BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xvi

De inimicis atque aemulis 1)

―――――

Non eandem inibo rationem 2) in enarrandis nominibus inimicorum aut aemulorum tam studiose ut amicorum, quippe Galenum non parum errasse puto, qui Thessalum, dum nomen eius proterit, aliquem esse docuerit, et cuius rationem haberet. Et si non ignauus sit, melius est reconciliari si iniuriam accepisti, aut non ulcisci, aut potius factis quam uerbis. Ergo aemulos non solum 3) spernere didici, sed eorum uanitatis 4) misereri. Eos qui clam egerunt, suo facto se miseriores 5) testantur, qui aperte, si ius aequum est, accusandi 6).

 

――――――――

 

1) De inimicis atque aemulis NSD : De inimicis et aemulis M. 

2) inibo rationem NSD : iniborationem M. 

3) non solum MNS : omisit D. 

4) uanitatis NSD : uanitati M. 

5) miseriores NSD : inferiores M. 

6) accusandi NSD : accusandi extremum expugna M.