Hieronymus Cardanus
1501 - 1576
|
Hieronymi Cardanide propria vita liber
|
____________________________________________________________________________
|
|
capvt xxxixEruditio uel repraesentatio 1)―――――Seu uere aliquid sciam, seu uidear; grammaticam nunquam didici, ut neque Graecam, aut Gallicam, aut Hispanicam linguam, sed usum mihi nescio quomodo tributum. Non magis quicquam de rhetorica noui, non etiam opticam, ut nec disciplinam de ponderibus, quod his studium non impenderim. Neque uero astronomiam, uisa enim est mihi nimis difficilis, ut contra in musica ineptus usui fui, contemplationi non impar. Geographiae, philosophiae illi alternatiuae, discisplinae morali, iurisprudentiae, theologiae operam non nauaui, nimis enim prolixae et alienae a meo proposito, et totum hominem exposcebant. Sed neque ulli 2) disciplinae malae aut pernitiosae aut uanae: unde neque chiromantiae, nec scientiae componendorum uenenorum, aut chymicae. Physiognomiae etiam non me dedi, nam longa res est, difficillima, et quae multa memoria indiget, et sensibus acutis, quae mihi adesse haud credo; non arti magicae, quae per praecantationes agit, aut euocandis daemonibus aut animabus mortuorum. Ex laudabilibus etiam, minime cognoscendis plantis ob memoriae defectum; neque agriculturae, quod exercere opporteat magis quam scire; ab anatomia autem multa me deterruere. Nec etiam pangendis carminibus, nisi necessariis et ualde parum. Quid ergo est quod tot mihi uel ne cogitanti tribuerunt, nisi ut opinionem in arte medica minuerent?«Pluribus intentus minor est ad singula sensus.»Quod ad astrologiam quae praedicere docet, operam dedi, et nimis quam debui, fidi 3) quoque in perniciem meam. Ea quae naturalis magis est, nulla usui fuit, namque a tribus annis, id est LXXI aetatis citra, primum illam edoctus 4) sum.Callui ergo geometriam, arithmeticam, medicinam, contemplatiuam et praxim; dialecticam magis, magiam naturalem, id est proprietates rerum, et quae sunt illis similia 5), ut quod ambra calorem confirmet innatum et cur; et (si adnumerandus) 6) latrunculorum ludum. Praeterea usum linguae Latinae et aliarum etiam quarumdam; tum musicam contemplatiuam. Nauticam autem non attigi. De militari, non est ut inter disciplinas hanc 7) adnumerem; ob multa difficilia in ea tamen carui, ut etiam architectura. Sunt etiam quaedam semidisciplinae uelut symbolicarum litterarum usus, compositio, interpretatio. In proprio agro destituor chirurgiae usu.Si igitur disciplinarum celebriorum numerum statuas XXXVI 8), a XXVI studiis ac cognitione prorsus abstinui; decem me dedidi. Existimarunt autem aliqui maiorem cognitionem atque peritiam, ob repraesentationem. Repraesentatio adiuuatur contemplatione profunda et stabili, connexu multarum rerum bene intellectarum, principiis melioribus, non contradicendi 9) studio ut in Galeno, non nimis laxis et partim falsis (liceat mihi ob ueritatis studium in aliquibus paululum, non multum ut quidam credunt discedere a communi opinione) ac 10) imaginariis ut in Plotino, sed iudicio exacto et firmo, senio, harpocratia et exercitatione illorum quinque modorum iam saepius commemoratorum auxilio uti. Verum addamus illis decem quae nouimus unum: cognitionem historiarum multarum quae, licet nulli disciplinae peculiariter propria sit, tamen multum facit ad decorem et ornatum eorum quae 11) narrantur in illis.Haec subiunxisse uolui, quasi hortando unumquemque, ut potius (quandoquidem uita nostra breuis est, et plena uariis impedimentis, tum etiam incommodis) paucis quam pluribus operam dare uelit, atque 12) illis diligenter et assidue; eligere autem, praeter omnia, utilia humano usui, et nobis ipsis primum; ac connexa et uera assumere principia, nec quasi ira aut ambitione uetera relinquere, sed ut meliora haec uel illa experiri. Et si nominis cura te trahit, aut utilitatem ex eo sperare audes, melius est unum inuentum perfecte expolire quam mille persequi et nihil absoluere.«Saepius in libro memoratur Persius unoQuam leuis in tota Marsus Amazonide»Quod uidemus praecipue Horatio, ob unum opus, nec magnum satis, sed excultum et aureum, contigisse. Et nunc ut uates gloriari 13) possit: «Dum Capitolium scandet tacita cum uirgine pontifex», uicturum se in chartis, nec stygia cohibendum unda. Satis enim constat cessasse iam pontifices ab ascensu illo, et Horatii famam adhuc florescere. Sic ergo nos arithmeticam ad decuplum, medicinam non parum auximus. Proprium autem grauis uiri est statim ad rem properare. Et ad hoc opus est multa lectione, toto triduo ingens uolumen deuorantes; iudicio opus est 14), pertrita uel parum utilia praetereundo, obscurorum expectare occasionem, obelisco signando. Est in nostra structura familiare, ut principium sequentis, idem sit fini orationis. Orationis huiusmodi diuinos habeo authores: sitque 15) ea nitida, pura, connexa, ordinata, Latina, sermonis seruata proprietate, compositionis et sensus ab uno deducta principio textura 16). Quae uero infinitae sunt artes, non patiuntur se exornari, ut geometria et arithmetica; aliae contra non augentur, uerum diuiduntur et exornantur ut astronomia et iurisprudentia 17).
―――――――― 1) repraesentatio MNS : representatio D. 2) ulli NSD : illi M. 3) fdi NSD : et fdei M. 4) edoctus NSD : doctus M. 5) similia MNS : simila D. 6) et (si adnumerandus) NSD : (et si adnumerandus) M. 7) hanc NSD : has M. 8) XXXVI NSD : XXX M. 9) contradicendi MNS : contradicenti D. 10) ac NSD : omisit M. 11) Quae MD : Qua NS. 12) operam dare uelit, atque : operam dare uelit atque S, operam dare, uelit atque N, operam dare atque MD. 13) uates gloriari NSD : uates toties gloriari M. 14) iudicio : indicio, NSD multa lectione, toto triduo ingens uolumen deuorantes; indicio opus est, omisit M. 15) sitque MNS : sit D. 16) textura NSD : omisit M. 17) iurisprudentia NSD : iurisprudentia, naturalis diuidendo minuitur, quae tradita est ex principiis inuentione et comparationibus et infnita est. Quid ergo prohibet ne et tu assumpta parte iuxta quam pars est communis, enim in fne pars, ut pars esse potest (infnita est) effcias infnitam M. |