Hieronymus Cardanus
1501 - 1576
|
Hieronymi Cardanide propria vita liber
|
____________________________________________________________________________
|
|
capvt vStatura et forma corporis―――――Statura mediocris; pedibus breuibus, latis prope digitos, dorso eorum altiore, adeo ut uix calceos congruentes inueniam, cogererque antea illos instituere; pectore angusto aliqualiter; brachiis admodum tenuibus, dextra manu crassiore, digitisque incompactis, ut chiromantici rudem esse pronuntiarint ac stupidum: inde ubi norunt puduerit. In ea linea uitae breuis, et Saturnina uocata longa et profunda; sinistra autem pulchra, oblongis digitis et teretibus ac compactis, unguibus splendidis.Collo aliquantulum longiore et tenuiore; mento diuiso, labro inferiore crasso et pendulo; oculis ualde paruis ac quasi conniuentibus, ni quid intentius aspicio; super palpebram sinistri oculi macula lenti paruae similis, ut nec facile deprehendi queat.Fronte latiore et in lateribus, ubi temporibus iungitur, capillis nuda, quorum color et barbae flauus erat. Detonsos soleo crines ferre et barbam breuem, quae ut mentum bifida erat; pars tota sub mento pilis abundabat longis ut ibi magis barbatus uiderer. Senectus barbam mutauit, capillos parum.Sermo altior adeo ut reprehenderer ab his qui se amicos mihi simulabant; uox aspera, magna et quae tamen profitendo non procul audiretur; sermo non admodum suauis et nimius.Intuitus fixus quasi cogitantis; dentes superiores anteriores magni; color ex albo ruber; facies oblonga, non multum tamen; caput retro in angustum desinit, tanquam in sphaerulam exiguam. Adeo uero nil rarum est in nobis ut pictores plures qui ex longinquis regionibus uenerant, me delineandi causa, nihil inuenire potuerint, quo exprimere ita possint ut ex pictura dignoscerer.In gutturis parte inferiore tumor uelut sphaerula dura, non admodum conspicua, a matre hereditaria et deriuata. |