BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xvii

Calumniae, diffamatio, insidiae ab accusatoribus

―――――

Insidiarum duo genera sunt, unum quod ad famam pertinet et honores, de quibus nunc agere institui, aliud de quo infra.

Nunc cum de insidiis et maxime occultis agere 1) decreuerim, si modo paterent non adeo occultae fuissent, si magnae difficile fuisset occultare eas, paruarum stulta est 2) curiosa 3) obseruatio: quapropter quatuor tantum narratione contentus ero.

Prima quae accidit dum Bononiae accersendus essem, miserunt hostes nominis 4) mei quemdam a libellis Papiam qui neque auditorium uidit, nec discipulos consuluit, sed nescio unde, in haec uerba rescripsit seu potius sententiam, cum quaedam de alio mirifica enarrasset, puto quod non speraret illum uenturum: «De Hieronymo Cardano intellexi illum sine scholaribus profiteri, sed sedilibus; hominem malorum morum et ingratum omnibus, qui a stultitia non absit; moribus sane deformem; quin etiam artis medicae parum peritum et opiniones quasdam in ea sectantem, ut in urbe sua nemini acceptus sit nec artem exerceat».

Legebantur haec a nuncio Bononiensium coram Illustrissimo Bonromeo, urbis eius Legato pontificio, iamque deliberauerat negotio finem imponere, sed cum inter legendum uerbum illud audissent, quod artem non exercerem, unus ex his qui aderant: «Hui 5), inquit, ego noui haec non esse uera, namque summos uiros uidi opera sua uti et ego, quamquam non summus uir, usus sum». Arripuit uerbum Legatus: «Et ego sane testari possum matrem meam, iudicio omnium aliorum deploratam, sanasse». Tum alter subdidit: «Profecto et reliqua tam uera esse debent quam hoc ipsum». Assensus est Legatus; nuntius ille obmutuit et erubuit. Conclusum igitur est in hanc sententiam, ut uno tantum anno, postquam de hoc actum est, iam munus profitendi subirem. «Si eiusmodi erit qualem scripsit is, aut aliter parum utilis Academiae et Vrbi, sinamus eum sibi conditionem quaerere, sin secus, poterit in posterum firmari pactum, et statui de stipendio, de quo est contentio». Assensus est Legatus, atque ita conclusum est.

Non eo contenti, delegatum a Senatu impulerunt, ut conditionibus in quibus conueneramus alias adderet, quas cum obtulisset nolui recipere: summa stipendii minor, non locus promissus in profitendo, nullae pecuniae pro uiatico; quibus cum non assentirer 6), coactus est redire atque reuerti cum omnibus conditionibus propositis.

Et quamquam talia impedimenta uideantur plurimum obesse, hoc opinione falsa hominum accidit: cum enim fines mortalium actionum breuem ad interitum spectent, nedum ut perpetui sint, satis sapienti 7) si ad ea spectet, nedum ut curet; media uero prorsus nihil, ne somnii quidem umbra, ut cuiuis in suis actionibus spectare ac clare uidere licet, et ideo penitus contemnenda, cum ad fines comparantur, ad unguem similia ludis puerilibus cum nucibus, unicuique ut si eorum exitum ad lauream, uel magistratum, aut etiam regnum quod ei obuenerit homine iam facto, pertinere putet connexu aliquo, ut 8) causa aut similitudine, nonne stultus plane erit 9)?

Post haec dum profiterer hac arte auditorium subtraxerunt: horam constituere pene prandii, scholam ea hora uel paulo ante alteri dederunt, et, de tribus quam ego offerebam conditionibus, ut uel celerius uellet

incipere atque ante absoluere, aut mutaret scholam ut in assignata ego libere possem profiteri, aut uicissim ipse profiteretur in illa, ego aliam deligerem, cum uidissem in omnibus reluctantem, iam impetraueram in noua electione ut ipse alicubi 10) profiteretur: hinc dolor, hinc lacrimae. Interrupit casus accusationis succedens, ut neque ego tot conspirationibus succubuerim neque illi profitentem quem oderant uidere cogerentur.

Demum, sub conductionis fine, uoces sparserunt, et maxime apud Moronum cardinalem, me exiguo cum auditorio profiteri, quod quamquam non omnino uerum esset, quinimo ab initio academiae multos et usque ad dies ieiunii haberem auditores, tot tamen oppugnatus aemulis, tot insidiis 11), demum ui, ut dictum est, cedebat fortunae uirtus. Ergo cum cardinales specie honoris mei persuasissent ut sponte cederem muneri, effecerunt ut ille hoc ageret; itaque peracta res est illorum qui tantum concupierant obsequio maiore quam felici euentu.

Porro de calumniis, de falsa infamia, non est quod dicam: tanta, tam assidua, tam stulta et absurda, ut non nisi quaesitos rumores, non intentatas accusationes constet palamque sit deterius illos propria conscientia excruciatos 12) esse quam mihi obfuisse, quin imo et maius tempus condendis libris reliquerunt et nomen ampliarunt et uitam produxerunt, dum nimios illos labores subtraxere, et uoluptatem et scientiam multorum arcanorum peperere: idque soleo dicere et semper in ore habere, non odisse illos neque etiam dignos aliqua poena quod obfuerint sed obesse uoluerint.

Quae autem acerbiora antequam Bononiae conducerer aggressi sunt, inferius etiam exponam (cap. 33) 13).

 

――――――――

 

1) agere MNS : omisit D. 

2) est NSD : et M. 

3) curiosa MNS : omisit D. 

4) hostes nominis NSD : hostes in nominis M. 

5) Hui NSD : Huic M. 

6) adsentirer M. D : adsentiret NS. 

7) sint satis sapienti NSD : sint et inanes satis nimis sapienti M. 

8) ut NSD : aut M. 

9) erit NSD : erit seu contingat ludum exitui seu (ex aequo) comparationem non esse prorsus similem dicat M. 

10) alicubi NSD : aliubi M. 

11) insidiis NSD : insidiis expetitus M. 

12) excruciatos NSD : et cruciatos M. 

13) cap. 33 : in margine M.