BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xx

Vestitus

―――――

Non aliter de me ego sentio quam Horatius de suo Tigellio, quinimo Horatium dixerim tum de me sub illius persona locutum:

 

«Nil aequale homini fuit illi: saepe uelut qui

currebat, fugiens hostem, persaepe uelut qui

Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,

saepe decem seruos; modo reges atque tetrarchas,

omnia magna loquens, modo ‹sit mihi mensa tripes et

concha salis puri et toga defendere frigus

quamuis crassa queat›.»

 

Quaeras causam, imo causas. In promptu sunt: uarietas primo cogitationum et morum, deinde ut saluti prorsus consulerem corporis et quod, cum mutauerim saepius patriam seu habitationis locum, coactus sum etiam mutare uestes, quas neque ob iacturam uendere, nec frusta seruare conueniebat; ob id necessitas intulit legem.

Alia est causa non minor hac aut quae minus urgeat: e studiis neglectus familiae, ex neglectu domesticorum negligitur cura uestium, ideo ex multis numero in paucas usu rediguntur. Quamobrem minime aspernor Galeni sententiam qui 1) quatuor uestibus, aut binis tantum, si subuculam connumerare nolis, contentum hominem esse debere docet. Quare cum talia pro praesenti occasione, seruato fine et congruo proposito, uariari possint, imo debeant 2), satis esse puto quaternis uestibus ut binas feramus, grauiore, grauissima, leui, leuissimaque, fient quatuordecim coniugationes, pereunte 3) solum illa quae omnes complectitur.

 

――――――――

 

1) qui NSD : qui existimet, M. 

2) debeant, satis : debeant satis M, debeant. Satis NSD 

3) pereunte NSD : per eundem M.