BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xix

Ludus et aleae

―――――

In nulla forsan re dignus laude haberi possum, an non tam certe quam quod latrunculis et alea tam immodice operam dedi, ut me dignum reprehensione fore intelligam. Lusi per plures annos utroque modo, sed latrunculis supra quadraginta, alea circa uigintiquinque, non solum tot annis sed totis diebus, turpe dictu. Itaque iacturam simul existimationis feci et rei et temporis. Nec angulus defensioni relictus est, praeterquam, si quis uelit me defendere, ut dicat non amasse ludum sed odisse ea, propter quae ludere cogebar: calumnias, iniurias 1), paupertatem, quorumdam insolentiam, confusionem ordinum, contemptum et morbosam naturam, atque ex his indignum otium; cuius indicio fuit, cum primum licuit me exercere digna persona, illa reliquisse. Ergo non amor ludi, non luxuria haec fuit, sed odium atque fuga.

Multa et praeclara quamquam inuenerim in libro de latrunculis, quaedam tamen ob occupationes exciderunt, octo aut decem quae numquam licuit recuperare, ea omnino humanam solertiam excedere et impossibilia inuentu esse uidebantur. Ob id haec adieci ut monerem (quod spero uenturum) si quando occurrant 2) curiosis 3), ut coronidem seu apicem adiiciant.

 

――――――――

 

1) iniurias NSD : ingiurias M. 

2) occurrant MNS : occurant D. 

3) curiosis NSD : curiosus ac diligens M.