BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xxvi

Matrimonium et filii

―――――

Antea uero habitabam in Saccensi oppido, laetus et hilaris, quasi expers omnium malorum (refero autem importune sed nimis proposito huic conueniens somnium) ac quasi mortalis in immortali sede collocatus, aut ut melius dicam, iucunditate.

Cum ecce, nocte quadam, uideo me in horto quodam amoeno 1) nimisque pulchro, floribus ornato, fructibus diuersi generis referto. Spirabat aura suauis ut nihil incundius non pictor, non Pulcius poeta, non cogitatio simile quicquam confingere posset; etiam in uestibulo horti ostium apertum patebat et aliud inde ex aduerso. Cum ecce uideo puellam candida ueste indutam; eam adeo, amplector, exosculor. Statim a primo osculo hortulanus clausit ostium; enixe coepi rogare ut apertum dimitteret, nunquam potui obtinere. Maestus itaque et puellae haerens, exclusus manere uisus sum.

Paucis post diebus arsit domus. Nocte suscitati sumus ad incendium. Intellexi cuius domus esset quae ardebat, scilicet Altobelli Bandareni qui tribunus erat collectitiae militiae Venetae in agro Patauino. Nihil egi, uix enim facie mihi cognitus erat. Sed forte fortuna conducit domum quae meae contigua erat. Aegre tuli: non enim tales uicinos habere desiderabam, sed quid facere poteram? Interim post pauculos dies, e uia conspicor puellam facie, ad unguem, et uestibus similem ei quam nocte illa uideram. Verum, dicebam, quid mihi cum hac puella? si uxorem ducere uoluero pauper, nihil habentem et fratrum ac sororum multitudine oppressam, perii, cum uix uel sic sumptum sustinere queam; si tentem abducere aut occulte eam comprimere, cum ipse sit oppidanus, non deerunt exploratores, tribunus militum non iniuriam patietur et in utroque casu quid mihi agendum erit? O miser, si optime cedat, fuga opus est.

Haec et talia uolutanti subiit in mentem melius esse mori quam sic uitam agere. Ab ea die coepi non amare sed ardere. Intellexi quantum coniectura excipere poteram, me solutum eo uinculo, duco uolentem uolens, parentibus etiam rogantibus et offerentibus auxilium si quo opus esset; neque enim parum poterat.

Verum somnii interpretatio non in puella desiit, sed in filiis uim suam ostendit. Vixit mecum annis XV, sed tamen hoc incommodum omnium malorum quae mihi in tota uita acciderunt causa fuit. Vtrum haec diuino consilio aut mihi, mei maiorumue pro erratis, debebantur? Ipse enim secus ferreus natura ac omnibus futurus eram aduersis superior.

 

――――――――

 

1) horto quodam amoeno NSD : quodam nimis amoeno M.