BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Libellus de nihilo

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

H.

De illationibus assertivis et destructivis

inter deum et nihil.

 

 

I.

Nihil subest cunctis et extra omnia est, sicut et deus cunctis

supereminet et est super omnia.

 

(1) Deus apex est omnium, quicquid est sub deo, ortum est a deo. Sub cunctis et extra universorum seriem ac ordinem, quod relinquitur, nihil est. Nihil tenebrae est et eorum negatio, quae quomodolibet sunt et subsistunt. Quicquid enim est et subsistit, quoquomodo ad deum accedit illique substantiae et entis ratione ac participatione propinquat. Quod vero nullo pacto est, inimmensum a deo recedit, nulla illi similitudine cohaeret nullave ratione copulatur.

 

II.

Deus summa est omnium necessitas, creatura vero possibilis est,

nihil autem impossibile.

 

(2) Summa necessitas est deus, prima et absolutissima omnium causa, qua orta sunt et salvantur omnia et sine qua neque salvari possunt neque fieri poterant. Summa quippe necessitas est, quae ad omnium substantiam et salutem necessario exigitur, quae per se quidem esse potest sine universis, universa autem sine ipsa minime esse possunt. Semper deus fuit in esse, numquam in non esse, eritque semper in esse. Creatura vero omnis est possibilis, necessaria vero aut impossibilis nulla. Necessaria enim non est, cum potuerit non esse et fuerit aliquando non ens nullaque necessitate, sed divina sola voluntate pependerit sitque ad esse producta. Neque impossibilis est, cum potuerit esse, et quae prius non erat, deinceps orta sit. Sicut enim voluntate dei probatur creatura haud esse necessaria, sed contingens et possibilis, non ita et dei potestate probatur haud fuisse impossibilis, sed possibilis, cum potuerit a deo fieri et aliquando facta sit.

 

Divina voluntate

Creatura

Non necessaria

Sed contingens

Probatur

Divina potestate

Creatura

Non impossibilis

Sed possibilis

Probatur

 

Nihil vero, quod cunctis subest, quod non ens est, impossibile censetur. Est enim simpliciter non ens et infinitum non esse, quod numquam in esse succedet, numquam totum absolvetur. Nam si statueretur ad esse, eius esse esset actu infinitum extra deum et separatum a deo, quod perabsurdum et perquam irrationabile censemus.

 

III.

Sicut deus semper est in esse, ita et nihil semper in non esse,

creaturae vero quandoque in esse et quandoque in non esse.

 

(3) Deus in tota aeternitate est in esse, in qua tota nihil est in non esse. In primo vero aeternitatis aevo creaturae fuerunt in non esse, quae deinceps in tempore ortae sunt et ad esse omnes productae. Earum vero pleraeque ut mere sensibiles in tempore intereunt, aliae vero ut intellectuales (ut angeli et rationales animae, propter quas et homines) totae sunt immortales futuroque immortali aevo coaptandae semperque in esse futurae. Est igitur semper deus in esse, nihil semper in non esse.

 

Deus

Semper

Est

 

Deus

Numquam

Non est

 

Creatura

Aliquando

Est

 

Creatura

Aliquando

Non est

 

Nihil

Semper

Non est

 

Nihil

Numquam

Est

 

 

Creaturae autem variae: quandoque in esse et quandoque in non esse. Deus et nihil extrema sunt, simplicia et immutabilia, creaturae vero mediae, variae et mutationi obnoxiae.

 

IV.

Inter deum et nihil contingunt hae consecutiones et illationes mutuae,

quae inter necessarium et impossibile.

 

(4) Nam deus (ut dictum est) summa necessitas est, nihil vero ipsum impossibile et quod ad esse nullam habet potestatem. Est enim nihil actu immensum et infinitum non esse, et intantum non ens, quantum ens est deus. Potest autem deus nullum ens extra se ipsum sibi aequum et infinitum proferre, cum omne infinitum sit coniunctum, unum et consubstantiale omni infinito. Contingunt igitur inter deum et nihil hae consequentiae, conversiones et illationes mutuae, quae inter necessarium et impossibile. Sunt autem hae, quibus aiunt necessarium astrui ex cunctis sive sequi ex quolibet, impossibile autem astruere universum sive quodlibet ad impossibile sequi.

 

V.

E cunctis astruitur deus. E nihilo vero destruuntur universa.

 

(5) Nam si quam astruis dicisve esse creaturam, necesse est, ut continuo eius essentiam divina essentia comitetur inferasque deum esse, si est creatura, ut quae sine deo esse nequit. Et non modo e creatura, sed etiam e nihilo deus congrue astruitur atque infertur. Sicut enim vere enuntiamus: ‹Homo est, igitur deus est›, ita et veraciter pronuntiavimus: ‹Nihil est, igitur et homo est et deus est›, ‹possibile est, igitur necesse est›, ‹impossibile est, ergo et possibile et necessarium.› Antecedit enim possibile necessario. Impossibile vero possibili et necessario. Necessarium autem ex possibili et ex impossibili infertur. Possibile vero ex impossibili.

 

Antecedentia

Media

Consequentia

 

Impossibile est

Possibile est

Necessarium est

 

Necesse est

Homo est

Deus est

 

Necessarium non est

Possibile non est

Impossibile non est

 

Deus non est

Homo non est

Nihil non est

 

 

Nam si e cunctis astruitur deus et cuncta e nihilo, profecto et e nihilo deus astruitur. Quicquid enim sequitur consequens, sequitur et eius antecedens. Ita igitur syllogismum expalpamus atque elicimus. Si nihil est, omnia sunt; et si sunt universa, deus est; igitur et si nihil est, deus est. Si enim, quod nullam habet ad esse potentiam, subsistit, subsistent et quae possibilem habent essentiam, et id insuper, cuius essentia est summa omnium necessitas.

 

VI.

E deo destruuntur universa et ex universis nihil.

 

(6) Haec est prioris conversa, negabunda atque destructiva: a deo per omnia ad nihil. Nam sicut ponentes et statuentes e nihilo imprimis digressi per omnia congrue ferebamur in deum, ita et ex adverso destruentes a deo ipso concinniter et rite inferendo per omnia revertemur in nihilum. Hoc pacto: Si omnia non sunt, nihil non est, et si non est deus, sunt subsistuntve nulla. Itaque et si non est deus, nihil non est. Si possibile non est, impossibile non est. E t si necesse non est, non est possibile. Igitur et si non est necessarium, impossibile non est.

 

Antecedentia

Media

Consequentia

 

Deus non est

Omnia non sunt

Nihil non est

 

Necessarium non est

Possibile non est

Impossibile non est

 

 

Si enim, quod possibile est esse, non est, et quod impossibile est esse, non erit. Et si quod necesse est, ut subsistat, minime subsistit, et quod possibile est et quod impossibile est esse, haudquaquam subsistant.

 

VII.

A deo ad omnia et nihil: assertiva illatio nulla est, similiter

et e nihilo ad omnia et deum: destructiva nulla.

 

(7) Haec ex prioribus duabus evadit manifesta. Nam si est deus, non propterea sunt omnia aut nihil. Et si omnia sunt, non ideo nihil esse oportet. Et si non est nihil, haud propterea necesse est omnia non esse aut non esse deum. Et si omnia non sunt, haud ideo necesse est non esse deum, quandoquidem potest solus esse deus sine omnibus ipsoque nihilo. Et possunt sine nihilo subsistere universa. Unde fit, ut astructus deus statuat in esse nihil neque omnia neque nihil, sublatus vero tollat universa. Itidem et sublatum negatumque nihil nihil tollit. Neque enim omnia neque deum tollit. Non rite igitur infert, qui dicit: ‹Deus est, igitur sunt omnia et est nihil›, neque qui ait: ‹Sunt omnia, ergo et nihil est›, aut versa illatione ‹nihil non est, igitur neque omnia sunt neque deus est›, aut ‹omnia non sunt, igitur et non est deus.› Itaque inter deum et nihil illationes sunt quattuor, fecundae duae: quibus aut e posito nihilo astruuntur omnia aut e deo sublato omnia tolluntur. Duae vero infecundae: quibus aut assertione dei statuuntur nulla aut negatione nihili et non entis negantur destruunturve nulla.