BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xxvii

Filiorum aduersa fortuna

―――――

At in filiis non dubie uis somnii explicata est: primum duplici abortu duorum masculorum quadrimestrium, adeo ut desperarem de sobole, aliquando suspicarer de maleficio. Tandem protulit primogenitum prorsus patri meo similem facie, ut in iuuenta patuit, bonum, benignum, simplicem, dextra tamen aure surdum 1), oculis paruis, albis et qui nunquam quiescebant, duobus etiam digitis in sinistro pede, ni fallor, scilicet tertio et quarto a pollice numerando, simul iunctis, dorso prominentiore sed non ad deformitatem. Hic usque ad XXIII 2) annum ferme quietus uixit; post amore captus, ubi lauream consecutus est, Brandoniam de Serono absque dote uxorem accepit. Mater eius, ut dixi, iam diu 3) obierat et, multo ante, matris pater quippe qui a nuptiis paucis mensibus superfuerit; uiuebat tantum matris mater, Thadea. Tum uero coepere dolores et lachrymae nam antea multa perpessus, uiuente matre sua, finem tandem habuerunt: tempus enim id fuit in quo oppugnabar. Interim accusatus filius quod uxorem ueneno tentasset, et in puerperio, decima septima die Februarii captus, post quinquagesimum tertium diem, Idibus Aprilis, securi percussus est in carcere. Atque hoc primum et maximum infortunium per quod neque retineri honeste poteram, neque sine causa dimitti, nec tuto habitare in patria, nec eam secure relinquere poteram. Despectus obambulabam urbem, contemptus conuersabar, ingratus deuitabam amicos, quid agerem non occurrebat, quo me conferrem non habebam, nescio an infelicior, an odiosior.

Subiere post filii minoris stultitia, flagitia, uexationes, ut nihil addi possit, coactusque sim eum in carcerem non semel trudere et exilio condemnare et hereditate paterna priuare, cum maternae nihil esset.

A sola filia praeter dotis sumptum nihil molesti perpessus sum, sed hoc illi, ut grate debui, ita persolui.

Ex filio igitur natu maiore duos suscepi nepotes, atque una domus paucis in diebus tria funera uidit, filii, nurus et neptis Diareginae; parum abfuit quin et nepos interierit. In uniuersum tota res filiorum pessime se habuit nam filia, ex qua dumtaxat spes aliqua boni supererat, nupta diuiti et egregio adolescenti, Bartolomeo Sacco, patritio Mediolanensi, sterilis euasit, ut unica spes in nepote supersit.

Haud me latet haec inania uideri posse temporibus futuris et praecipue alienis, sed nihil, ut dixi 4), in hac mortalitate nisi inane, uacuum et somnii umbra, praecipue quod solum est quo omnia mortalium facta, res, uita casusque constant 5). Sed ut apud Crantorem pater ipsius eloquentiae, Cicero, didicit quo consolaretur in morte filiae, ita eiusmodi in maximis aduersitatibus, modo hic, modo illic, reuiuiscunt et non contemnendo 6) usui atque utilitati sunt. Caeterum haud me latet solum ea digna uideri quae in libris referantur, uelut magnarum rerum series ex minimis ortae initiis atque in his, uel properandum, uel maxime

ordinatim unumquodque explicandum, ut fiat historiae pictura persimilis, uel ingentium operum exempla uirtute, uel flagitio nata, aut casu, quam breuissime nisi ad artem pertineant aut sapientiam.

At nunc, o tempora et o mores! non scribimus nisi turpes adulationes, liceat laudibus efferre uirtute et innocentia dignos, Plinius Traianum, Horatius Maecenatem. At facimus docentes quid facere debeant, stulte, sed si modo fac ut sperare possis, ergo ut haec non laudabilis ita foedissima in qua muli mutuo scabunt, uerum si merita 7), uno uerbo per transennam et ut de re notissima, uelut Plinii secundi cum Martiale.

An 8) in sapientia et arte perfectus sit oportet liber quem emere praestat 9)? Ille perfectus est qui uno filo ab initio rei ad finem peruenit, nil relinquit, nil extra finem adiicit, diuisionis normam seruat, abstrusa docet, fundamenta demonstrat, uel si artis principem exacte delineauerit, uelut Vitruuium Philander.

 

――――――――

 

1) bonum, benignum, simplex, dextra tamen aure surdum NSD : bonus, benignus, simplex, dextra tamen aure surdus M. 

2) XXIII MNS : XXII D. 

3) iam diu NSD : iamdiu M. 

4) cap. 49 M in margine 

5) constant. Sed NSD : constant? Sed M. 

6) contemnendo NSD : contenendo M. 

7) si merita, uno NSD : si merita? uno M. 

8) An NSD : et M. 

9) praestat NSD : prastat M.