Hieronymus Cardanus
1501 - 1576
|
Hieronymi Cardanide propria vita liber
|
____________________________________________________________________________
|
|
capvt xxxviDe testamentis―――――Testamenta plura condidi ad hanc usque diem, quae est Calendarum mensis…… 1) anni MLXXVI: ultima per Iacobum Macchellum et Thomam Barberium, Bononienses; alia Mediolani per Bartholomaeum Sormanum, Hieronymum Amatum et Io. Iacobum Cribellum. Et nunc decreui aliud et ultimum condere, sed et codicillos confeci. Omnium summa est ut uelim mea bona in filios transire si fieri posset, sed minor natu adeo male se gessit, ut malim transire in nepotem ex primo filio. Secundum est, ut descendentes mei sint sub cura, quamdiu fieri potest, ob certas causas mihi notas. Tertium ut sint subiecta bona fideicommisso et, ubi deficeret progenies mea, tunc ad agnatos patrimonium meum quantum fieri potest inconcussum transeat in perpetuum. Quartum ut libri mei corrigantur et edantur typis, ut ea mente qua conditi sunt, talem usum praestent humano generi. Quintum est, ut domus Bononiae, ubi stirps deficeret, in collegium Cardanorum familiae addictum transeat, et heredes si non sint ex familia tamen nomen subeant. Sextum pro opportunitate uariationem suscepit 2).
―――――――― 1) mensis ……… MD : mensis octobris NS. 2) suscepit MD : suscipit NS. |