BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xxviii

Lites iuges

―――――

Ab obitu patris ad annum usque XLVI, scilicet XXIII annis, perpetuo ferme litigaui. Et primum cum Alexandro Castillioneo, Gattico uocato, pro quibusdam nemoribus; post cum agnatis; deinde cum Barbianis comitibus; post cum Collegio; inde cum heredibus Dominici de Tortis qui me sacro fonte leuauerat: cum omnibus superior euasi. Illud mirum quod Alexandrum Castillioneum iudicio, et patruo suo iudice, euerterim quamuis sententiam obtinuisset aduersus me quae in iudicatum (ut iurisconsulti dicunt) transierat, coegique illum pecunias omnes persoluere.

Simili bona fortuna, iudicatus a rectoribus Collegii atque exclusus pluribus sententiis, inde etiam pactione confirmata ultima sententia, ut socius essem et Collegio subiectus, non tamen ex his unus, tot aduersantibus plane receptus sum.

Cum Barbianis etiam, post longas lites, minas, aliaque impedimenta conueni, et accepta pecunia pacta, plane liberatus sum 1) a lite.

 

――――――――

 

1) sum NSD : omisit M.