Carolus Bovillus
ca. 1475 - ca. 1566
| Libellus de nihilo
 | |||||||||||||||||||||||||
| ______________________________________________________________________________ 
 
 | |||||||||||||||||||||||||
| D.Quod deus de nihilo creavit omnia.
 
 I.Divina tota substantia imparticipabilis et individuain primo aevo fuit unica et sola.
 (1) Deus a deo cadere, deus a deo dividi, deus seorsum et extra deum sumi nequit, quicquid divinum est, deus est, coniunctum et counitum deo, inseparabile et individuum ab eius substantia. Haec enim tota simplex, impers, inquanta, inseparabilis a se ipsa et imparticipabilis est. Si enim participabilis fieret, pars ipsius extra totum aut extra partem sumeretur. Ea igitur pars divideretur fieretque aliena a totius substantia et exterae cuipiam substantiae praeberet initium conflareturque ex ea parte substantia quaedam exterior, quod nullo pacto fieri posse putandum est. Si enim divina tota substantia a b c, tunc haec participabilis esset, si pars eius (quae quomodolibet intelligitur) b c sumeretur seorsum a tota substantia a b c aut a reliqua parte a b et conflaretur ex b c extera et separata a deo substantia divinae substantiae participatione orta, quae perabsurda et perquam irrationabilia sunt.
 II.Unde fit, ut deus de sua substantia creaverit protuleritque nihil.
 (2) Nam non fecit deus, quod facere non potuit. Negare autem se ipsum, decidere a se ipso, dividi, dirimi ac avelli a semet ipso et participabilis fieri non potuit. Perinde atque non potest non esse deus. Et haec haud in potentia est, ut Magus Elymas voluit, sed virtus infinita et immensa potestas, qua se ipsum fulcit deus, qua sibi eatenus insitus est sibique cohaeret, ut avelli a se ipso et non esse nequeat et non posse (ut sacer Dionysius ait) non possit et non esse non sit. Igitur cum dividi nequeat deus, cum individuus et imparticipabilis sit, de sua substantia nihil creavit, id est participatione sui exteram nullam substantiam protulit atque ad esse statuit. Esset enim huiusmodi creatura divinae substantiae pars avulsa et separata a toto deo.
 III.Superest, ut, cum deus de se ipso protulerit nihil, de nihilocreaverit universa.
 (3) Nam ab aeterno nihil erat praeter deum, qui toto primo aevo solus fuit in esse. Nulla illa astitit coaeterna materies nullave extera substantia, ex qua conflarit et protulerit omnia. Ipse enim est auctor omnium et visibilium et invisibilium, materialium et immaterialium. Ipsam quoque materiam condidit et ad esse constituit. Solus denique omnia infinito illo primo aevo antecessit. Et ex doctrina praecedentis de sua ipsius substantia procreavit genuitve nulla. Superest itaque, ut, si non de sua substantia neque de extera ulla sibi coaeterna omnia procrearit de nihilo, de non ente eo, quod non est, genuerit feceritque universa. Is enim, qui vere est, qui et omne esse transcendit, ei, quod non est, esse dedit. Hinc manifesta est veritas sacri huius et prophetici eloquii. Vos estis ex nihilo et opus vestrum ex eo, quod non est. Et in hoc naturali progressu, quo deus imprimis de sua substantia nihil creavit, sed de nihilo universa, contingit ratiocinatio et syllogismus quidam, cuius finis et illatio destruit tollitque medium. Creavit enim deus imprimis nulla, deinde de nihilo omnia, quae postquam facta sunt, desiit esse nihil. Et haec verissime enuntiantur, quodcumque in sensu sive positivo sive destructivo sumpseris nihil.
 
 
 
 IV.Deus in secundi aevi initio in primo eius instante aliquid produxit,quo subsistente fuit aliquid desiitque nihil esse.
 (4) Deus ab aeterno, ab arcano illo incondito abditoque aevo et a nullo principio procedens primum illud enim (quo toto nihil extra se produxit) pervagatus totamque eius dimensionem et longitudinem percurrens, ubi ad eius finem sive ad secundum initium (nam primi finis secundi est initium) pervectus est, repente atque in instante aliquid creavit protulitque totum aliquod ens perfectum, simplex, spiritale, incorporeum, inquantum, indivisibile, scilicet immaterialem et intellectualem substantiam, quos angelos primosque divinitatis actus et reliqui totius futuri operis conceptus, species, exemplaria, formas et ideas nuncupamus, quibus simul cunctis ad esse productis et perfectis quibusve subsistentibus desiit esse nihil. Erat enim in primo aevo solus deus et nihil cum eo, id est nullum ens. Absoluto autem divino per primum illud aevum discursu in contactu secundi aevi primum ortum est aliquid, quo subsistente nihil esse desiit. Orta enim est prima creatura initium plenitudinis secundi aevi, per quam vacuitas omnis et entium privatio exterminari a deo coepta est.
 V.Deus ab infinito primi aevi pergens initio idque totum percurrensin nullo eius attactu et puncto aliquid creavit. Ut vero ad illiusfinem et secundi initium devolutus est, primam illico peperitprotulitve creaturam.
 (5) Finge deum progressum prolatumve in rectum toto illo primo aevo, cuius ad nos profectio et motus coeperit a primi aevi initio, quod in infinitum distat ab initio secundi et fine primi. Semper enim deus et ab aeterno movebatur ad nos et versus nos ipsos nostrumque aevum recta ferebatur atque procedebat creationis omnium causa. Ad hunc enim modum imaginanda et exprimenda nobis est creationis norma atque initium. Quamdiu autem fuit deus in toto primo aevo, nullo sui discursu aut attactu nullove primi aevi momento et puncto aliquid peperit, sed sterilis et infecundus a creaturarum proventu et effectu permansit. Intellige enim illum prius perambulasse sterilem et aridam primi aevi terram, in quam vitales nullas et fecundas effuderit aquas, quam rore suo et aspergine omni destituerit proferens in ea vitale germen nullum, deinde e desertis et perustis terris profectum delatumque in terram fecundam, habitabilem et creaturarum feracissimam, quam illico vitali conspersit humore, copiosissimis imbribus irroravit, fecundavit, impregnavit protulitque in ea omnem creaturarum. Est enim primum illud aevum velut sterilis, deserta et perusta terra a creaturis (ob divini solis aestum nimiamque eius viciniam et propinquitatem) inhabitabilis, a solo deo habitata. Nam quamdiu illam peragravit pertransiitque deus, creavit nihil nilve peperit. Aevum autem secundum est ut mitioris et temperatioris aurae tellus ob solis distantiam vitalis humoris plena, creaturarum ferax et suapte natura fecunda, quae, ubi vivido et suapte natura fecundo divini solis fervore incaluit, ex insito humore peperit omnem creaturam.
 | |||||||||||||||||||||||||