BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Libellus de nihilo

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

F.

Quod omnia creata recepta sunt in nihilo eo non

cedente et in nihilo subsistant.

 

 

I.

Sicut de nihilo a deo creata sunt omnia, ita et in nihilo

stabilita, librata et collocata.

 

(1) Sicut materia eadem est et ex qua educitur omnis naturalis actus ac forma et in qua fulcitur et sustentatur, eadem, ex qua fit omnis sensibilis substantia et omnium ipsa fultura, fundamentum ac stabilimentum, ita et nihil et non ens ad deum in universorum creatione vicem quandam obtinuit materiei expressitque umbratilem eius speciem. Ex nihilo quippe creavit omnia deus, et in nihilo libravit, collocavit stabilivitque universa. Sicut enim materia omni naturali actui subest et in ea receptus et status est omnis sensibilis actus, ita et omni creaturae subest nihil et omnis creatura recepta est et stata in nihilo.

 

II.

Ens in ente recipi nequit, sed tantum in non ente.

 

(2) Rerum substantiae natura sunt impermixtae, inconfusae, in ordines discretae et extra se invicem subsistentes, singulae in suis gradibus, sedibus et locis. Si autem ens in ente et substantia in substantia reciperetur, permixtae et confusae essent rerum substantiae essentque simul indiscretae, inordinatae et ut tantum una substantia. Haud igitur ens in ente, sed tantum in non ente et (ut dictum est) in nihilo receptum est et statum.

 

III.

Unde fit, ut quodlibet sit in nihilo, plenum in vacuo, ens in non ente

tamquam in loco.

 

(3) Ubi enim nunc sunt et subsistunt omnia, nihil erat prius, et in eo nihilo recepta sunt omnia, ex quo facta sunt, id est ex non ente et in non ente. Non enim in aliquo recipi potuere propter causas duas: primum, quia non erat ipsum aliquid aut ens aliquod, in quo sisti et collocari potuissent; secundo, quia, etsi fuisset aliquid, in illo recipi non poterant, cum ens in ente minime esse aut recipi possit. Est igitur quodlibet in nihilo, omne plenum in vacuo, ens omne in non ente subsistens atque in eo ut in quodam loco receptum.

 

IV.

Nihil advenientibus creaturis non cessit simulque

cum omnibus permansit.

 

(4) Ens recipi potest in non ente et simul esse cum non ente. Etenim non ens, cum nihil sit, nullo pacto entis fusione statum aut mansionem artare aut praepedire potest. Ens insuper (ut dictum est) in ente recipi nequit. Ens enti haudquaquam permisceri aut confundi potest. Ens enim enti cedit. Ens propellit ens. Enti adversatur ens, et simul esse cum ente ens non potest. Itaque advenienti enti ens cedit. Non ens vero, cum nihil sit, non cedit, sed simul permanet et in eo toto ens recipitur totique ipsi ens commiscetur. Ens totum in toto non ente subsistit. Ortui igitur ac statui creaturarum minime cessit nihil, sed omnem intra se excepit creaturam simulque cum omni creatura permansit.

 

V.

Nihil simile est ingenti illi et immenso vacuo, pleno minutulis

et numero infinitis vacuis, quod omnia recipit non cedens.

 

(5) Nam quia nihil nihil est, ipsum nullis cedit et a nullis pellitur. Si enim nihil esset aliquid, cederet alicui. Si ens esset, cederet enti nec intra sese ens admitteret ullum, sed pelleretur ab ente. Et si plenum esset nihil, esset ens et repleri non posset ente. Similiter et si nihil esset finitum, ens utique esset et nullo pacto esse posset entis locus. Nihil igitur est vacuum illud immensum minutulis vacuis numero infinitis plenum, quod nulli cedens universa in sese receptat. Quodlibet enim ens in proprio recipitur vacuo ut in peculiari et aequali loco. Quodsi deus plures produceret mundos, omnes de eodem nihilo proferret et in eodem nihilo collocaret, utpote cuius uterus implebitur et satiabitur numquam.

 

VI.

Nihil est actu infinitum et intantum

non ens, quantum deus est ens.

 

(6) Deus ens est actu infinitum. Nihil vero non ens actu itidem infinitum. Nam nihil a tanta decidit entitate, quanta deo entitas inest. Entitas autem divina est actu infinita. Esse dei actu infinitum, tota (ut diximus) aeternitate dimensum. Nihil vero est pariter non esse actu infinitum. Quantum enim deus subsistit et est, tantum nihil non est. Deus vero infinite est, igitur et nihil infinite non est. Rursum quantum deus distat a non esse, tantundem ab esse distat nihil. Distantia autem dei a non esse est actu indimensa atque infinita. Erit itaque et nihil ab esse intercapedo ac decidentia, actu indefinita atque intermina. Distat enim tantum nihil a deo, quantum deus a nihilo. Utriusque autem distantia est spatium idem: eadem longitudo, actu indimensa, intermina, infinita.

 

VII.

Unde fit, ut nihil a deo numquam absolvatur

aut statuatur ad esse totum.

 

(7) Nam nihil est actu infinitum. Quod autem huiusmodi fuerit, inabsolubile et inconsummabile est. Per nullas igitur creaturas (etsi infinitis saeculis crearet deus aliquid) numquam absolvetur nihil, numquam nihil erit in actu totum, numquam statuetur ad esse totum. Quicquid enim assidue profert deus de nihilo, ad universum nihil est ut nihil, ut minimum, ut punctum et per universa, quae modo subsistunt et facta a deo sunt deque nihilo educta, ipsum totum nihil dumtaxat secundum punctum ad esse processisse prolatumque esse dictitatur. Exiguum est, quicquid de nihilo eductum est et factum. Quod vero in nihilo relictum est, quod non factum, quod non ad esse productum, actu est immensum. Plura non sunt, quam sint, plura fieri possunt, quam quae facta sunt. Quae enim facta sunt, actu finita sunt. Quae non facta quaeve fieri a deo et educi de nihilo possibilia, actu sunt infinita. Quodsi nihil a deo aliquando absolveretur et proferretur ad esse totum, tandem id, quod factum esset a deo quodve de nihilo ortum, esset actu infinitum, aequale deo, exterum et separatum a deo, in quo absoluta, finita et expleta esset divina omnipotentia, extero ente actu infinito ac sibimet aequali propagata, explicita et consummata. Sicut autem deus absolvi nequit et exhauriri creaturis, numquam fieri extra se ipsum totus, ita et nihil est inexhauribile, quod numquam totum fiet ens. Et ut neque vacuari ab ente potest deus, ita et ex opposito neque impleri ab ente nihil.