Carolus Bovillus
ca. 1475 - ca. 1566
Libellus de nihilo
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||
______________________________________________________________________________
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||
K.De vi affirmationis et negationisex deo et nihilo.
I.In naturali illatione antecedit deus cunctis, in rationenullis. Nihil autem anteit nulla in natura, in rationetamen cunctis antecedit.
(1) Nam natura et creatione omne esse divinum esse secutum est. In intellectu autem et ratiocinationis necessitate nullum esse ob divinum esse statuitur in esse.
Nihil autem, cum sit nullius causa, nullum natura infert esse nullive antecedit. In ratiocinatione tamen e nihilo cuncta inferuntur. Si enim id est, quod impossibile est et minime esse potest, esse debent et quae sunt possibilia et ad esse potentiam habentia. Deus igitur in natura omnium est antecedens, omnia vero sunt eius illata et consequentia. In intellectu autem nihil antecedens est omnium, et cuncta ab eo illata eiusve consequentia.
II.Affirmatio in negatione posita potior existit,itidem et negatio stata in positione.
(2) Omnium naturalis affirmatio et vera positio deus est, omnium vero negatio et ablatio nihil. Ast divina et affirmatio et positio est (ut diximus) in intellectu et ratiocinatione infecunda et nullipara: nihil pariens et inferens. Positio vero et affirmatio nihili, non entis eiusve, quod non est, fecundissima ac latissima est astruens universa. Divina rursum negatio est in intellectu uberrima negans tollensve, quaecumque subsistunt. Negatio vero eius, quod non est, infecunda manet negans nihil. Potior igitur et uberior est affirmationis negatio quam negationis et potior itidem negationis positio quam positionis. Est enim affirmationis negatio omnium negatio et negationis affirmatio universorum positio.
III.Affirmationis positio solius est affirmationis positio,negationis quoque negatio solam negationem tollit e medio.
(3) Deus (ut diximus) est ipsa affirmatio, nihil vero et non ens ipsa negatio. Si est autem deus, est solus deus, et si nihil non est, solum nihil non est. Si non est autem deus, sunt nulla, et si nihil et non ens est, sunt universa. Positio igitur dei statuit in ratione solum deum, et non entis negatio solum non ens et nihil dedicat ac tollit.
IV.Unice a deo tolluntur omnia, a quo plurifarie statuuntur. Ab eo vero,quod nihil est, pluries omnia negantur, a quo unice stant ponunturque.
(4) In ratiocinatione unica unicave negatione a deo tolluntur et negantur universa, qua dicimus, si non est deus, esse nulla. Si vero deus est esse, propterea tantum deum et minime aliquid aliorum debere esse. Si vero nihil non est, haud ideo oportere aliquid non esse. Et si est nihil, confestim inferri esse omnia, ut igitur unice unicove et simplicissimo modo omnia non esse dicantur addenda deo est negatio. Eius enim negationis vis in omnia illico transibit, omnia negabit, destruet tolletque universa. Et si a deo statuere omnia et ratiocinando inferre volueris, id haud unica affirmatione factitabis, sed tot affirmationibus opus erit, quotquot sunt, quae abs te statuenda sunt in esse entia. Possunt siquidem singillatim superiora et natura priora esse et subsistere sine posterioribus et inferioribus. Unaquaeque enim affirmatio in inferiora et posteriora succedendo id tumtaxat stauit in esse, cui adiungitur. Ubi enim dicis deum non esse, ubi deus ipse negatione obumbratur, unica illa et simplici negatione angelus, materia et homo negantur tollunturque. Ast ubi deus esse pronuntiatur, nil aliud quam deus esse infertur. Alia opus est positione angelus, alia materies, alia homo et quicquid denique subsistit, in esse constituantur. Similiter et eadem affirmatione, qua nihil et non ens ponis in esse, omnia illico esse coarguis. Illius quippe affirmationis vis, quae non enti et nihilo addita est quaeve nihil statuit in esse, per omnia confestim transit ferturque in deum cunctorum mediorum et dei ipsius rationabili syllogismo inferens essentiam. Negatio vero, quam addis nihilo quave destruis ipsum nihil, in nihilo manet haud aliud quam nihil destituens ac tollens. Atque aliis opus est negationibus (quotquot sunt supra nihil entia) feraris negando atque destruendo usque ad deum dicasque negatione prima non esse nihil, secunda non esse hominem, tertia non esse angelum, ultima non esse deum.
V.Unde fit, ut naturalis affirmationis motus sit sursum latio,negationis vero latio deorsum.
(5) Sicut in antiparistasi (quam contrariorum circumstantiam vocant) quodlibet ex violento et contrario loco sese repente naturalive motu, quanta potest velocitate, in proprium nativumque proripit locum, a naturali vero loco tradiuscule et ab extera tantum violentaque virtute dimovetur, ita et de affirmatione et negatione dicendum. Naturalis quippe locus affirmationis est in summo ut in deo, negationis autem verus propriusque locus in imo ut in nihilo et in non ente. Sicut igitur ignis, si equidem in imo ut in terra statuetur, continuo unica virtute unove simplicissimo et naturali motu rapidissimus sese per media elementa in caeli concavum et naturalem locum vendicabit, terra quoque summum praeter naturam tenens locum vi illico naturali per eadem media elementa in imum et medium locum transibit seque in eo natura continebit, ita et in imo loco iterata affirmatio (veluti si nihilo et non enti addatur) continuo unica vi a nihilo per cuncta media in summum usque deum universa affirmans statuensque in esse pertransibit. Quo cum pervecta est, in summi entis positione residet in eoque ut proprio nativoque loco immobilis continetur. Negatio vero ex opposito contra naturam supremo enti addita stabilitaque in summo deo, illico una naturalive latione ac motu a deo per cuncta media in naturalem usque locum in usque nihilum omnia negans fertur atque pertransit. Nam ut clarius haec videas, sit tibi prae oculis substantiae arbor, quam naturae coordinationem dialectici vocant entibus quinque constantem: substantia, corpore, corpore animato, animali et homine. Ac statue imprimis negationem in substantia, quae supremum obtinet locum. Haec igitur negatio una eademque vi per cuncta media in hominem usque delapsa totam arborem destituet atque negabit. Similiter et si in imo abs te affirmatio statuetur addeturve homini, continuo naturali levitate attollet sese in sublime asseretque, quaecumque in arbore continentur. Et sicut ignis haud de facili a summo loco abstrahitur in imum neque terra ab imo in summum, sed dumtaxat vi quadam et pluritate virtutis, ita et affirmatio sita in substantia haud facile ad inferiora pertendit eave in esse statuit.
In homine stata negatio pluraliter ac varie sursum fertur. Unica igitur negatio addita substantiae totiusve arboris radici atque summitati arbusculam totam exterminat ac negat. Affirmatio vero unica stata locataque in homine eandem astruit totam expandens sese per cuncta media in summam usque substantiam. Quodsi affirmatio eadem summae substantiae insideat, nihil inferiorum vis ipsius attingit aut statuit in esse, sed singillatim quinque assertionibus tota arbor erit astruenda. Statuta quoque in homine negatio nullum superiorum entium negabit, sed quinque opus est negationibus, ut numerati ac sensim ab imo homine in supremam substantiam arbor tota exterminetur. |