BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xli

Ostenta naturalia uisa, rara tamen,

de uita propria et filii ultione

―――――

Inter naturalia ostenta, primum 1) illud quod et rarissimum est, natum me esse hoc seculo in quo totus orbis innotuit, cum antiquis paulo plus triente cognitum fuisset: hinc lustramus Americam 2) (nunc partem propriam appello) Brasiliam, maximam incognitae antea portionem, Terram ignitam, Patagones, Peru, Charcas, Parana, Acutia, Caribanam, Picoram, Hispaniam nouam, Quitum, Quiniram 3) partem occidentaliorem, Galliam nouam, et ea magis meridiem uersus Floridam, Corterealem, Escotilant 4), Marata; praeter has ad Orientem sub antartico Antiscios quasi Scythas et alios nondum notos Boreales, Laponiam, Binarchiam, Amazones et quae est e regione insulae Daemoniorum (si hae fabulosae non sint). Hinc certe ut 5) aequa fiat distributio, magnas secuturas calamitates uerisimile est. Creuit opinio, minuentur et contemnentur bonae artes et certa pro incertis commutabuntur. Sed haec alibi, interim nos florente prato gaudebimus. Nam quid mirabilius pyrotechnia et fulgure mortalium quod pernitiosius multo est quam caelestium. Nec te silebo, magne Magnes, qui nos ducis per uastissima maria et noctes tenebrosas et tempestates horribiles in peregrinas et incognitas regiones. Addatur quartum typographica inuentio, manibus hominum facta, ingenio illorum inuenta, aemula diuinis miraculis: iam quid deest amplius ni Coelum occupemus? O insaniam hominum si uanitatem, si principia non animaduertimus, ambitiosum supercilium si non admiramur! Sed ad ordinem redeo.

Erat dies XX 6) Decembris anni MDLVII, cum mihi prospere cuncta succedere uidebantur: non dormio ad mediam noctem usque, cum uellem, uisus est mihi lectus tremere et cum eo cubiculum; terraemotum existimabam; post tandem somnus obrepit. Vbi mane dies illuxisset rogo Simonem Sosiam qui nunc hic Romae est, in curuli 7) lectulo iacentem, an aliquid senserit. Respondet tremorem cubiculi et lecti. «Qua hora?» Inquit: «sexta aut septima». Tunc ego in forum me confero, quaero a pluribus an terraemotum ea nocte senserint; nemo affirmat; uenio domum, accurrit famulus admodum tristis, nuntiat Ioannem Baptistam duxisse in uxorem Brandoniam Seronam, puellam amatam ab ipso sed omnium bonorum expertem. Atque hinc dolor, hinc lachrymae. Accedo prope locum, uideo rem transactam. Hoc sane fuit omnium malorum ……initium. Cogitaui diuinum nuntium quod cognouisset conclusum uesperi, nocte uoluisse significare. Nam ubi illuxisset, antequam domo 8) prodiret, aggressus eram filium. Dixi (non eo tantum monitus ostento, sed quod uideretur a seipso alienus): «Fili, caue tibi hodie magni mali quippiam ne efficias». Locum memoria teneo, in ostio enim eram, sed non an 9) subiecerim de ostento. Non multis post diebus, sentio rursus tremere cubiculum, experior manu, cor sentio palpitare, in latus 10) sinistrum enim 11) decumbebam; eleuo me, cessat tumultus ille et palpitatio; iterum decumbo, itaque cum utrumque rediisset, cognoui unum ex alio 12) pendere. Memineram etiam quod, cum uisum esset antea tremere, tum cor mihi palpitabat, ut esset res naturalis; uerum quomodo puer 13) ille esset affectus non intelligebam, animaduerti solum quod duplex hic erat tremor: naturalis qui ex palpitatione cordis prouenit et a spiritu qui eo medio prouenit; quod ex similitudine deprehendi non paucis ante annis, nam cum antea essem solitus, si antelucanis horis expergiscerer, duris et grauibus curis angi; a paucis annis nunc citra et si contingat uigilia, non tamen cura: quod ea uigilia a morboso habitu potius fiat quam ab 14) afflatu.

Simile contigit cum anno MDXXXI, canis modesta ulularet praeter consuetudinem assidue; corui insiderent domus uertici crocitantes praeter solitum; puer cum fasciculos lignorum frangeret, erumpebant ignis scintillae; duxi uxorem inexpectato, a quo tempore multa aduersa concomitata sunt.

Non tamen prorsus omnia haec diuina fuerunt, nam cum essem annorum prope XIII, coruus arripuit in campo B. Ambrosii laciniam uestis, nec dimittere, magna ui me eum trahente ac repellente, uoluit, nec quicquam tamen uel ad multos annos luctuosum accidit, aut mihi aut meorum ulli.

Magna etiam sed prorsusnaturalia obseruaui: quae superius a caelo, hora pene XXII, stellam Veneri similem (dum essem puer) quae illuxit tam clara ut a tota urbe nostra conspiceretur. Vidi tres inde soles anno MDXXXI et omnes in oriente et cum radiis, Aprili mense, Venetiis, ubi tum casu eram, durauitque spectaculum totis pene tribus horis. Antea uero circa annum MDXII in agro Bergomensi prope Abduam fluuium, ceciderunt nocte una supra M,ut referunt, lapides, cum praecessisset uesperi ingens flamma quae in aere ferebatur, trabis ingentis similitudine: uidi ego ex his unum dum puer essem, ponderis librarum supra CX, (non recordor an communium, an maiorum, nam librae CXI maiores Mediolanenses sunt CCLIX) in domo M. Antonii Dugnani, iuxta aedem sacram D. Francisco dicatam, forma inaequali et undique abrupta ut de casu coniectari possemus; color cineris et saturior; si affricaretur sulphuris odoremreddebat; cotibus uulgaribus simillimus erat: potuit et esse techna, nam ibidem tales lapides effodiuntur, et per orbem passim cotium nomine deferuntur. Volui hoc subiecisse, quod neque apud Gasparem Bugatum neque Franciscum Sansouinum, diligentes 15) horum temporum Italos scriptores, ullam mentionem huius rei inuenio. Sed quorsum tamen patritii illi hoc confinxissent? Et passim alii, licet minores, ostendebantur nec spectaculum gratum futurum principibus qui tum regnabant. Constat enim seditiosis huiusmodi ad res nouas moliendas addere 16), et forsan aliquid etiam in hoc euidenti causa possunt.

Sed sit modo utrumque, circa id tempus constat Venetiis tam grauem fuisse terraemotum ut nolae templorum sponte pulsarent, accidit enim hoc prodigium anno MDXI; ut anno MDXIII, cum Maximilianus Sfortia, Mediolani princeps, amisso toto principatu, Nouariae obsideretur a Gallis, canes Gallorum in urbem agminatim uenerunt, canes Eluetiorum lingentes, atque illis blandientes: quo uiso, accurrit Iacobus Motinus Torfaninus, tribunus militum Eluetiorum, qui pluribus praeliis interfuerat, Sfortiae certam ex obseruatione uictoriam spondens, quam sequenti die adeptus est. Hic ordinem et propositum uideor transgressus, sed ad praesentia pertinet ostendere, me eo tempore natum quo multa mirabilia uiderim.

Iuueni (et nunc nuper a somno experrecto) uidebantur quae in cubiculo erant ac si cum lumine fuissem, sed paulo post euanescebat uis illa. Referunt Tiberio hoc accidisse.

Cum nocte praecedente X Calendas Februarii MDLXV, qua die recessit Caesius, ingressus Crassus, bis arsisset lectus, praedixi me non permansurum Bononiae et prima uice restiti, secunda non potui.

Anno MDLII, catula domestica et placida, domi relicta, ascendit super abacum, et lectiones meas publicas lacerauit, librum de Fato, qui uidebatur magis expositus, non attigit. A fine anni, praeter omnem spem, profiteri publice desii per octo annos perpetuos. Nonnunquam ex minimis cum immodice perseuerant, coniecturam facere licet: cum ex minimis, ut alias declaraui, ac uniusmodi, uelut retium maculis 17) omnia apud homines constent, repetitis et in diuersas figuras ut nebulae formatis, nec solum per minima augeantur sed et illa minima sensim in infinitas partes, ut ita dicam, diuidere oportet 18) : isque solus in artibus, in consiliis, in negotiis ciuilibus praestantissimus erit, et ad summum culmen perueniet qui haec intelliget et in opere ipso obseruare nouerit: quamobrem in quibuslibet euentibus talia minima erunt obseruanda. Die qua uenit e Bononia Ludouicus Ferrarius cum suo patrueli Luca, pica 19) in corte tamdiu deblaterauit, praeter solitum omnino, ut nos aliquem expectaremus; erat autem pridie Calendas Decembris MDXXXVI. Numquid hoc in causa? minime, quoties in irritum cesserunt! Ergo his proderunt incerta ratione 20) obseruata, ut Augusto, aliis contempta, ut Iulio Caesari et Syllae; atque eadem ratio in alea, ut nulla sit, aut obscura. Quae uero supra naturam sunt, rationi naturali non subiacent; quae subiacent, iam nil mirum continent, nisi eius imperitis.

Aliud fuit cum pene mersus sum in Benaco lacu: timebam ingredi causam ignorans et erat aeris magna tranquillitas 21). Eodem anno plura apparuerunt quae liberationem, alia calamitatem portenderunt, uelut solutio uinculi quo smaragdus collo appensus erat. At antea tres annuli quos in digitis gestabam (mirum sane dictu) in unum confluxerant 22) ut tam exitus quam coitus non parum esset admiratione dignus, tum magis quod liberatio et damnatio post subsecutae fuerint: sed dona haec sunt Dei, nam quod ad prodigia attinet, nihil minus.

Damnatus a prima pueritia ad mortem, spirandi illa difficultate, frigore maximo pedum 23) ad mediam noctem usque, palpitatione cordis ea in aetate, sudore copioso quem postmodum excepit urinae profluuium perpetuum; dentes rari ac debiles admodum, manus dextra incompacta, linea uitae ualde breuis, inaequalis, intercisa, ramosa et reliquae principales pene capillares aut ualde obliquae; astra quae minitabantur omnino obitum, ut omnes dicebant ante annum XLV, omnia uana inuenta sunt. Viuo, et annum ago LXXV 24), non artium fallacia sed artificum inscitia: quin quod, si quid tale esset, non magis elucescere poterit quam in Aristotele, de quo nihil tale legitur. Sed ad filii historiam accedamus, quae uere quippiam habuit dignius consideratione.

Cecidit filius meus intra CXXI diem. Ipse mortuus est exclamans se perire ignorantia eius qui mortem filii mei suaserat et deprecatus fuerat, Falcutius senator, uir alioquin primarium partium, quem secutus est Hala, qui a damnatione filii sic statim aegrotauit ut phtisi correptus reiecto pulmone expirauerit. Praeses ipse Rigonus qui iudicium urgebat, uxorem propriam extulit sine cereis, mirum dictu, uerum tamen, ut a pluribus audiui; referunt ipsum quamuis nominis integri, sola morte iudicium cuius insimulabatur effugisse; tum etiam filium eius unicum adolescentem morte ereptum, ut diceres domum illius Diris excantatam. At paucos intra dies socer filii mei qui eius mortem procurauerat, in uincula coniectus, tandem amisso exactionis munere, mendicauit; filius eius quem 25) maxime amabat, suspendio uitam finiuit, damnatus, ut audio, in Sicilia. Eorum qui ipsum accusarunt nemo non nisi magna calamitate euasit, aut perculsus aut enectus; quin etiam dominus ac princeps, alioquin generosus et humanus, cum ipsum ob inuidiam meam et accusatorum multitudinem deseruisset, et ipse multis modis conflictatus est: grauibus morbis, caede propriae neptis a coniuge suo, litibus grauibus. Tum etiam subsecuta calamitas publica, Lotophagite 26) insula amissa, classe regia dissipata, non quod tam impudens uel insanus, ut quicquam horum pertinere ad nos putem, sed homines bonae mentis, ut in tempestatibus segetes euertuntur, et magnarum calamitatum tempore cadunt, praesidio optimorum principum, tum occupatorum publicis aut propriis infortuniis destituti, quae tempora obseruant improbi calumniatores ad amussim non alia spe magis conspicua.

 

――――――――

 

1) M. met des numéros en marge: 1 en face de «primum», 2 en face de «Nam quid mirabilius pyrotechnia», 3 en face de «magne Magnes», 4 en face de «Addatur quartum typographica inuentio», 5 en face de «Erat dies XX Decembris», 6 en face de «Simile contigit», 7 en face de «Magna etiam sed prorsus naturalia obseruaui». (??) 

2) hinc lustramus Americam NSD : hinc America M. 

3) Quiniram MNS : Quirinam D. 

4) Escotilant : Estotitilant MNSD. 

5) sint). Hinc certe ut NSD : sint) ut certae ut M. 

6) XX MNS : X D. 

7) curuli : curruli MNSD. 

8) domo MNS : domum D. 

9) an omisit M. 

10) latus NSD : latum M. 

11) enim : omisit M. 

12) ex alio MNS : ex aliis D. 

13) puer MD : prior NS. 

14) ab MNS : omisit D. 

15) diligentes NSD : diligenter M. 

16) moliendas addere NSD : moliendas animos addere M. 

17) ex minimis, ut alias declaraui, ac uniusmodi, uelut retium maculis : omisit D. 

18) oportet MNS : opportet D. 

19) pica NSD : piua M. 

20) ratione NSD : ronem M. 

21) tranquillitas. Eodem NSD : tranquillitas. Cum IX Calen. Maii MDLXVII Ioannem Paulum contubernalem admonuissem de uita inerti, ostendissemque amico, die sequenti uenerunt literae a patre adolescentis, sed amici testimonium eleuauit suspicionem culpae a me. Eodem M. 

22) M add. in margine: MDLXVII, V. Id. septembris – IX Calen. Augi eiusdem anni 

23) frigore maximo pedum NSD : frigore crurium ac pedum M. 

24) annum ago LXXV NSD : annum LXXV ago D. 

25) quem NSD : quam M. 

26) Lotophagite : Zotophagite MNSD.