BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt iv

Vitae ab initio ad praesentem diem (finem scilicet

Octobris, an. 1575) enarratio breuis

―――――

Forsan hoc si Suetonius animaduertisset, addere ob commodum legentium poterat: neque enim, ut Philosophi dicunt, quicquam est quod unum non sit.

Ergo natus Papiae; primo mense, nutricium, ipsa die qua aegrotauit (ut audiui), ex peste amisi. Rediit mater, mihi carbunculi quinque in facie crucis in effigiem superuenerunt, ut unus foret in nasi aspice. Quibus locis post triennium totidem tubercula (uariolas uocant) renouata sunt. Mense secundo nondum expleto, Isidorus Resta, Ticinensis patricius, me nudum balneo aceti calidi exceptum, tradidit nutrici; per illam delatus sum Moiragum (uilla est VII M. passuum distans a Mediolano, in uia recta ex Vrbe nostra Papiam per Binasci oppidum). Ibi, cum uenter obduruisset et intumesceret, corpus contabesceret, intellecta causa, quod nutrix utero gereret, meliori nutrici traditus sum, sub qua tertio anno ablactatus sum. Quarto, delatus Mediolanum, mitius tractatus sum a matre et amita Margarita, illius sorore (mulier cui fel defuisse existimo), nisi quod et a patre et a matre sine causa uerberatus, toties aegrotaui ad mortis periculum. Tandem septennis cum factus essem (neque enim pater cum matre habitabat), tum primum cum merito possem uerberibus dignus haberi, a uerberibus abstinendum decreuerunt.

Sed mala sors minime me deseruit, infortunium commutauit, non sustulit. Conducta enim domo, pater me, et matrem, et materteram secum traxit in domum, atque ibi iussus sequi patrem, tam molli corpore, ea aetate, a summa quiete ad summam et assiduam exercitationem retractus, merito in capite octaui anni laboraui dysenteria cum febre. Et erat morbus tum epidimius, si non pestilens, urbi nostrae, et ego clam multam uuam acerbam deuoraueram. Itaque, aduocatis Bernabone Cruceio et Angelo Gyra, non prius in spem salutis redii, quam cum prorsus ut mortuum defleuissent utrique parentes simul cum matertera. Ibi pater, qui pio 1) uir corde erat, diuinam B. Hieronymi uim experiri potius uoluit (salutem meam illi uoto commendans) quam a Daemone, quem palam familiarem habere se profitebatur, cuius causam nunquam exquirere recordatus sum. Conualui dum Galli, deuictis in Abduae confiniis Venetis, celebrabant triumphum, quem a fenestra spectare licuit. Tum remissa est cura comitandi patrem, et assiduus labor.

Sed nondum exsatiata 2) ira Iunonis, non plane restitutus ex morbo cecidi a scala (habitabam autem in uia quae Maynorum appellatur) cum malleo, a quo pertusa frontis pars summa sinistri lateris, uulnusque acceptum non sine offensa ossi, ut cicatrix perpetua maneat, in hanc usque diem.

Vix conualueram ex hoc, sedebamque in limine domus, cum lapis a uertice uicinae 3) altissimae descendens, latus longusque ut nux, sed tenuis ut quasi corticali dici posset, uerticem sinistrae partis, ubi capilli frequentes aderant, uulnerauit.

Sub initio decimi anni, domum quasi infaustam pater commutauit, e regione in eadem uia, ubi triennio toto mansi. Sed non mutata sors mea 4), nam rursus pater me ut seruum ducebat secum, mira pertinacia, ne dicam saeuitia, ut diuino potius consilio factum, ex his quae post secuta sunt, credas, quam patris culpa, tum maxime quod mater et matertera simul consenserint. Longe tamen mitius mecum egit, nam nepotes duos interim, unum post alium, habuit, quorum seruitute leuior tanto mea facta est, si non irem secum, et minus molesta, si simul comitarer.

Post mutatis domibus, illi semper comes, tandem XVI perfecto anno iuxta pistrinum Bossiorum, in domo Alexandri Cardani, habitare coepimus.

Erant autem patri meo duo ex sorore filii, Euangelista, ex ordine D. Francisci, aetatis prope LXX annorum; et Otto Cantonus, Publicanus, ac diues, qui, prius moriens, uoluerat me haeredem ex asse relinquere, sed pater uetuit, dicens male parta esse. Itaque arbitrio fratris sui, qui adhuc supererat, bona distributa sunt.

Anno exacto XIX, contuli me in Ticinensem Academiam, cum Ioanne Ambrosio Targio, ubi sequenti etiam anno mansi, sed sine socio.

XXI peracto cum eodem rursum Papiam me contuli. Quo anno publice disputaui et professus sum Euclidem in Gymnasio, Dialecticam paucis diebus, tum et primam Philosophiam, primum pro fratre Romulo, seruita, post, pluribus, pro quodam medico Pandulpho. Exacto XXII anno mansi in patria, ob bella quibus regio nostra grauiter tenebatur.

Post initium anni MDXXIV, contuli me Paduam, unde 5) forte fortuna sub finem anni, id est mense Augusti, cum Io. Angelo Corio Mediolanum me contuli, ubi patrem extremo morbo laborantem inueni; qui, de mea potius quam propria salute sollicitus, iussit redire Patauium, hoc ipso etiam laetior, quod me lauream Venetiis adeptum in Artibus, ut dicunt, intelligeret. Vbi rediissem, accepi litteras illum obiisse, nona die a qua a cibo prorsus abstinuisset: mortuus est XXVIII Augusti, coepit abstinere XX, quae fuit Sabbati.

Sub anni XXIV finem 6), factus sum Rector eius Academiae, in fine sequentis, Medicinae Doctor; in priore uno suffragio, bis repetita suffragatione, uictor 7); in secundo 8), cum iam bis excidissem, XLVII suffragiis contra me latis, nec esset ultra tertium experimentum locus, superior euasi, IX contra me latis, cum totidem solum pro me fuissent antea, XLVII autem 09) approbantibus 10).

Haec tametsi 11) parua esse non ignorem, eo ordine quo 12) euenerunt retuli, ut mihi legenti (neque enim aliis 13) haec scribo) uoluptati essent, et simul hi (si qui etiam legere dignentur) sciant magnorum casuum obscura fore initia, et successus, seu quod aliis talia, sed non animaduertentibus accidere soleant.

Ergo mortuo patre, et peracto magistratu, sub initio XXVI anni, contuli me in Saccense oppidum (abest id a Patauio M. P. X, a Venetiis XXV), hortatu auxilioque Francisci Bonaefidei, medici Patauini, qui (cum nec illi beneficium contulissem, nec eius fuissem auditor, quamquam publice profiteretur), summae integritatis studio tantum mihi addictus fuit.

Mansi ibi 14) dum patria omni malorum genere uastaretur: peste nempe 15) atroci MDXXIV; et 16) bis mutato domino, anno MDXXVI et MDXXVII; annonae penuria exitiali: uix pecunia atramentum signatum pro Cerere redimi poterat; tributis intolerabilibus; anno MDXXVIII, morbis ac peste, quae solum aliquanto mitius ferri poterant quod uniuersum depopulabantur.

Anno MDXXIX, redii in patriam, bellicis infortuniis paululum remittentibus; tunc, reiectus a Collegio, nil boni a Barbianis impetrare potens, matre etiam morosa 17), redii in meum oppidulum, sed non adeo integer ut abieram: molestia enim, laboribus, curis postmodum, accedentibus tussi atque tabefactione, empyemate ex crudo humore foetido, eo 18) perductus sum, unde nemo ad salutem redire soleat.

Tum, eo morbo solutus, uoto B. Virginis, sub finem anni XXXI duxi uxorem Luciam Bandarinam, ex oppido Saccensi. Quatuor autem ad hanc diem obseruaui: actiones meas ante plenilunium non cogitando semper perfectas fuisse, et tum in spem ingressum, unde aliis excedere soleant, et, ut dixi, extremo in limite constitisse fortunam, et itinera fere 19) omnia ad LX usque annum mense Februario initium habuisse 20). Ea ergo post secundum abortum peperit mihi duos masculos et unam medio tempore feminam.

Sequenti anno, contuli me circa Aprilis finem 21) Gallareatum, ubi mansi XIX mensibus, quibus sanitati restitutus sum. Et desii pauper esse; nam nil mihi relictum est.

Mediolani, ex humanitate praefectorum Xenodochii magni, tum Philippi Archinti auxilio, uiri Illustris, et tum oratoris insignis, profiteri coepi publice mathematicas, XXXIII annis iam perfectis. Oblata est post biennium conditio medicinam publice profitendi Papiae, non accepi, nam spes non erat unde sumerem stipendium. Eo anno, scilicet MDXXXVI, Placentiam me contuli, aduocatus litteris Antistis Archinti (sed nondum erat factus sacerdos) ad Pontificem; nil peractum; sollicitabat et Prorex Gallorum, instante, ut audiui post, Illustri uiro Ludouico Birago, duce peditatus Regis Gallorum in Italia; multa et magna offerebat, (erat enim Brissacus Prorex singularis in studiosos amoris et humanitatis), sed nihil actum est.

Sequenti anno, MDXLII, pactus sum cum Collegio, et exclusus plane. Anno autem MDXXXIX, tot non obstantibus, receptus, praeter omnium spem, Sfondrati auxilio et Francisci Crucei, uiri optimi.

Post, anno MDXLIII, medicinam Mediolani professus sum. Sequenti autem, cum domus mea ruisset, Papiae medicinam professus sum (nullo licet concursore), sed pecuniae non numerabantur. Cessaui ergo anno XLIV peracto, mansique Mediolani cum filio natu maiore, qui tum agebat annum XI, filia IX explebat, Aldus bimus erat, cum Moronus Cardinalis (quem honoris causa nomino) aestate anni MDXLVI conditiones non aspernandas obtulit; at ego qui, ut dixi, harpocraticus sum, dicebam: «Summus Pontifex decrepitus est: murus ruinosus, certa pro incertis derelinquam?» neque ego tum Moroni probitatem, nec Pharnesiorum splendorem intelligebam, eram etiam insinuatus ab anno MDXLII in amicitiam Principis Istonii, qui aliquid dedit, plura dabat quae nolui accipere.

Sed post aestatem redii ad profitendi munus, et sequenti anno, instante Andrea Vesalio 22), uiro clarissimo, et amico nostro, oblata est conditio DCCC coronatorum in singulos annos a rege Daniae, quam recipere nolui, cum etiam uictus impensam suppeditaret, non solum ob regionis intemperiem, sed quod alio sacrorum modo consueuissent: ut uel ibi male acceptus futurus essem, uel patriam legem meam maiorumque relinquere coactus.

Peracto L anno, quod stipendium non numeraretur, mansi Mediolani; sequenti, mense Februarii MDLII, oblata est occasio eundi in Scotiam, accepique antequam discederem aureos coronatos Gallicos 500 23) et MCC in reditu, abfui CCCXI diebus, poteram, si manere uoluissem, multo maiorem summam recipere.

Ab anno MDLIII 24), in Calendis Ianuariis, usque ad annum MDLIX, ad Calendas Octobris, Mediolani moram traxi. Sed oblatas maiores conditiones renui, unam Regis Gallorum: metui Caesarianos offendere cum inter eos Principes desaeuirent bella; aliam paulo post, cum rediissem, a Mantuae Principe, patruo illius intercedente, D. Ferrando; aliam ante hanc locupletiorem, sed nimis dissitam, cum Scotorum Regina, cuius leuirum curaueram; et tamen spe sanitatis adipiscendae, post, cum sanassem, experimento et gratia inductum 25).

Anno igitur MDLIX, cum Papiam accessissem, ibi, paulo post, occasio nata est mortis filii. Duraui tamen usque ad annum MDLII. Et tunc, Bononiam uocatus, adii, et munere continuato usque ad annum MDLXX. Pridie nonas Octobris, detentus sum in carcere, ubi, praeter libertatem amissam, omnia fuere ciuiliter administrata.

IX Calendas Ianuarii MDLXXI, hora et die simili qua detentus fueram, scilicet Veneris, et sub crepusculo nocturno, redii domum, sed ut domus mihi carcer esset. Itaque, ut prima mora fuit LXXVII dierum, ita in domo LXXXVI, uniuersa CLXIII 26) mansi eodem anno, usque ad exitum LXX anni, mense Septembris in fine.

Inde ueni Romam, die pugnae contra Turcas celebratae, Nonis Octobris. Nunc uero exactus est, ab ea die ingressus in Vrbem, annus quartus, a carcere, quintus, ex quo ut priuatus dego, nisi quod Collegium Romanum Idibus Septembris me recepit, et Summus Pontifex pensionem exhibet

 

――――――――

 

1) pio uir NSD : pius uir M. 

2) exsatiata D: ex satiata NSM. 

3) uicinae M : uiciniae NSD 

4) mea NSD : omisit M. 

5) unde NSD : quo M. 

6) finem NSD : fine M. 

7) uictor MD : nictor NS. 

8) in secundo NSD : in secundo munere M. 

9) autem MD: ante S antem N. 

10) IX contra me latis, cum totidem solum pro me fuissent antea, XLVII autem approbantibus NSD : (IX contra me latis, cum totidem solum pro me fuissent antea, XLVII autem approbantibus) M. 

11) tametsi MNS: tamen, et si D. 

12) ordine quo NSD : omisit M. 

13) in margine adscr. sec. man. Notandis M. 

14) ibi NSD : omisit M. 

15) nempe NSD : siquidem M. 

16) et NSD : omisit M. 

17) morosa redii NSD : morosa importune redii M. 

18) eo NSD : eo dum M. 

19) fere NSD : feci M. 

20) Quatuor autem ad hanc diem obseruaui: actiones meas ante plenilunium non cogitando semper perfectas fuisse, et tum in spem ingressum, unde aliis excedere soleant, et, ut dixi, extremo in limite constitisse fortunam, et itinera fere omnia ad LX. usque annum mense Februario initium habuisse ego :

quatuor autem ad hanc diem obseruaui actiones meas ante Plenilunium, non cogitando semper perfectas fuisse. Et tum in spem ingressum, unde aliis excedere soleant: Et, ut dixi, extremo in limite constitisse fortunam. Et itinera fere omnia ad LX. usque annum mense Februario initium habuisse NS,

quatuor autem ad hanc diem obseruaui actiones meas ante plenilunium, non cogitando, semper perfectas fuisse; et tum in spem ingressum, unde aliis excedere soleant; et, ut dixi, extremo in limite constitisse fortunam; et itinera fere omnia ad LX. usque annum mense Februario initium habuisse D,

quatuor autem ad hanc diem obseruaui, actiones meas ante plenilunium, non cogitando, semper perfectas fuiss. Et tum in spem ingressum, unde aliis excedere soleant et ut dixi, extremo in limite constitisse fortunam, et itinera feci omnia ad LX. usque annum mense Februario initium habuisse M. 

21) finem NSD : fine M. 

22) Vesalio MD : Vesaelio SN. 

23) 500 M : Sco. SN, D. , D. 

24) MDLIII, MNS : MDLIIII, D. 

25) et tamen spe sanitatis adipiscendae, post, cum sanassem, experimento et gratia inductumego : et tamen spe sanitatis adipiscendae. Post cum sanassem experimento, et gratia inductum SNM, et tamen spe sanitatis adipiscendae, post cum sanassem, experimento et gratia inductum D. 

26) CLXIII MND : CLXII S.