BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt iii

Communia quaedam quae parentibus

meis contingere

―――――

Pater purpura uestiebatur, insolito ciuitatis more, quamquam capitium 1) nigrum retinuerit, eratque blaesus in loquendo, uariorum studiorum amator, ruber, oculis albis et quibus noctu uideret, usque ad extremum uitae, usu perspiciliorum non opus habuit. In ore illud semper ei erat: «Omnis spiritus laudet Dominum, quia ipse 2) est fons omnium uirtutum». Iuueni, ex uulnere, capitis detracta fuerunt ossa, ut absque capitio diu manere non posset. Caruit dentibus omnibus a LV anno supra. Erat Euclidis operum studiosus, et humeris incuruis, et filius meus natu maior ore, oculis, incessu, humeris, illi simillimus, sed lingua 3), forsan ob aetatem, expeditior.

Vtebatur amico unico et familiari, sed satis disparibus studiis: Galeazio Rubro (familiae hoc nomen erat) qui illi praemortuus est, et Io. Angelo Saluatico Senatore, alias discipulo et contubernali. Similitudo morum et studiorum fabrum illi amicum effecerat: is enim est qui Archimedis cochleam inuenit nondum uulgatis Archimedis libris, gladios qui plumbi instar flecterentur, et ferrum pene ut lignum scinderent, et quod maius fuit, thoraces ferreos 4) (me spectante saepius experimentum, eram autem adolescentulus) qui ictibus igneorum tormentorum militum legionariorum resisterent, adeo ut quintuplici ictui unus idem suffecerit, uixque rimulam contraxit.

Mater fuit iracunda, memoria et ingenio pollens, paruae staturae, pinguis, pia.

Ambobus parentibus commune fuit iracundos esse, parum constantes etiam in amore filii, indulgentes tamen 5), adeo ut pater sineret, imo iuberet, ne a lecto ante secundam diei horam absolutam surgerem, quod mihi ad uitam et incolumitatem magno adiumento fuit. Melior etiam (si dicere licet) uisus est fuisse et amantior pater matre.

 

――――――――

 

1) capitium MNS : caputium D. 

2) ipse NSD : ipsis M. 

3) lingua, forsan NSD : lingua ut forsan M. 

4) thoraces ferreos NSD : thoracas ferreas M. 

5) tamen MNS : tantum D.