BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xi

Prudentia 1)

―――――

Melius est nonnunquam, etsi non tam bene eligas, in proposito persistere, quam optime eligendo postmodum uariare, et 2) si aliud non esset quam alacritas studiorum et humanarum rerum inconstantia, fluxus atque inanitas. Itaque constituta mihi difficillimae rei ratione, ut simul de meipso et de prudentia agerem, intellexi non solum alia sed et hoc ipsum facillimum esse.

Primum quod cum sint uarii rerum fines, uariique eligant quae magis placent, tot sint modi, casus, subiecta, occasiones, ut ne quis merito me reprehendere audeat, nisi qui se melius nostra tenere quam ego, atque propositum (quod omnino esse non potest) profiteatur.

Eo adhuc supposito, quis modus melior adipiscendi 3), et si liceat? Et hoc maius est cogitatione nostra. Inde quis commodior? Post quis retinendi adeptum? Demum quomodo adepto uti liceat?

Iam ab initio testatus sum, quam parum ualuerim in εὐβουλία seu φόνησις, nam et si haec prudentiam solum significent, idem tamen est ac si dicamus (humana prudentia) quod nulla res sit quam sciamus, prudentiam quae habeat 4), praeter homines solos. Diui enim aliquod melius habent scilicet intuitum, animalium caeterorum nullum. De Harpocratica cum aliud genus sit, sermo non est.

Igitur res prudentiae ita se habuit. Specie autem aliis aliud uisum est, omnia ab ingenio suo metientibus.

Vere humanae illius mansuetudinis atque sagacitatis parum habere, habuisseque me intelligo, quod parum etiam, proposita a nobis supra, uitiarunt.

 

――――――――

 

1) Prudentia NSD : De prudentia M. 

2) uariare, et NSD : uariare. Et M. 

3) adipiscendi MNS : adispiscendi D. 

4) habeat MNS : habet D.