiliorum, et secretarum 4) magnum numerum euolueram, inde adiutus meis artificiis, quae nunc exponam, pronuntiabam.

Audi ergo quae et qualia: doctrina crassa, dilemma, t.. p.., amplificatio, splendor singularis, dialectica et in ea longa, diligens, assidua exercitatio, et exercitatione maior cogitatio. Quaedam tamen sic mihi contigerunt, ut causas uix reddere possim. Memini 5) me dum essem adolescens, persuasum fuisse cuidam Ioanni Stephano Biffo quod essem chiromanticus, et tamen nihil minus. Rogat ille ut praedicam ei aliquid de uita; dixi delusum esse a sociis; urget; ueniam peto si quicquam grauius praedixero; dixi periculum imminere breui de suspendio; intra hebdomam capitur, admouetur tormentis, pertinaciter delictum negat, nihilominus tandem post sex menses laqueo uitam finiuit, illi prius amputata manus.

Non ita fortuitum dici potest quod nunc accidit in Io. Paulo Eufomia, iuuene alias alumno meo, intra mensem, et extat chirographum. Sanus erat. Quodam uesperi iubeo mihi chartam exporrigi, scribo in illa: ni caueat breui moriturum. Non hic sidera, non doli mihi explorati. Reddo causas, transmitto, intra sex uel octo dies aegrotat, non multo post perit. Prope miraculum talia imperitis uidentur, si prudens illud scriptum legat et consideret, dicet uidisse factum, non futurum praeuidisse.

Quid Romae? Tot sunt testes quot aderant conuiuae. Dixi: «Nisi non aequo animo uos non accepturos existimarem, dicerem aliquid». Vnus ex his inquit: «Forsan dicere uis unum e nobis 6) moriturum?» Respondi: «Inquam, ita uidetur hoc anno». Et die prima Decembris qui uocabatur Virgilius obiit.

Adde quod minimis constant 7) res nostrae et ab ipsis magnas mutationes accipiunt, atque ab eiusmodi ac minoribus, si dicere licet, iudicantur. Non dicam quod ignoro. Venit Gallus dum habitarem in domo Ranutii Bononiae, uolens alloqui me seorsum. Dixi sufficere debere ne alii audirent. Cum perstarem discessit. Suspicatus misi qui quaererent; non est inuentus qui uiderit. Quid putas? Scelus cogitabat ille.

Quid dicam de Cypro? Non semel, ut audiui quinam essent 8) apparatus Turcarum et Christianorum, dixi metuendum esse ne uinceremur: testis est cardinalis Sfortia. Causas adducebam, tandem 9) exitus ostendit et ui et errore insulam amissam. Haec et talia studiosis diligentibus et peritis accidunt, non tamen neque necessario 10) neque in omnibus, certissimae enim sunt, quae in artibus ut fabrilis.

 

――――――――

 

1) et aliis NSD : et in aliis M. 

2) hac NSD : has M. 

3) miraculo NSD : miracula M. 

4) secretarum MND : secretariorum S. 

5) Memini MND : nemini S. 

6) nobis NSD : uobis M. 

7) constant NSD : constat M. 

8) quinam essent NSD : qui nam esset M. 

9) adducebam, tandem NSD : adducebam: unus Dux et quem metuant sui propior (et enim fateor non sic, sed fatigatione coloniis constitutis non uidere quomodo defendi possent). Verum M. 

10) non tamen neque necessario NSD : hoc ex iudicio artium atque negotiorum praeclare admittunt praedictiones coniectura excellenti et admirabiles, non tamen neque necessarias M.