BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt viii

Victus ratio

―――――

Decumbere horis decem, dormire si bene ualeo et recte octo, si male quatuor aut quinque, surgere hora diei secunda; si uigilia torqueret, surgebam et deambulabam circa lectum, cogitabam de Orochilia, abstinebam a cibo, uel plusquam 1) dimidio; medicamentis parum, praeterquam populeonis unguento usus sum, uel ursi adipe, aut oleo nymphearum, quibus inungebantur 2) loca XVII: femora, pedum plantae, ceruix, cubiti, carpi, tempora, iugulares, cor, iecur, superius labium. Matutina uigilia distorquebar nimis, et prandium semper coena minus fuit, cum post L annum, mane contentus fuerim pane ex iure, et ab initio etiam ex aqua, et uuis creticis magnis, zibibis appellatis. Post uarie egi; nil minus tamen quam ut uitello oui cum panis unciis 2 3) aut parum plus, modicoque uini meri, aut sine, prandium exigerem, uel si dies sit Veneris aut Sabbati pane ex iure chamarum, uel astacorum 4).

Tentaui carnis modicum; nil melius uitulina solida, in olla cocta absque liquore ullo, uerum 5) dorso gladiorum diu uerberata, inueni; huic acquieui; destillare solet per se intinctum 6), quo nullus melior, est enim multo humidior, pinguiorque ipsa carne assata in ueru.

In coena ferculo utor maxime ex beta, aliquando oriza, acetario ex cichorea, sed magis placet sonchus spinosus latiore folio, ex cichorea candida radix.

Piscibus uescor libentius quam carne, modo boni atque recentes. Carnes solidas amo (et sumen uitulinum et apri) assatas, et subtiliter detritas tenuissimis gladiis, placet ignis.

In coena dulci uino et nouo delector ad quantitatem semi librae, aquae duplum et plus etiam; delector maxime alis gallinaceorum 7) iuuenum, iecoribus gallinarum et columborum 8) turritorum, totaque parte sanguinea. Astacorum etiam fluuialium usu oblector, quod mater dum essem in aluo tam auide comederit: item chamis atque ostreis. Praeterea libentius et maiore cum utilitate piscibus quam carnibus uescor: soleis, passeribus, rhombis, gobiis, testudinibus terrestribus, laschis 9), tum trigliis seu mulis 10); caponibus seu cuculis, coruis, merluciis, id est asellis, pigola 11), id est lupo, laterinis, atherinis, umbrina, umbra. Ex dulcibus autem aquis: luciis, cyprinis 12), persicis, utrisque laschis, id est sargonibus, cauedenis, squalis, tarantela, thymnis 13), halecibus salsis, mollibus ac duris magis. Mirum quod thelinas, id est chamas, ut suaues edamus, et sanas gongolas seu conchas ut uenenosas fugiamus;item limaces nisi purgatos 14). Placent astaci dulcium aquarum et caetera crustata, salsarum nimis dura sunt, anguillae, ranae, fungi etiam maligna.

Gaudeo dulcibus, melle, saccharo, uuis pensilibus, maturis peponibus 15) postquam illorum intellexi theriacam, ficubus, cerasis 16), persicis, sappa, nec ab ullo horum laesus usque in praesentem diem. Oleo supra

modum delector, et sale misto ac mollibus oliuis; ab allio etiam iuuor, sed ruta alexipharmacum non solum ad custodiam, sed ad omnia ueneficia, proprium mihi semper fuit iuueni atque seni; utile etiam expertus sum absynthium romanum.

Veneri neque immoderate incubui, nec ex superfluo usu multum laesus 17) sum: nunc tamen manifeste uentriculum labefactat.

Piscibus in craticula uilioribus, modo recentibus, mollibus, carne alba delectatus, non sine commodo, sum. Ouillum caseum ualde pinguem non aspernor. Cyprinum a III libri ad VII sed selectis pastibus, omnibus praefero eduliis. Ex piscibus magnis sumo caput 18) et uentrem, ex paruis dorsum et caudam. Caput semper elixum et in magnis partes reliquas aut in patina; in paruis frixa, siccos elixos 19), aut in craticula; molles frixos aut non multum elixatos.

In quadrupedibus alba meliora, sanguinea duriora, cor, iecur, renes; pulmo mollior; extrema parum nutriunt. In quibus rubra praeter cor mollia; alba mediocria, praeter testes, qui sunt molles; liuentia duriora.

Summa rei genera septem, aer, somnus, exercitatio, cibus, potus, medicamenta, medium; species quindecim, ex aere, somno, exercitio, pane, carnibus, lacte, ouis, piscibus, oleo, sale, aqua, ficubus, ruta, uuis 20) aut acri coepa; praeparatoria quindecim: ignis, cinis, balneum, aqua, patina, sartago, ueru, crates, pistillus, gladii acies, dorsum, tyrocnestis, petroselinum, rosmarinus et laurus; exercitationes: rota moletrina, deambulatio, equitatio, pila parua, carpentum, spataria nota armorum fabris, [equitatio], sella, nauigatio, politura chartarum, frictio seu lotio, quindecim. Verum ut in 21) sacris 22), rem ad pauca, profunda 23) cogitatione, et splendida ratione redegi 24): nam sine splendore quaedam tibi minus aperta 25) uidebuntur, quae sunt clarissima.

Quinque sunt quae modice non nisi seni sumenda sunt: panis, pisces, caseus, uinum et aqua; duo ut medicamenta: mastix et coriandrum, sed ex multo saccharo; condimenta duo: crocus et sal, hoc et alimentum 26); quatuor mediocriter: sunt enim alimenta: caro, uitelli ouorum, zibibum et oleum, quod et elementum absconditum et proportione respondens stellarum elemento ignitum 27).

 

――――――――

 

1) plusquam MNS : plusque D. 

2) quibus inungebantur NSD : omisit M. 

3) 2 MNS : II D. 

4) uel si dies sit Veneris aut Sabbati pane ex iure chamarum, uel astacorum tentaui. Carnis modicum D: Vel si dies sit Veneris aut Sabbati pane ex iure chamarum, uel astacorum tentaui carnis modicum MNS. 

5) ullo, verum NSD : ullo. Verum M. 

6) intinctum NSD : intinctus M. 

7) gallinaceorum NSD : gallinaceorum uel pauorum M.  

8) columborum MNS : columbarum D. 

9) laschis NSD : laschis seu sargonibus, M.  

10) mulis D : mullis MNS 

11) pigola D : spigola MNS 

12) cyprinis NSD : cyprinis id est reinis M. 

13) thymnis NSD : thymnus M. 

14) purgatos NSD : purgatas M. 

15) uuis pensilibus, maturis peponibus D : uuis pensilibus, maturis, peponibus NS, uuis pensilibus maturis peponibus M. 

16) cerasis NSD : cesasiis M. 

17) laesus NSD : laesum M. 

18) Ex piscibus magnis sumo caput NSD : Ex piscibus enim magnis caput M. 

19) aut in patina; in paruis frixa, siccos elixos MND : omisit S. 

20) uuis NSD : uuis proprie prandiis M. 

21) in MNS : en D. 

22) sacris NSD : sacra M. 

23) profunda MNS : profonda D. 

24) sec. 38 M in margine 

25) aperta NSD : certa M. 

26) hoc et alimentum MD : hoc et elementum S, hoc est elementum N. 

27) ignitum. Sobrietas de qua alias disputatum. Ambram alii probant sed ob caritatem incerta. Moscus, macropiper et cicer experimento carent; macropiperis ergo usus erit M.