BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xxxviii

Proprietates quinque quibus adiutus sum

―――――

Hucusque tanquam de homine locutus sum, atque etiam aliquanto hominibus caeteris natura inferiore ac disciplina. Nunc de mei ipsius natura quadam admirabili et eo mirabiliore quod in me sentio esse quippiam quod quid sit nescio. Et id me esse cum non a me proficisci talia percipiam, adesse cum expedit, non cum uolo. Quod oritur inde maius est uiribus meis, quod detectum fuit anno MDXXVI in fine seu initio sequentis ut sint peracti ex eo anni supra XLIX 1). Sentio ingredi foris in aurem rem cum strepitu ex ea parte directe unde fit 2) sermo de me, et si in 3) bonum decumbit in latere dextro, aut si a sinistro uenit penetrat in dextrum et fit strepitus ordinatus. Et si contentiosus contentio mira exauditur. Si ad malum decumbit in sinistro latere, uenit ex parte ad unguem unde uoces illae tumultuantur. Et ideo a quacumque parte capitis ingreditur. Et persaepe cum res male cedit, uox ex sinistra parte, dum finiri deberet, intenditur et multiplicantur uoces. Et persaepe si res sit ex urbe eadem, accidit ut uoce uix finita ingrediatur nuntius, qui me 4) uocet illorum nomine. Et si ex alia ciuitate, et ueniat nuntius, computa tempus interpositum a deliberatione et initio itineris et incidunt in idem, et uides sententiam peractam sub forma, qua conclusa est. Et durauit ad annum usque MDLXVIII 5) sub tempore cui conspiratio succedebat et ego mirabar quod cessaret.

Post paucos annos scilicet VIII uel circa, id est MDXXXIV, coepi uidere per somnia quae futura essent breui, et si eadem die, uidebam ut erant clara, et post ortum solis, et explicata adeo ut aliquando causam Collegii prorsus iudicatam, pactam et condemnatam uiderim, et quod obtenturus essem profitendi munus Bononiae. Cessauit anno priore quam illud aliud, scilicet anno MDLXVII dum Paulus, unus e contubernalibus, abiret et ita durauit annis circiter XXXIII.

Tertium fuit splendor. Hunc sensim auxi. Originem sumpsit circa annum MDXXIX, auctus fuit, sed nunquam perfici potuit, nisi circa finem LXXIII, inter finem Augusti et initium Septembris anno MDLXXIV 6), sed proprie hoc anno MDLXXV nunc, ut mihi uidetur, habeo perfectum. Est autem res quae non me deserit, sed loco duorum praecedentium quae desierunt, munit aduersus aemulos et pro incumbente necessitate. Et est 7) composita ex exertitatione artificiosa et lumine circumforaneo, iucunda nimis et per se praestat longe plus ad authoritatem, exercitationem 8), lucra et soliditatem studiorum quam illa duo simul iuncta; et hominem non abstrahit 9) a communibus studiis et conuersatione humana; et reddit promptum ad omnia, et ad compositionem librorum est praestantissima, et uidetur quasi ultimum nostrae naturae, repraesentat enim omnia simul quae ad rem illam faciunt. Et si non est res diuina, certe est perfectissimum opus mortalium.

Interim est quartum, quod incepit ab anno MDXXII et perdurauit usque ad annum MDLXX uel LXXIII, scilicet 10) hoc mihi datum est, ut reor, ad consolationem, postquam seruatus sum in uita praeter spem 11), et ut confirmarer in fide, ac intelligerem quod a Deo 12) sum, e ille mihi omnia, ne aliquid indignum tot meritis admitterem. Et si quis dicat: Cur non omnes homines aut saltem pauci haec uident, et similia? Quid si sentiunt plures aut per se clara non nobis? Sed quod amoris indicium, mors saeua filii? Si secus aliquis immortalis esse potest, expostulo; si non, quid mihi plus? Mors enim omnis acerba et pene eadem praeter senilem 13) quam aequat diuturna eius et certa expectatio 14).

Quintum peculiare fuit, quod et ipsum perpetuo durauit, ut non nisi desperatis rebus emerserim, non nisi florentibus mersus sim, quales triremes in tempestate esse solent, modo ex imo ad suprema, modo ex supremis in uertices 15), idque tota uita. O quoties conditionem meam adeo miserabilem mecum defleui, non solum quod omnia pessum issent et omnis spes salutis sublata foret, sed quod neque res meas cogitatione disponenti ut uellem, inuenirem modum euadendi; cum nullo meo studio aut labore, intra duos aut tres menses, uidi omnia commutata, ut maiores effectus quam uoluntatem et actum potestate fore crediderim, idque toties ut numerum referre pudeat. Et hac uicissitudine accidit saepe ut omnia simul ruerent.

 

――――――――

 

1) XLIX : XLXIV S, XLVIII D, XLVIV N, XLVIIII M. 

2) fit MNS : sit D. 

3) in NSD : ab M. 

4) me NSD : se M. 

5) MDLXVIII NSD : MDLXVIIII M. 

6) MDLXXIV MNS : MDLXXXIV D. 

7) est NSD : omisit M. 

8) exercitationem MNS : omisit D. 

9) abstrahit MD : abstraxit NS. 

10) scilicet hoc mihi datum est NSD : scilicet ut tot mirabilia et supra naturam aut similia perpetuo uiderem et in hoc statu continuauerim in annis L, hoc mihi datum est M. 

11) cap. 43, cap. 4 M in margine. 

12) a Deo NSD : adeo M. 

13) praeter senilem MD : praeter similem NS 

14) expectatio NSD : expectatio, ut parum intersit (si non mitior) et minas auditori, ut in tragicis M. 

15) uertices MD : uortices NS.