Carolus Bovillus
ca. 1475 - ca. 1566
| Libellus de nihilo
 | ||||||||||
| ______________________________________________________________________________ 
 
 | ||||||||||
| E.Quod omnia ad deum nihil sunt.
 
 I.Divina substantia est actu infinita.
 (1) Nam qualis duratione deus, talis utique est et substantia. Quia enim substantia imprimis infinitus et interminus existit, ideo et duratione perpetuus et aeternus evadit. Sicut principio durationis et fine caret, ita et suae substantiae extremis. Finge etenim aeternitatem dimensionem quandam esse, mensuram metrumque divinae totius substantiae divinamque substantiam distingue in tota aeternitate! Tantamque illam esse asseveraveris, quanta est totius aeternitatis intervallum actu immensum. Omnis quippe mensura aequa est ei, cui ut mensura coaptatur. Hoc sensibili signo permultum iuvaberis ut divinam substantiam actu esse infinitam deprehendas.
 
 
 Aut si malueris: Imaginare divinam substantiam omnem locum transilientem implentemque totum id spatii, quod mente concipi possit, a terrae centro mundique meditullio in universaum sive in omnem positionum differentiam atque in solidam corporeamve totius sphaerae plenitudinem, cui terminus sit nullus nullave circumferentia. Hoc iterum modo facile concipies divinam substantiam actu esse infinitam. Haec enim neque tempore neque loco artatur, sed et omne tempus et locum (utrumque immensa atque interminata) exsuperat, transcendit, superapprehendit.
 II.Divinae infinitae substantiae omnis exterior propagatio finita estomneve eius opus finitum.
 (2) Nam duo esse nequeunt extra se invicem actu infinita. Primum enim actu infinitum omnem occupat locum, omnia implet, aeternitatem totam pervagatur nullum secundo infinito locum, nullam illi propriae durationis aut substantiae partem portionemve relinquens. Quodsi duo actu infinita statueris, necesse est, ut sit primo infinito secundum infinitum coaeternum. Habens cum eo in aeternitate locum necesse rursum, ut secundum primo insit, id est cum eo simul sit illi insitum, coniunctum, consubstantiale et unum. Eruntque ambo iam non duo infinita, sed una tantum infinita substantia. Quo pacto et divinam substantiam actu infinitam fatemur et unamquamque eius personam actu infinitam. Dicimusque in deo haud subsistere tria infinita, sed deum esse infinitum unum et trinum. Quicquid igitur exterum est a divina substantia, quicquid ab ea productum est omnisve eius exterior propagatio et creatura est actu finita. Nam infinitum dumtaxat in se ipso et in sua ipsius substantia sibi aequale infinitum et immensum profert ac gignit. Seorsum vero a sua ipsius substantia dumtaxat ente inaequali finito et nulla proportione minori propagatur.
 III.Finiti ad infinitum nulla est proportio ratiove nulla.
 (3) Nam infinitum infinities et sine numero finitum transcendit illudque sine ulla ratione exsuperat. Omnis autem proportio est duorum ad invicem, ut numeri ad numerum ratio atque habitudo. Nulla igitur est finiti ad infinitum proportio. Nam si volueris in sensibilibus, quid sit actu infinitum, experiri, pleraque eius signa reperies. Complura siquidem sensibilibus insunt actu infinita, quae ad cetera eiusdem speciei entia proportionem servant nullam, ut circulus est actu infinita polygonia unice atque uniformiter omnem in sese angulorum complicans complectensque numerum. Distat enim circulus infinities et sine angulorum proportione ab omni polygonia, utpote ad quem ab nulla multangula et sensibili figura quovis discursu et multiplicatione angulorum penetrare et pervenire nequeamus. Nec obest, quod, quanto plurium angulorum fuerit polygonia, tanto circulo evadat similior. Distat enim semper omnis polygonia infinities a circulo. Et si supremam aliquam multangulam statueris velut circulo proximam illique simillimam, haud minus ipsa a circulo distabit quam triangulus, qui polygoniarum est primus. Nam cum omne infinitum aequum sit omni infinito, omnes polygoniae aequalia circulo dispescuntur distantque intervallo. Quippe infinities et sine numero cum inter quamcumque polygoniam et circulum innumere cadant atque intercipiantur polygoniae, ita et omnes creaturae, cum sint actu finitae, infinities infinitis et aequis intervallis distant superanturque a deo, nec minore proportione superatur a deo angelus, qui creaturarum primatum obtinet, quam materia, quae prope nihil est quaeve imo ac novissimo loco a deo numeratur. Nam deus et angelum et materiam et omnem mediam creaturam nullo numero, nulla proportione aut ratione transcendit. Similiter et acutissimus angulus et obtusissimus, ut in libro De sensu docuimus, anguli sunt singuli in propria ratione actu infiniti et a ceteris, qui eiusdem rationis sunt, nulla ratione et comparatione abiuncti, quemadmodum et deus a creaturis et circulus a ceteris polygoniis. | ||||||||||