Hieronymus Cardanus
1501 - 1576
|
Hieronymi Cardanide propria vita liber
|
____________________________________________________________________________
|
|
capvt xviiiDelectatio―――――Delectant me gladii parui, seu styli scriptorii, in quo plus uiginti coronatis aureis impendi, multas etiam pecunias in uaria pennarum genera: audeo dicere apparatum ad scribendum ducentis coronatis non potuisse emi. Praeterea gemmis, uasculis, canistris aereis et argenteis, uitreis quoque sphaerulis 1) depictis, libris raris.Natatione parum, piscatione plurimum, cui quamdiu Papiae mansi opus dedi, atque utinam non mutato proposito.Historiarum praeterea lectione praecipue, et in philosophia Aristotele et Plotino, mysticisque illis inuentionibus, necnon medicina; poetis quoque Italicis, Petrarcha et Aloysio Pulcio.Solitudine potius quam sociis, quoniam paucissimi non improbi, nulli uere docti: non haec dico quod doctrinam requiram (admodum enim parua est tota) sed quis cogit ut iacturam temporis faciamus? Hoc est quod abominor 2).
―――――――― 1) sphaerulis : spherulis D, sphærulis NS, spharulis D. 2) (admodum enim parua est tota) sed quis cogit ut iacturam temporis faciamus? Hoc est quod abominor NSD : admodum enim parua est tota sed quis cogit ut iacturam temporis faciamus? Hoc est quod abominor uerum infnita adulatio glumis euanesceret) amorem, studium, innumeris undecimum, aliis ut alii. |