Hieronymus Cardanus
1501 - 1576
|
Hieronymi Cardanide propria vita liber
|
____________________________________________________________________________
|
|
capvt xxiiReligio et pietas―――――Temporibus adeo turbulentis natus, tot occasionibus obiectus, atque pauperie grauis, tot itineribus obuiam factus uiris non solum a religione alienis, sed etiam hostibus, nec fuisse commotum, potius miraculo quam sapientiae, et diuino auxilio quam uirtuti tribuendum est.Quippe ab ipsa statim infantia mihi hanc supplicationem institui: «Domine Deus, infinita tua bonitate dona mihi uitam longam et sapientiam sanitatemque mentis et corporis». Vnde nil mirum si religionis et Dei cultus fuerim obseruantissimus. Alia etiam munera uideor accepisse, sed ita ut constet alterius fuisse, non propria: sanus, perpetuo aeger et doctus, ut ita dicam, plus in his quibus non studui et quae ab alio nullo didici quam in quibus ad magistros me contuli.Circa pietatem etiam diligentior, contra filii mortem ac dolorem pugnaui 1): moriturus erat et eodem anno, ni fallor, parum abfuit quin interiret sine sobole; nunc superest ex illo nepos. Sed quid plura? cur conferas mortales miserias et dolores immortalium uoluptati? sane dicam ingenue si nil superesset et si non tum 2) mortuus esset, semper superuicturus erat? quid ergo mihi? si aliquid, quid 3) amisi? O stultam cogitationem hominum! o deliria nefanda! Nec solum diuinae Maiestatis memor sum, sed et B. Virginis Mariae, Beatique Martini, somnio monitus futurum, ut sub eius patrocinio aliquando quietiorem uitam et perennem ducerem.Longa olim dissertatio a me conscripta est quam hic contraxi: non posse esse pares ullo modo molestias huius uitae ei felicitati, quam de sequenti speramus, neque obstat quod eiusmodi supra naturam cum adsunt, ita mouent, ut nihil maius esse posse putes, nec queas ambigere, sed ubi recesserint, quasi somnium res ipsa uideatur. Vtinam, si Deo placuisset, haec Charybdis tanto muneri sublata fuisset, nam et intentius monita coelestia obseruarent et obseruatorum meminissent, et eorum quae meminissent uoluptate largius fruerentur, et eo magis pie uiuerent, ac exemplo aliis forent.Sed iam graui infamia laborare me intelligo, qui legem sapientiae instituere mortalibus uolui; rapuit me eo pietas et dolor miserorum, quia etiam de immortalitate animi naturaliter, Platoni et Aristoteli atque Plotino consentanea, et rationi, et institutioni me dixisse reor, inter eos qui simpliciter locuti sunt. In Platone enim grauitas, in Aristotele diuisio, in Plotino finis et praemia desiderantur, quamquam hoc inuentum non meum sit, sed Auicennae cuius opinioni, ut uerissimiliori inter philosophos, libentius subscribo 4).
―――――――― 1) dolorem pugnaui NSD : dolorem et tam chari post habuerim smaragdinae uoluptati, quis credat? et tamen credere fas est, si non des picias, sic ratione pugnaui M et in margine uide infra cap. 43 2) tum NSD : omisit M. 3) quid NSD : omisit M. 4) subscribo MNS : subscribeo D. |