BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xxxvii

Proprietates quaedam naturales mirificae,

inter quas somnia

―――――

Primum inditium 1) naturae, ut ita dicam, anomalae fuit ipsa natiuitas cum capillis longis, nigris, crispis, non sane miraculosum tamen plane portentosum, sed maxime cum exanimatus in hunc mundum uenerim.

Secundum apparuit anno quarto et durauit circiter tribus annis: ex mandato patris quiescebam in lecto ad horam usque diei tertiam, et cum ante illam euigilabar, quicquid supererat ad horam usque diei consuetam in spectaculo iucundo consumebam nec unquam uana expectatione de illo frustratus sum. Videbam ergo imagines diuersas quasi corporum aereorum, (constare enim uidebantur ex annulis minimis quales sunt loricarum, cum tamen loricas nunquam eousque uidissem) ab imo lecti angulo dextro ascendentes per semicirculum, lente et in sinistrum occidentes, ut prorsus non apparerent: arcium, domorum, animalium, equorum cum equitibus, herbarum, arborum, instrumentorum musicorum, theatrorum, hominum diuersorum habituum, uestiumque uariarum, tubicines praecipue cum tubis quasi sonantibus, nulla tamen uox aut sonus exaudiebatur; praeterea milites, populos, arua, formasque corporum usque ad hanc diem mihi inuisas, lucos et siluas, aliaque quorum non memini, quandoque multarum rerum congeriem simul irruentium non tamen ut se confunderent sed ut properarent. Erant autem perspicua illa, sed non ita ut proinde essent ac si non adessent, nec densa ut oculo peruia non essent; sed ipsi circuli opaci erant, spatia prorsus perspicua. Delectabar autem non parum et spectabam intentus hac miracula, unde matertera mea semel me interrogauit an aliquid uiderem. Ego 2) quamuis adeo puer mecum cogitabam: «si fatebor indignabitur quicquid causam praebet huius pompae 3) subtrahetque hoc festum»: aderant enim etiam 5) flores uarii et quadrupedia et uolucres cuiuscumque generis, sed omnibus tam belle fabricatis deerat color, nam erant aerea. Itaque ego qui nec iuuenis, nec senex mentiri solitus sum, diu steti 5) antequam dicerem. Tum illa: «Quid ergo, fili, tam intente respicis?» Non memini quid responderim ipsi, existimo autem nihil respondisse.

Tertium fuit post hoc, ut dixi, quod uix unquam nisi prope diem incalescerem a genubus infra.

Quartum quod postmodum totus a somno perfunderer sudore calido et ualde.

Quintum, quod uiderem quam saepissime per somnum gallum, quem timebam ne loqueretur humana uoce, inde paulo post ita contingebat. Erant autem uerba plerumque comminatoria, nec tamen memini quid unquam in tot uicibus audierim. Erat autem gallus pennis rubris et crista atque submentis similiter. Credo autem supra centum uices hoc uidisse.

Post huiusmodi tempora, iam ineunte pubertate, cum haec uisa cessassent, alia duo apparuerunt, quae perpetuo ferme manserunt, et nunc etiam manent, licet postquam problemata scripsi et euulgaui amicis, unum ex his interciderit aliquando: idque est quod quoties ad coelum oculos attollo, uideo lunam et uere uideo a fronte ex aduerso sitam, cuius causam ibi enarraui. Alterum, quod cum fortuito animaduertissem, casu ac fortuna interueniente me rixis, nullum fieri sanguinem nec quemquam uulnerari; consulto me immiscui certaminibus atque seditionibus, sed neque tum cuiquam uulnus inflictum est. Post etiam cum uenatoribus iunctus nulla fera uulnerata uel a iaculo, uel a canibus esset, et id obseruaui comitatus aliquoties, licet raro admodum, tamen nunquam frustratus sum hoc priuilegio. Adeo ut cum semel (dum comitarer Istonii principem Vigleuanum) captus esset lepus et a canum morsibus substractus inuentus fuit 6) illaesus, illis non parum mirantibus. Solum in uoluntariis sanguinis detractionibus et his 7) qui publice plectuntur, hoc, ut ita dicam, priuilegio, non sum potitus. Et semel in arca Templi magni Mediolani, dum quemdam inimici eius in terram proiecissent et aliquot uulneribus confecissent, ipso interuentu meo unus eum clamantem percussit statimque alios discedentes secutus est, nec scio an illo ultimo ictu uulnerauerit.

Octauum est quod omnibus in occasionibus tum emersi cum iam nullus auxiliator esse uideretur. Et licet hoc sit naturale, modus tamen ut adeo frequenter et semper efficit ut nec naturale dici nec existimari possit. Licet illud de gallo uisum fuisse in somnis naturale sit, toties et semper eodem modo certe prodigiosum dici merito potest, sicut iacere alea legitima tria tantum puncta agendo de re aliqua magna ac negotio, naturale est ac existimari meretur et usque ad secundum ictum si repetatur; ter autem et quater sane suspectum etiam a cordato uiro haberi potest. Et similiter de successu, quod non nisi deplorata iam omni spe illuxerit occasio ut omnino Dei uoluntate factum uideri debeat. Narrabo autem circa hoc duo exempla satis euidentia.

Erat annus MDXLII salutis, aestiuumque tempus in quo solitus eram adire singulis diebus domum Antonii Vicomercati, patritii nostrae urbis, atque ibi totam diem absumere certamine latrunculorum. Certabamus autem realibus uno et usque ad tria uel quatuor in singulos ludos, adeo ut, cum ego uincere essem assuetus, auferrem aureum propremodum unum die singulo, aliquanto plus, modo aliquanto minus. Ita illi uolupe erat sumptus eo modo, mihi utrumque sumptus et certamen, ex quo tamen adeo euilueram ut iam toto biennio aliquotque insuper mensibus, neque artis exercendae, neque lucri quod deperiebat totum praeter id quod nuper dixi, nec existimationis, neque studiorum rationem haberem.

Die quodam prope Augusti finem, cepit ipse consultum 8), seu quod iacturae iam adeo assiduae pigeret, seu quod existimaret ius mihi 9) aequum esse, quod 10) nulla ratione, nullo iuramento uel execratione a proposito dimoueretur, adeo ut coegerit me iurare numquam in posterum rediturum ludendi causa; deierauique diuos per omnes, atque ita dies illa fuit extrema statimque me totum tradidi studiis. Et ecce mensis Octobris initio, Senatus, cum cessasset ob bella Academia Ticinensis, omnesque professores Pisas se contulissent, profitendi in urbe mea munus obtulit, idque insperato obtigit, quod et amplexatus sum 11), quia ex urbe non recedebam; alias nullo modo recepturus, ubi uel recedendum e patria fuisset, uel concursorem habiturus; cum nunquam praeter mathematicas, easque diebus tantum festis professus essem, amissurus lucrum ex urbe quotidianum, et subiturus incommodum transferendi meos ac suppellectilem, et de existimatione periculum facturus.

His de causis, cum sequenti anno nollem a patria discedere, nocte praecedente diem qua Senatus misit qui a me sciscitaretur quid deliberassem (quis credat?), tota domus funditus ruit, dumtaxat seruato cubiculo in qua ego, uxor et filii dormiebamus. Itaque quod nunquam sponte facturus eram, nec sine nota facere potuissem, coactus sum recipere, omnibus stupentibus qui rem norunt.

Aliud autem dicam (cum horum exemplorum tota mea uita referta fuerit) sed in alio genere. Laborabam et iamdiu ad desperationem uitae usque laboraueram, ut alias dixi, empyemate illo notho. Legeram in collectis a patre meo, si quis hora matutina VIII Calendas Aprilis exoraret Virginem sanctam ut 12) Filium rogaret pro re licita, genibus flexis, adiecta oratione dominica necnon salutatione Virginis angelica, obtenturum quod petierit. Obseruaui diem horamque, peregi supplicationem, et non 13) tunc statim, sed die corporis Christi, eodem anno 14), liberatus prorsus sum. Sed et alias multo post, memor facti, pro podagra supplicaui (nam proprie de hoc duo exempla pater adducebat eorum qui liberati erant) et 15) multum profuit, inde etiam sanatus sum. Sed in hoc auxiliis etiam artis usus sum.

Quatuor uero adducam exempla, atque proprietatum experimenta mirabilia de filio natu maiore: unum a die sacri fontis; secundum ab anno illius supremo; tertium in hora ipsa qua confessus est causam, propter quam obiit; quartum quod a die qua captus fuit coepit, et usque in diem mortis perdurauit.

Natus enim est anno MDXXXIV pridie Idus Maias, et cum uitae illius timerem, XVII Calendas Iunii quae fuit Domini dies, leuatus est a sacro fonte; illuscebat sol clarissimus in cubiculo, hora diei inter quintam et sextam; omnes ibi iuxta puerperam de more, praeter puerum famulumue 16); a fenestra abductum erat uelamen lineum 17) et muro adhaerebat. Crabro magnus ingreditur, circumuolat infantem; omnes qui aderamus timebamus illi; non nocuit, paulo post in uelum 18) impegit, tanto strepitu, ut diceres tympanum uerberatum. Accurrimus: nil inuentum est, neque foras exire potuit, nobis id attente obseruantibus. Tunc omnes quod post euenit suspicati sumus, sed non tam acerbum exitum.

Anno quo interiit, donaueram illi uestem sericeam nouam de more medicorum. Erat dies rursus Domini 19); iuit ad portam Tonsam ubi 20) erat lanius et de more ante ostium porci: surrexit unus e luto et ita interturbauit, foedauit ac impulit filium, cum non solum famulus eius sed lanii et uicini cum hastis porcum depellerent ut appareret rem esse prodigiosam, uixque demum lassus, et filio fugiente, ipsum reliquit. Ex hoc ad me tristis praeter morem uenit et narrauit omnia, interrogans quid hoc sibi portenderet. Respondi caueret ne uitam ducendo suillam, etiam finem similem subiret, quanquam praeter aleam et delicias gulae optimus esset iuuenis et inculpatae uitae.

Erat mensis Februarii atque initium eius sequentis anni, cum ego degerem ac profiterer Papiae, inspiciens forte fortuna manus uideo in annulari dextrae 21) in radice ensis effigiem sanguinei; subito expaui. Quid plura? Vesperi nuntius adest a pedibus cum litteris generi, monet captum filium, ut ueniam Mediolanum. Eo die sequenti. Signum illud LIII diebus intenditur, ascendit, cum ecce extrema die iam ad summum digiti pertingeret, et ruberet uelut flammeus sanguis. Ego qui nil tale suspicabar, territus ac mei impos, nesciebam quid agerem, quid dicerem, quid meditarer. Noctis medio securi percussus est, mane signum pene euanuerat, sequenti et altera die abolitum est.

Ante iam per dies ferme XX, dum detineretur in carcere, plus minusue, studebam in bibliotheca, sentio uocem pene confitentis, miserentium, et quam breui desinentium. Tum cor aperiri, dilacerari, auelli; coactus furore, exilio e loco in cortem ubi alii erant e Palauicinis quibus domum locaueram. Exclamo (non nescius quantum officerem causae filii, si ille crimen non fuisset confessus, imo uel 22) si innocens ab eo fuisset): «Hei 23), quia conscius est mortis uxoris, et nunc confessus est, et damnabitur capite, et securi percutietur». Et subito accepta ueste, ad forum pergo; in medio ferme uiae inuenio generum moestum qui dixit: «Quo is?». Respondi: «Dubito ne filius conscius facti omnia confessus sit». Tum ille: «Ita est. Nuper hoc accidit». Accurit explorator quem ego supposueram, totamque facti seriem renuntiauit.

Inter propria mihi secundum naturam fuit illud: carnem meam 24) quippiam olere 25), sulphur, thus et alia quoque; praecipue contigit hoc circa XXX annum, quo morbo illo tam graui laboraui; inde sanitati restitutus, nam tum sulphur mihi grauiter olere brachia uidebantur, et tunc etiam pruritu laboraui. Nunc autem cessauit hoc symptoma ab ingressu senii.

Aliud quod cum studerem, uacuus curis, auxilio magistrorum, neque Archimedem, neque Ptolomaeum intelligerem. In profunda senecta, cum forsan XXX annis intermisissem, plenus negotiis, impeditus curis, nullo auxilio, clare utrumque assequor.

 

 

Somnia

 

Nonne et illud de somniis quod tam uera fuerint admiratione dignum uideri potest? Nec minimam partem attingere uelim. Quorsum enim? Sed tantum lucidissima et maxima decernentia negotia. Velut cum circa annum MDXXXIV in diluculo, cum nondum quicquam constitutum haberem, et omnia pessum in dies irent, uidi in somno me currentem ad radicem montis qui mihi a dextra erat, cum immensa hominum multitudine cuiuscumque status, sexus, aetatis, mulierum scilicet, uirorum, senum, puerorum, infantium, pauperum, diuitum, uariis modis uestitorum. Interrogaui ergo quo curreremus omnes. Respondit 26) unus ex his: «Ad mortem». Exterritus ego, cum mons a laeua mihi esset, conuersusque ut a dextra 27) ipsum haberem, uites (quae medium illud montis, eousque ubi ego eram frondibusque intectae erant aridis, et sine uua prorsus, quales autumno uideri solent) apprehendere, atque in montem ascendere coepi, idque primum aegre ob montem seu potius collem, qui arduus in radice multum erat; postmodum, ea superata, per ipsas facile ascendebam; et cum iam in montis essem uertice ac tanquam ultra impetu uoluntatis transiturus, nudi lapides et abrupti apparuere, parumque abfuit quin in tetram, profundam ac tenebrosam uoraginem me praecipitarem, adeo ut memoria huius somnii, cum sint XL anni, me contristet ac simul terreat. Itaque ad dextram conuersus ubi ericis contectus solum campus apparebat, eo processi propter metum, qua iter agerem immemor, in uestibulo uillici tugurii palea et iuncis atque arundinibus tecti 28) me esse animaduerti, puerum tenens dextra manu, ueste coloris cinerei 29), aetatis XII circiter annorum; tuncque somno atque insomnio 30) simul 31) solutus sum. Quo manifeste ad nominis immortalitatem, ad labores perpetuos et immensos, ad carcerem et metum maximum ac tristitiam, duram sedem ob silices 32), infructuosam ob defectum arborum et herbarum utilium 33), laetam tamen, aequalem ac mollem. Perennem ergo in futurum gloriam docuit, nam singulis annis uinea uindemiam reddit. Puer ille si spiritus bonus, faustum, stricte enim tenebam; si nepos minus. Casa illa in solitudine spem quietis. Sed horror tantus cum praecipitio etiam casum 34) filii declarare potuit, qui nupsit et periit: indignum est credere fuisse praeteritum. Id uero Mediolani accidit.

Secundum, ibidem non multo post moranti. Videbatur mihi quod anima mea esset in coelo Lunae, nuda a corpore et solitaria et ob id querebar. Audiui uocem patris mei dicentis: «Datus sum tibi custos a Deo. Omnia hic sunt plena animabus, sed eas non uides ut neque me, sed illas neque alloqui licet. Manebis autem in hoc coelo VII millibus annis, totidemque in singulis orbibus, usque ad octauum, post peruenies ad Dei regnum 35). « Id ego sic interpretatus sum: patris anima tutelaris spiritus, quid amicius aut iucundius? Luna grammaticam; Mercurius geometriam et arithmeticam; Venus musicam, diuinandi disciplinam et poesim; Sol moralem; Iupiter naturalem; Mars medicinam 36); Saturnus agriculturam, herbarum scientiam, artes reliquas humiliores; octauus orbis spicilegium, sapientiam naturalem et uaria studia; post haec aliquando cum principe requiescam. Id quasi expressum, etiam me non aduertente, in septem particulis Problematum, quibus absolutis uel editis immineat tempus.

Visus sum etiam aliquando iuuenem mihi blandientem agnoscere, cuius tamen experrectus minime memini, quem cum interrogassem quis esset et cuias, grauate respondit: «Stephanus Dames». Non fert lingua Latina aliter explicari quam aliena sonet. Ego saepius cogitaui de hoc:st. fa... coronam significat, µ. s.. media, medietasue.

Aliud quod significauit Romae quam ducturus essem uitam. Vidi enim me anno MDLVIII, VII Idus Ianuarias, cum Mediolani absque munere publico degerem, esse in urbe quadam multis palatiis referta atque ornata, et inter caetera domo aurea238 cui postmodum, ubi Romam ueni, similem conspicatus sum. Videbatur autem dies festus et ego solus cum famulo et mula, et ambo latebant post domum; audiebam tamen uocem famuli. Ibi cum pauci occurrerent in uia et ab omnibus curiose sciscitarer urbis nomen, nemini docente, anus quaedam dixit uocari Bachettam, latine uirgam qua solent pueri uapulare, antiquo tempore ferulam, Iuuenalis:

«Et nos ergo manum239 ferulae subduximus.»

Solicitus ergo ibam quaerens qui me doceret nomen uerum; nam mecum dicebam: «non est nomen hoc barbarum, nec in Italia unquam intellexi esse talem urbem haecque iam obieceram anui. Addidit240 : «In ea sunt palatia quinque.» «Vt ego uidi, inquio, plusquam uiginti». Tum illa repetiit: «At non sunt nisi quinque». Itaque nondum inuento famulo nec mula, experrectus sum. Quod afferam certi, non habeo quicquam, solum illud apertum est Romam, et quid nomen illud Bachetta referret. Quidam dixit de Neapoli uerbum. Hoc accidit in perturbatis causis atque materia, aut diuino consilio.

Admonitus etiam MDXLVII in aestate, dum Papiae filius natu minor aegrotaret, tanquam moriturus esset, ut linquerer animo. Expergiscor, et statim ancilla accurrit dicens: «Surge, existimo enim Aldum periturum.» «Quid habet?» «Oculus ei distortus est. Iacet241». Surgo, propino puluerem e margaritis et gemmis in quo spem habebam; euomit; iterum exhibeo; detinuit242, dormiuit, sudauit, intra tres dies conualuit. Talia243 decent uiros opere pios, fide in Deum firmos, consilio prudentes, fine salutari, ut prouidi patres familias, utiles captantes occasiones, seruandi corpora ac animam244 quae illi245 coniuncta est, et maxime congruenti medicinae modo, quem uolentes imitari alii, ridiculi habentur, uelut uates inanes, neque enim in artem redigi possunt. Hic autem miser ille est246 qui tantum mihi attulit negotii.

Multa quoque247 somnia mirabilia uidi et supra fidem, quae uolens premo248.

Haec igitur mira et diuersorum generum cogitationes, somnia et momentanea quatuor, quorum tria superius recitaui, conductio Mazentae, casus in mare, domus ruina, quartum ligulae historia admirabilis249, de qua supra egi. Itaque munera Dei a me sunt recognoscenda, nec quisquam quod mihi accidit huiusmodi, uel casibus250, uel occasioni251 momentaneae, uel somniis, pro regula communi statuere uelit. Abunde enim, et forsan etiam grauiter decipietur; nec multo minus qui uolet in merita mea referre. Sunt enim largientis Dei munera, non quicquam cuique debentis et multo minus mihi. Multo etiam falluntur252, qui ad industriam, ad labores ac studia mea quae uix millesimam partem implere potuissent. Pessime253 uero qui conficta254 a me inanis gloriae studio imaginati fuerunt255, a qua plurimum absum. Deinde cur uelim uirtutem non solum mihi (si ita uultis) insitam, sed quam a Deo partam scio, friuolis his naeniis ac falsis fabulis foedare256?

 

――――――――

 

1) inditium MD : inditum NS. 

2) an aliquid uiderem. Ego NSD : an aliquid uiderem? Ego M. 

3) pompae subtrahetque NSD : pompae (quamquam deesset tensa) subtrahetque M. 

4) etiam MNS : omisit D. 

5) diu steti NSD : noui M. 

6) fuit MNS : sit D. 

7) his NSD : hic M. 

8) cepit ipse consultum : coepit ipse consultum NSD, coepit ipse consultum, sed, seu M. 

9) mihi NSD : illi M. 

10) quod NSD : ut M. 

11) sum NSD : omisit M. 

12) ut NSD : et ut M. 

13) non M : omiserunt NSD 

14) eodem anno NSD : eodem anno, qui fuit MDXXXI M. 

15) adducebat eorum qui liberati erant) et multum NSD : adducebat et cum qui liberati erant) ut multum M. 

16) famulumue NSD : famuliorem M. 

17) lineum NSD : lineum (..... dici potest quod splendorem admittat aeris aerem prohibet) M. 

18) in uelum NSD : in........ 

19) Domini NSD : Domi Domini M. 

20) ubi NSD : ibi M. 

21) dextrae NSD : dextrae manus M. 

22) uel NSD : per M. 

23) hei MNS : heu D. 

24) meam NSD : meum M. 

25) olere NSD : elere M. 

26) omnes. Respndit NSD : omnes? Respndit M. 

27) a dextra NSD : adextra M. 

28) tecti NSD : omisit M. 

29) ueste coloris cinerei NSD : ueste coloris (uel potius sago) cinerei M. 

30) insomnio NSD : in somnio M. 

31) simul MNS : omisit D. 

32) ob silices NSD : oblilices M. 

33) utilium NSD : omisit M. 

34) casum MNS : casus D. 

35) regnum NSD : regnum, scilicet Paradysum appellatum M. 

36) Mars medicinam NSD : Mars et medicinam M. 

37) domo aurea NSD : domum auream M. 

38) nos ergo manum NSD : nos quoque manum M. 

39) Addidit NSD : Addidit reuertenti M. 

40) Iacet MND : tacet S. 

41) exhibeo; detinuit NSD : exhibeo? detinuit M. 

42) conualuit. Talia NSD : conualuit? Talia M. 

43) corpora ac animam NSD : corpore ab anima M. 

44) illi NSD : illa M. 

45) est NSD : omisit M. 

46) quoque NSD : quoque alia M. 

47) premo NSD : praemeo M. 

48) admirabilis NSD : admirabili M. 

49) casibus NSD : casibus genere M. 

50) occasioni NSD : occasione M. 

51) falluntur NSD : omisit M. 

52) implere potuissent. Pessime NSD : implere potuisset, sed nec casui aut fortunae magis quam ars, quae sic ad amussim conuenerunt, pessime M. 

53) confcta NSD : conficta M. 

54) fuerunt NSD : fuerint M. 

55) foedare? NSD : foedare. M.