BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xxiii

Obseruationes nostrae praecipuae

―――――

Nulla in parte melior mihi uisus 1) sum quam in obseruationibus, propter longitudinem uitae et aduersorum multitudinem.

Ergo primum praeter preces illas pueriles, ubi proficere mente coepi, gratias reddere solitus sum Deo de his quae mihi contigerunt, propitia quidem, de quibus turpe etiam homini ingratum fuisse, uel etiam 2) belluae existimarem; in aduersis autem quae laeuia erant pro admonitione ut cauerem accepi, et o quoties eiusmodi 3) monitis maximas uitaui calamitates! quae uero mediocria, etiam de his debere me sentiebam, tum quod nil ex his quae tempus obliterare solet 4) magnum esse crederem, tum quia omnium aduersorum Deum dispensatorem esse intelligebam; et licet mihi infensa uideri possent, ad ordinem tamen uniuersi optima fuisse non dubito, quid quod mors omnino ineuitabilis est, quam leuiorem reddunt multitudo aduersorum et ut Aegineta dicebat 5): qui lapidem magnum e uesica eximunt, minus patiuntur ob labores praecedentes quam qui exiguum, et ob id etiam rarius moriuntur. In extremis uero malis Deum, ut ita dicam, mei meminisse persuasus sum 6) quo consilio (mira res dictu!) mortem morte depuli.

Secunda obseruatio specialis fuit ut Dei numen implorarem, ex scriptis etiam inuocarem Dei summi uitam, et ut doceret me facere uolontatem suam quia Deus meus est; ecce quam bonum et quam iucundum, ita triplici leuatus sum infortunio: dedit antequam auferret; tutatus est aduersus currentes maris undas; uitam quietam permisit.

Tertia, ut in iacturis non suffecerit redemisse damna, sed aliquid plus semper occupaui, adeo ut solus ferme mortalium ea, non solum consilio, sed experientia 7) non oderim.

Quarta, ut temporis summam haberem rationem; nam equitando, edendo, in lecto, uigilando, colloquendo, semper aliquid meditabar, aliquid reposui; memineram illius uulgaris adagii: «Multa modica faciunt unum satis», id est efficiunt cumulum. Dicam breui fabellam; imo historiam. Dum habitarem in domibus Ranutii, Bononiae, duo erant loca, unus obscurus sed tutus, alter splendidus sed cui immineret tectorium ad momenta ruinosum, et cuius partes dum habitarem 8) deciderant, certo uitae discrimine modo subessem, uix ex multis semel ad tutum me contuli.

Quinta, ut senes colerem ac cum illis essem.

Sexta, ut omnia obseruarem, nec existimarem fortuito quicquam a natura fieri, qua ratione arcanis magis ditatus sum quam pecuniis.

Septima ut certa ferme semper incertis anteponerem, in qua causa adeo fortunatus fui, ut pleraque ex his quae mihi feliciter contigerunt, huic mentis proposito me debere persuadeam.

Octaua, ut in nulla re quae mihi male cederet, persuasus ratione, uoluerim persistere, imo plus tribui experimento quam sapientiae meae aut confidentiae de arte, idque praesertim in aegrorum curatione; in caeteris uolui sorti 9) me committere, nec de praeteritis cogitaui ut plerique: «Quid si sic fecissem?» Cui enim bono haec? Lucrum quo maius aufertur non est lucrum, maxime ob temporis dispendium.

Actum nunquam postposueris potentiae in curandis aegris, ut aenemata inani fistulae, lactis aquam in hydrope.

Vbi cum potentiori aut cum uno ex ordinibus, et maxime bene merito, inique tractaris, tu tanto mitius age: aequa enim dixi opportere esse 10) omnia.

Nisi uacuus recipio negotium non contentiosum solum quia melius, sed ut temporis compendium faciam.

Amicitiam etiam subdolam non lacerabo sed dissuam.

Paulo post LXXV annum nolui interesse lucri causa congregationi nisi scirem quot et qui socii: fuge ubi familiaritas contemptum parit 11).

Quantum potui minus memoriae reliqui sed scriptis 12).

 

――――――――

 

1) uisus NSD : uisum M. 

2) etiam MNS : omisit D. 

3) eiusmodi MNS : eiusdem D. 

4) solet MND : solent S. 

5) lib. 6, cap. 60 M. in margine 

6) cap. 43 M in margine 

7) experientia MNS : experentia D. 

8) habitarem NSD : inhabitarem M. 

9) sorti M : sorte NSD. 

10) esse MNS : omisit D. 

11) parit. Quantum NSD : parit. Molestos interroga quam Ducis exercitus praestantior pars sit? est enim scire se retrahere. Quantum, M. 

12) minus memoriae reliqui sed scriptis D : minus memoriae reliqui? sed scriptis MNS