BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Libellus de nihilo

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

I.

Quod illationes inter deum et nihil sint

naturali ordine contrariae.

 

 

I.

E deo pependerunt universa, e nihilo vero nulla.

Deus omnium est causa, nihil nullius causa.

 

(1) Deus ortus est et origo omnium, efficiens et producens eorum causa, ut qui rebus omnibus naturale et substantiale esse est benigne impartitus. Nihil vero nullius est fons, nullorum efficiens et producens causa, nullis esse dedit. Quod enim non habet, dare non potest. Ipsum autem est non ens carens omni esse, quod ideo ad esse nihil produxit.

 

II.

Deus omnium positio est et esse, non ens vero omnium

negatio et non esse.

 

(2) Nam statuit deus ad esse omnia, omnibus ipse est esse elargitus. Ex primaeva negatione et substantiae carentia omnia affirmavit eduxitque ad esse de nihilo. Nihil vero haud aliud est quam id, quod minime subsistit, quod ens non est et ens esse nequit. Quod nullam habet ad esse potentiam, quod neque est neque fuit neque erit quodve fieri non potest. Est enim absolutissima et extrema totius substantiae privatio atque negatio.

 

III.

Unde fit, ut illationes omnes inter deum et nihil naturali

adversentur ordini.

 

(3) Deus enim ex praecedente status est, positio et assertio universorum, id est totius esse causa et extremum summumque omnium esse. Nihil autem nullorum est status, positio aut assertio, sed omnium negatio, non esse et privatio. Deberet igitur assertiva ratio naturali congruere ordini asserens e deo omnia. Itidem et destructiva destruens e nihilo cuncta. Atqui (ut in praecedenti capite monstravimus) naturali huic ordini ambae adversantur. Nam e deo nulla asseverantur statuunturque in esse, sed e nihilo ponuntur inferunturve universa. Et ex opposito destruuntur omnia e deo, qui omnium naturalis est positio. E nihilo vero astruis omnia, cum sit nihil omnium negatio et non esse. E positione tolluntur et e negatione statuuntur universa. Positio nulla statuit. Negatio cuncta asseverat. Si enim, inquis, deus non est, nulla sunt, et si est nihil, omnia subsistunt. Si autem est deus, ut aliquid sit, minime est necesse, et si non est nihil, haud necesse, ut sint nulla.

 

Deus non est

Nulla sunt

Recta

 

Nihil est

Omnia sunt

Recta

 

Deus est

Omnia sunt

Non recta

 

Nihil non est

Nulla sunt

Non recta

 

 

Negata positio omnia tollit, posita nihil ponit. Posita autem et stata in esse negatio omnia statuit, sublata tollit destruitve nihil. Adversantur igitur inter deum et nihil universae illationes naturali ordini, quo e deo pependerunt omnia quove divina positione et assertione posita sunt et stata in esse cuncta.

 

IV.

Fit etiam, ut divinum esse in natura sit fecundissimum,

in ratione vero infecundum.

 

(4) Natura et ars, substantia et intellectus, res et ratio contrario procedunt ordine. Nam natura divinum esse est cuiusvis esse causa. Divinum esse omne esse substantialiter intulit, genuit, statuitque ad esse. Et hoc pacto ex esse dei per naturam concludis atque infers omne esse. Quia enim fuit deus, omnia fuere factaque sunt omnia et ad esse e divino fonte emerserunt, et si non fuisset deus, fuissent profecto nulla. Ex nihilo autem nullum substantia aut natura ortum est esse, nullum ex sese protulit genuitve esse. Attamen in ratione et syllogismo utrimque omnia aut statuentes aut tollentes naturali huic ordini adversamur facimusque in ratione divinum esse infecundum, nihili vero sive non entis esse fecundum. Nam nihili non entisque esse in ratione et syllogismo infert, claudit statuitque omne esse. Si enim nihil et non ens ponis in esse, illico et omnia in nihil profert. Si enim dicis: ‹Est deus›, haud rite inferas: ‹Igitur omnia sunt.› Divinum igitur esse natura fecundissimum, intellectu et ratione est infecundum. Nihil autem natura infecundum, in ratione fecundissimum reperitur.

 

Divinum esse

Natura

Fecundum

Ratione

Infecundum

 

Nihili esse

Natura

Infecundum

Ratione

Fecundum