BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt ix

Cogitatio de nomine perpetuando

―――――

Perpetuandi nominis rationem et uotum, tam cito inii quam sero spectare potui: namque haud dubie duplicem esse intelligebam uitam, solidam et communem animalibus ac stirpibus; et 1) propriam homini gloriae atque actorum studioso 2). Verum in prima naturam defuisse, uotum reliquisse; in altera nihil fore quo sperare deberem, non opes, potentiam, firmam ualetudinem, robur, familiam, industriam aliquam propriam; non saltem uel linguae Latinae peritiam, non amicos, non quicquam in parentibus nisi miserum et abiectum. Post aliquot annos, somnio in spem huius secundae iniectus sum: modum tamen non uidebam, nisi quantum miraculo ad intelligendum Latinam linguam adiutus fui.

Verum reuocatus ratione ab huiusmodi desiderio, ut nihil inanius ea spe, nedum uoto solo animaduerterem.

Scribes, inquam, quomodo legenda? Et de qua re praeclara et adeo tibi nota ut desiderare legentes possint? quo stylo, qua sermonis elegantia, ut legere sustineant? Sit ut legant? nonne aeuo praeterlabente, in singulos dies fiet auctio, ut prius scripta contemnantur, nedum negligantur? At durabunt aliquot annis? quot? centum? mille? decies mille? ostende 3) exemplum, uel unum inter tot millia? Atque omnino 4) cum desitura sint etiam, si per reditus mundus renouaretur, ut Academici uolunt, non minus quam si, ut initium habuit, et finem accepturus est, nil interest an post decimam diem, an decem millia myriadum annorum? Nihil utrumque, et ex aequo ad aeternitatis spatium. Interim tu discruciaberis spe, metu torqueberis 5), laboribus eneruaberis? quicquid uitae est reliquum suauis amittes. O egregium inuentum! Sed tamen Caesar, Alexander, Annibal, Scipio, Curtius, Herostratus etiam cum uitae dispendio, cum summa infamia, cum cruciatu maximo, hanc spem cunctis praetulerunt? sit ita; cum nihil sit, tamen ad metam iam prope accesserant; rationem illam philosophorum non uiderant, multo minus inierant; iam multa ad hoc parata habuerant; et tamen quis negat stultos prorsus fuisse? ut etiam ex illa Ode 29, lib. 3 6), «Tyrrhena regum progrenies», ipsius Horatii iudicio dignoscitur. Placet illud:

 

«llle potens sui

laetusque deget cui licet in diem

dixisse: uixi. Cras uel atra

nube polum, pater occupato,

uel sole puro, non tamen irritum

quodcumque retro est efficiet, neque

diffinget, infectumque reddet,

quod fugiens semel hora uexit.»

 

Concluserat autem rem prius paucis, dicens: «Quod adest memento componere aequus». Id est praesentibus rectius quam potes dispositis uti.

At Caesari, atque Annibali et Alexandro hoc fuit consilium, proprium nomen pro uita producere, simulque familiae et suorum tum etiam urbis aut prouinciae, atque interim gaudere partis.

Fac ut inde potiti sint. At qualis finis? Sylla ueterum omnium labores, et quaecumque ante se, ac miracula perdidit; unusquisque sequentium familias ac suos; namque Iuliorum familia prorsus a Commodo imperatore sublata est, dum adulterinus tot modis princeps suspectum habet quodcumque legitimum germen. Similiter et patriam perdidit. Vbi nunc enim Romanorum imperium? ridicula res et inaudita, in Germania. Quanto igitur melius fuisset superesse Iulios adeo claros, Aeneae stirpem? Romanos orbis dominos esse, quam uanis istis nominibus laruas, stuppeosque homines decorari?

Itaque si perpetua est anima, quid opus est uanis nominibus? Si interit, quid prosunt? si generatio finem habitura est, finientur haec omnia, supereruntque eo modo quo lepores et cuniculi?

Ergo nil 7) mirum est me illo amore coactum flagrare; at nunc mirum est, his intellectis, posse; et tamen mansit haec stolida cupiditas. Nam Caesaris et illorum stultum fuit consilium; at cupiditas mea gloriae, inter tot, et aduersa, et impedimenta, stolida non tantum stulta. Non tamen unquam concupiui gloriam aut honores, imo spreui: cuperem notum esse quod sim, non opto ut sciatur qualis sim.

De stirpe scio quam inuoluta sit res et quam parum prospicere illi possimus. Itaque quam licuit uixi mihi; et in aliquam spem futurorum praesentia spreui. Ergo si aliqua est excusatio propositi nostri, ea esset, ut intermedio tempore, qualicunque modo possem, superessem. Haec enim uidetur honesta, quae et si nos fallat spes, uotum tamen naturale cum sit, laude dignum est.

 

――――――――

 

1) et NSD : at M. 

2) studioso NSD : sed inanem M. 

3) ostende NSD : ostendo S. 

4) omnino NSD : omisit M. 

5) metu torqueberis NSD : metu; torqueberis M. 

6) Lib. 3 Ode 29 : in margine M. 

7) nil NSD : nihil M.