Hieronymus Cardanus
1501 - 1576
|
Hieronymi Cardanide propria vita liber
|
____________________________________________________________________________
|
|
capvt viDe ualetudine―――――Infirmo statu corporis plurifariam fui, natura, casu, symptomatibus.Natura enim caput laborauit defluxionibus, modo ad uentriculum, modo ad pectus, adeo ut tum maxime sanum me existimem cum tussi raucedineque laboro; nam cum ad uentriculum defluit, fluxum uentris, abominationem cibi efficit; nec semel credidi ueneno me tentatum, sed postmodum ex insperato salus redibat.Alia destillatio fuit ad dentes, per quam ab anno MDLXIII coepi amittere 1) illos confertim 2), antea non nisi unum aut duos. Nunc adsunt XIV et unus infirmus, sed qui diu durabit, ut reor; multum enim profuit auxilium.Cruditas praeterea et uentriculi imbecillitas. At ab anno LXXII supra, coepi cum aliquid plus comederim, aut biberim, uel importune assumpserim, aut quod parum utile uentriculo, laedi: auxilium ex secundo de Tuenda sanitate docui.Adfuit et palpitatio cordis in iuuenta, haereditaria, a quo prorsus liberatus fui arte medica. Haemorrhoïdes etiam et podagra a qua firmiter adeo liberatus sum 3), ut saepius quaesierim non uenientem reuocare, quam cum aduenerit depellere. Enterocele item, hanc primum contempsimus; postmodum a LXII anno supra poenituit satis non obuiam iuisse, tum maxime cum animaduerti illam fore haereditariam 4) a patre. In qua illud contigit admiratione dignum, quod cum ab utroque latere coeperit, neglecta in sinistro, sponte ac plene sanata est; in dextro diligentius per uincula et alia curata, inualuit.Vexatus quoque perpetuo morbis cutaneis ac pruritu, modo his, modo illis. Inde anno MDXXXVI (quis credidisset?) correptus fluxu urinae, et magno etiam, cum annis pene XL laborem eodem, a LX unciis ad centum in singulos dies, uiuo nec contabesco (indicio annuli iidem) nec sitio; et multi eodem anno hoc malo correpti, adiutore nullo, longe plus perdurarunt quam qui medicorum opem quaesiere.Decimum, uigilia anniuersaria pene octo dierum, uere, aestate, autumno atque hieme, ut pene totus mensis si quando minus absumatur in anno, et duo quandoque. Hanc cibi abstinentia in qualitate et duritie, non in quantitate, curare soleo, nec ullo anno intermisit.Morbi autem qui casu superuenerunt: pestis secundo mense a quo natus sum, inde XVIII anno seu peracto seu currente, non satis memini, nisi quod Augusto mense accidit et quod tribus diebus fere sine cibo permansi, suburbia et hortos circumdans, uesperi redibam domum, apud amicum paternum Augustinum Lauizarium 5) edisse mentiens; quantum uero toto eo triduo aquarum hauserim non dico; ultima cum non possem dormire, cor maxime palpitabat, febris magna, uidebar in lecto esse Asclepiadis, in quo perpetuo ascenderem 6) impulsus, atque descenderem; tum existimaui me ea nocte interiturum; interim somno deprehensus, antraceque abrupto, qui superiori dextri lateris spuriae costae incumbebat, materiaque ab initio pauca et nigra eiecta, forte ob impositum medicamentum patrium, quod etiam singulis diebus quater deuorabam, sudor fluxit tantus ut, lecto superato, per tabulas in terram defluxerit.Vigesimo septimo anno correptus sum tertiana simplici, in quarta et septima deliquio animi, eaque die liberatus sum; anno XLIV, Papiae primum podagra, LV, febre amphemerina 7), quae durauit XL diebus, crisi per urinam CXX unciarum liberatus sum; XIII 8) die Octobris anni MDLV. Anno MDLIX 9), quo Papiam reuersus sum, coli dolore per biduum.At symptomata fuere uaria. Primum a septimo anno ad XII pene usque surgebam noctu, clamabam sed nil explicite; et nisi mater et matertera inter quas dormiebam me apprehendissent, saepius praecipitatus essem; tamen cor saliebat, ex compressa manu breui subsidebat: id enim flatus proprium est. Eodem tempore, sed durauit ad annos XVIII, si obuiam iuissem uento, praesertim frigido, inspirare non poteram; uerum retento spiritu ubi animaduertissem cessabat. Eodem tempore, ab hora qua me contuleram in lectum, usque ad sextam exactam, a genibus infra nunquam incalescebam: unde mater praecipue inter alias negabat me superfuturum diu. Praeterea singulis noctibus, ubi incalueram, sudabam totus sudore copioso et calidissimo, ut qui audiebant non crederent.XXVII anno in duplicem tertianam incidi, quae soluta est septima die; post in amphimerinam anno LIV, quae durauit XL diebus. Anno LVI, mense Nouembri, ex modici aceti scillitici potu, correptus sum dysuria ualde acri; ieiunaui primum XXXIV horis, post aliis XX et sumpsi abietis lachrimam et euasi.Fuit mihi mos (de quo plures admirabantur) ut causas doloris, si non haberem, quaererem, ut dixi de podagra; unde plerumque causis morbificis obuiam ibam (ut solum deuitarem quantum possem uigilias 10)), quod arbitrarer uoluptatem consistere in dolore praecedenti sedato: si ergo uoluntarius sit dolor, facile sedari poterit. Et quoniam experior me nunquam posse prorsus carere dolore, et si modo contingat, subit in animum impetus quidam adeo molestus, ut nihil possit esse grauius, ut multo minus malus sit dolor, aut doloris causa, in qua nulla prorsus inest turpitudo periculumue. Itaque ob hoc, morsum labii, et digitorum distorsionem, et compressionem cutis ac tenuis musculi brachii sinistri usque ad lachrimas excogitaui; quo praesidio sine calumnia adhuc uiuo.Natura, alta loca timeo quamquam latissima; et ea ubi suspicionem rabiei canis habuerim. Laboraui interdum etiam amore heroico, ut me ipsum trucidare cogitarem; uerum talia etiam aliis accidere suspicor, licet hi in libros non referant.Demum in adolescentia tentatus sum, circiter ad biennium usque, carcinomatis suspicione; et forsan: initium 11) in mamilla sinistra, erat tumor ruber, fuscus, durities, morsus; hanc sustulere prope iuuentam uarices, quas in iuuenta subsecuta est, ut dixi, palpitatio cordis; a qua haemorrhoides multo cum sanguine, et pruritus ille ac sordities cutis, ac plane ita praeter spem aut curam ullam leuatus sum; quamuis quaedam ex his auxilio sustulerim, natura commutante massam morbi.
―――――――― 1) amitere MNS : amiterre D. 2) confertim NSD : confestim M. 3) uide in 3° de tuen. sanit. curam M in margine 4) haereditariam MND : haereditariem S. 5) Augustinum Lauizarium : Augustum Lauizarium D Augustinum Lanizarium NSM. 6) ascenderem MNS : ascendere D. 7) amphemerina (cf. Plin. , 28, 228: amphemerinos) : amphimerina NSDM. 8) XIII MNS : XII D. 9) Anno MDLIX MNS : omisit D. 10) uigilias NSD : uigilias hudumque(?) praecipue pedum M. 11) et forsan initium NSD : et forsan initio M. |