BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt x

De uitae instituto

―――――

PIuxta hoc igitur, uitae genus mihi institui, non quale uolui sed quale licuit; neque quod debui elegi, sed quale opinabar fore melius; nec unum et constans, cum omnia sint periculosa, dura et imperfecta, sed quale opportunum unoquoque tempore uisum est: unde factum est ut aliena metientibus, uarius habitus sim, imo, ut dixi, inconstans; ubi enim nulla est certa uitae ratio, necesse est illos multas tentare et per uarios anfractus procedere. Finis fuit perpetuitas qualiscumque, ut dixi, haberi posset: non opes, non desidia, honores, magistratus, potentia; uerum hoc uotum, et successus, et casus, et aemuli, et temporum conditio, et ignorantia mea interpellant, et 1) mihi sane nullus apparatus ad has res; et astrologiae cognitio quam tum habebam, et ut mihi uidebatur, et omnes aiebant, me non excessurum XL uitae annum, certe non ad XLV peruenturum, multum obfuit. Ego interim, partim necessitate, partim offerentibus se uoluptatibus quotidie, cum recte uiuere deliberarem, delinquebam. Negligens ob malam spem res ipsas, in deliberando aberrabam et frequentius in opere peccabam. Donec eo deuentum est, ut qui finis uitae futurus credebatur, uiuendi 2) initium fecerit, XLIII scilicet annus.

Itaque a uoluptate initium sumpsi aetate, natura, curis praeteritis, et occasione suadentibus. Mane si profitendum esset, ut Mediolani primum, post Papiae longe saepius, profitebar. Inde deambulabam in umbra extra urbis moenia; prandebam, musicae post operam dabam: inde piscatum ibam iuxta lucos, et siluas paulum ab urbe distantes: studebam, scribebam, uesperi domum me recipiebam; perdurauit hoc tempus annis sex, sed hei: «Fulsere quondam candidi tibi soles», dixit ille.

Ingressus post longum illud iter atque honorificum. Sed ualeant lucra, honores, ambitus illi, intempestiuae uoluptates; perdidi me, perii, creuerunt difficultates atque molestiae, uelut umbra taxi, ut ferunt; nullum iam restabat solacium, nisi exitiale. Sed in hoc genere beatitudo esse non potest, nam secus tyranni qui a beatitudine plurimum absunt, forent beatissimi. Itaque ut taurus iunctis oculis furens, dum maiore impetu fertur, necesse est ut impingat et ruat, impegi igitur ac rui: interim et ante haec, calamitas illa de filio natu maiore accidit. Confessi sunt quidam e Senatu (sed puto non de seipsis intelligi uoluisse) ea spe damnasse illum, ut dolore interirem, aut insanirem, ab unoquoque 3) quam parum abfuerim, Superi norunt, (et ego suo loco enarrabo) sed non successit. Volo ut intelligas (nam parerga adiunctum est) quae tempora, qui mores! Nam certus sum me neminem ex illis offendisse, ne umbra quidem.

Meditatus ergo sum defensionem qualemcumque pro filio illo; sed qui ualere poterat, tam exulceratis quorumdam animis? Ego memoria doloris filii perculsus, imminentium attonitus, praeteritorum eneruatus, futurorum anxius, sic tamen exorsus, ut commemorarem Senatus humanitatem, aequitatem, misericordiae exempla. Laudabatur eius benignitas ac simul factum Io. Petri Solarii tabellionis, qui cum filium spurium conuictum haberet de ueneficio in duas sorores legitimas, solum haereditatis consequendae causa, satis habuit damnasse illum ad triremes. Laudatur Augustus in interrogatione: «Non tu patrem occidisti?» Deinde quae saeuitia occidere patrem innoxium et decrepitum in filio! Si dignus habitus est pater beneficio damnati ad bestias, quanto magis in alterius facto! Quid possunt merita humani generis, si singularis uirtus innocentia tam crudeliter plectatur? An non maius est plectere patrem supplicio filii 4) quam proprio? si occidar unus perit, paulo post sine alio fructu moriturus; si filium occiditis, spem successionis amputatis. Fingite totum humanum genus uobis supplicare pro filio eius, cui omnes debent: adolescente irato, tot incommodis laborante, dedecore summo affecto, decepto 5), propter 6) uxorem sine dote, mulierem corruptam, sine pudore, patre inuito et inscio conductam 7), quid facturi estis? At non supplicant? non norunt! Nemo est tam acerbus meus aut illius hostis, qui non ultro sit condonaturus uitam illi cuius mors etiam inferos ad commiserationem sit prouocatura.

Haec et alia huiusmodi cum protulissem, non ualuere 8) tamen, nisi eousque ut decretum sit, si impetrare pacem potuissem, uitae parceretur. Sed non potui 9) filii stultitia, qui dum iactat opes quae non sunt, illi quod non erat exigunt. Sed mittamus haec.

In eo instituto a prima aetate mansi, ut uitae consulerem: studia autem medicinae magis huic proposito conducebant, quam legum, et ut propiora fini et ut orbi communia toti, et omnibus saeculis, tamen ut candidiora 10), ac quae rationi (aeternae naturae legi) non hominum opinionibus inniterentur: ideo haec ipsa amplexatus sum, non iurisprudentiam. Tum praecipue quod, ut dixi, amicorum huiusmodi amplexus, opes, item potentiam, atque honores, non solum aspernerer sed refugerem. Verum pater cum deseri studia a me iurisprudentiae, ut philosophiam sequerer, animaduertit, fleuit, me praesente, indoluit quod non eisdem studiis incumberem, nam nobiliorem disciplinam (et id saepe ex Aristotele iactabat) arbitrabatur, quae esset ad opes et potentiam aptior 11), tum etiam ad totam familiam euehendam; quod munus profitendi institutiones in urbe ipsa cum honorario centum coronatorum, quo iam tot annis gaudebat, non in me (ut sperauerat) transiturum intelligebat, sed alium hac in causa successurum uideret. Nec eius commentaria peruentura essent, nec a me illustranda forent.

Illuxerat enim paulo ante spes quaedam gloriae, quod cum emendasset commentaria Ioannis Cantuariensis Episcopi in Opticam seu Perspectiuam, carmen typis euulgatum sit huiusmodi:

 

«Hoc Cardana uiro gaudet domus: omnia nouit

Vnus: habent nullum saecula nostra parem.»

 

Quod potius augurio quodam fuit illis qui laboribus suis profecturi essent, quam ipsi qui ultra iurisprudentiam, quam satis ut audiui insigniter excoluit, in mathematicis solum rudimenta tenuit, nihil noui excogitauit, nil ex Graeca lingua transtulit: quod ei potius ex uarietate studiorum et inconstantia propositi quam quod naturae muneribus destitueretur, aut ignauia 12), uel iudicii defectu, quorum uitiorum nullo laborauit.

Ego autem, tum uoto firmo proposito, tum rationibus adductis, tum quod parum illum etiam absque impedimento profecisse uiderem, et alias etiam ob causas, immotus ad illius adhortationes 13) mansi.

 

――――――――

 

1) interpellant, et NSD : interpellarunt ut M. 

2) uiuendi NSD : Iuuendi M. 

3) unoquoque : unoque NSDM 

4) flii MNS : flio D. 

5) adolescente irato, tot incommodis laborante, dedecore summo affecto, decepto NSD : adolescentes irati, tot incommodis laborantes, dedecore summo affecti, decepti M. 

6) propter NSD : omisit M. 

7) conductam NSD : omisit M. 

8) ualuere MD : ualere NS. 

9) potui MD : potuit NS. 

10) candidiora NSD : candidiorae M. 

11) arbitrabatur, quae esset ad opes et potentiam aptior NSD : arbitrabatur, et ad opes et potentiam aptiorem M. 

12) ignauia MD : ignauiae NS. 

13) adhortationes NSD : ad hortationes M.