BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xxi

Incessus et cogitatio

―――――

Incessus inaequalis causa fuit cogitatio 1): nisi quis enim adhibeat mentem, pedes mouentur, imo et pluribus manus ad exemplum solliciti animi; tum uero negotiorum uarietas et occasiones, quin etiam et corporis dispositio 2): cum ualemus, cum leues sumus, cum non delassati, cum uacui, properamus et laeti; caetera retardant gressum. Itaque abire in prouerbium posset incessus meus: nam est inconsideratus 3), dum aliena ab his quae prae oculis sunt meditor: in uniuersum omnia inaequalia quae necessitas dura agit, cuique impetus animi dominatur qui nec 4) continuare bona potest, nec sustinere uelit mala. Sola cogitatio 5) perpetua, ut dixi, sed non perpetuo in eisdem, nihilo minus tam intente adest, ut neque comedere, neque uoluptatibus operam dare, imo nec dolorem sentire, aut dormire sine illis concessum sit. Hoc igitur unum bonum quod malum arcessat et requiem praebeat, ut nesciam an commodo, an incommodo maiore iuncta sit aut 6) desineret.

Caeterum ambulatio modo celer, modo tarda, modo capite et humeris erectis, modo inclinatis, parum distans ab ea quae in iuuenta specie, re magis.

 

――――――――

 

1) Incessus inaequalis causa fuit cogitatio NSD : Incessus inaequalis fuit causae cogitatio M. 

2) dispositio MNS : dispositiones D. 

3) nam est inconsideratus NSD : sed et inconsideratus M. 

4) nec D : haec MNS 

5) de me M in margine 

6) aut MNS : an D.