BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Libellus de nihilo

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

C.

Quod nihil est deo coaeternum et increatum.

 

 

I.

Aeternitas soli deo competit, et in ea solus

collocatur deus.

 

(1) Deus auctor est omnium. Idem ipse est omnium initium et finis. Ante omnia erat, et post omnia futurus est. Omnium autem initium et finis initio et fine caret. Nam principii nullum est principium. Ipsius item finis nullus finis. Extremorum extrema sunt nulla, terminorum nulli termini. Utraque igitur parte solus auctor omnium deus, solus utrimque universorum terminus, est interminus et infinitus, solus in aeternitate perdurans, ante omne principium librans ferensque se ipsum et post omnem finem se ipsum fulciens et in se ipso persistens. Omnia condidit extrema, aeternitatem apprehendit eamque totam percurrit, cernit intueturque praesentem et in ea solus perseverat.

 

II.

In primo aeternitatis aevo deus subsistit fuitque

solus et cum deo nihil.

 

(2) Deus, sicut in tota aeternitate nullam secum admittit creaturam, ita et neque in prima eius parte seu priore aevo ullam umquam sustinuit. Sunt enim aeternitas et primum eius aevum divinae quaedam proprietates soli divinitati propriae, in quibus deus contemplandus est ut deus, ut solus ab aeterno sine creaturis, sine principio, origine et causa, ut fons et auctor omnium. Sunt enim omnia orta a principio praeterquam ipsum principium. Itaque in primo aevo deus fuit solus et cum deo nihil. Praecessit enim aevum primum creationem omnium, et ipsum est index divinae proprietatis, unitatis et solitudinis, qua ab aeterno et a nullo principio sibi soli astitit deus, in se ipsum ferebatur volvebaturque in se sibi praesens, se ipsum collibrans, perspiciens et agnoscens. Sibi ipsi et alteri nulli communicabatur, extra se ipsum nondum erat profectus, nihil adhuc protulerat eratque extra se infecundus, impervius et ignotus. Erat tamen in se ipso fecundus et numerosus, quippe trinus, sibi quoque ipsi communis sibimet cognitus ac pervius.

 

III.

Deus in primo aevo nihil creavit, creare nihil numquam

coepit, creare nihil aliquando desiit.

 

(3) In primo aevo creavit deus nihil, id est nullam creaturam. Nam primum aevum est ab aeterno usque ad creationis initium. Eius principium est nullum. Eius finis est instans creationis primum. Primum aevum est ininceptum, sed finitum, principio carens, finem habens. Itaque creavit in primo aevo deus nihil, id est ens nullum. Nihil creare numquam coepit, quia ab aeterno nihil creavit. Nihil creare aliquando desiit, quando creare omnia coepit universorum creationem adorsus. Nulli astitit nihilque fovit ab aeterno deus, nihil quoque ei ab aeterno astitit. Nihil erant omnia et omnia nihil erant. Deus nihil ferebat, nihil fovebat, nihil procreabat.

 

IV.

Deus in primo aevo nihil licet procrearit, haud tamen cassus,

inanis, irritus et otiosus permansit.

 

(4) Nam flexus in se ipsum deus discretusque movebatur, ferebat sese, sibi aderat, se ipso potiebatur. Ab aeterno erat, ab aeterno gignebatur, ab aeterno procedebat. Erit quoque, gignetur procedetque in aeternum. Et qui hunc internum et arcanum divinae substantiae numerum orbicularemve motum ignoravere (ut cuncti ferme, qui sub gentilicio errore et nefando idolorum cultu mundanam inanemque philosophiam secuti sunt), in ingens baratrum et vastissimam errorum syrtim prolapsi traduntur statuentes aut universum deo coaeternum aut plerasque creaturas ut angelos et materiam, quibus communicando sese, quae fovendo, alendo atque salvando, minime otiosus ab aeterno diceretur, sed actuosus et fecundus. Divinus autem orbis, divina circulatio, deitatis in sese conversio et divinam imprimis feriationem sive otiositatem et aeternam deinceps tollit creaturarum necessitatem. Tolle autem divinum huiusmodi numerum ac gyrum, rite fatebuntur aut fuisse deum ab aetrno nullum aut fuisse manem, feriantem et marcentem aut exteram aliquam substantiam illi coaeternam astitisse, in quam illius actus et substantiales participationes congrue derivarentur.

 

V.

Deus esse solus coepit numquam, solus

tamen esse aliquando desiit.

 

(5) Deus in toto priore aevo fuit solus ab aeterno, ut cui nulla astitit creatura. Desiit autem solus esse in secundi aevi initio, in quo creare aliquid coepit. Idem enim est primi aevi finis et secundi initium. Itaque, qui solus erat in primo aevo, plurimus evasit in secundo. Qui in primo aevo et ab aeterno creare omnia proposuit et potuit, aliquando et in secundo aevo omnia procreavit et complevit. Qui ab aeterno nihil fecit, in aeternum aliquid fovebit, conservabit, salvabit, ut angelum, animam, materiam, quae tria sunt aeviterna.

 

VI.

Deus in primo aevo erat unicus et solus, in secundo vero

numerosus ac trinus evasit.

 

(6) Deus et intus et foris est trinus, ut Liber de sapiente censet: intus, id est in propria substantia, in qua ab aeterno trinus est, numerosus et fecundus, et huius arcanae trinitatis sacratissimae personae sunt pater, filius et spiritus, quem ‹sanctum› nuncupamus. Exterioris vero trinitatis personae sunt deus, angelus et homo, quae, licet substantia ab invicem dividantur, nexu tamen voluntatis in unum redeunt sibique invicem agglutinantur. Nam ex cunctis creaturis dumtaxat angelus et homo (ut divinae lucis et sapientiae participes) in deum evadunt et participatione dii fiunt. Ubi igitur in secundo aevo angelus et homo divinae sapientiae et imaginis habitu in deum transiere, trinus est aliquo pacto deus, deus, inquam, divinus, deus angelicus et humanus. Est enim trinitas haec extima intimae divinae externaeque trinitatis relucentia, imago et apparitio.

 

 

VII.

Deus ab aevo secundo exterminavit, depulit fugavitque nihil, quod erat

in aevo primo, statuitque eius loco aliquid sive universa.

 

(7) Sume et concipe ipsum nihil in ratione dicativa et positiva velut id, per quod ab aevo primo excludebantur universa quodve omnia occupabat et erat, ubi nunc sunt universa. Id ipsum nihil, quod substantiae et enti est oppositum, exclusum, depulsum, exterminatum et fugatum, est a deo in secundo aevo, in quo creata sunt et facta omnia. In nihili vero locum successerunt universa, quae nunc sunt, ubi quondam nihil erat et quorum locum nihil occupabat. Itaque nihil, quod erat et fuit toto primo aevo, esse desiit in secundo. Succesit enim in locum eius aliquid, quod erit toto aevo secundo quodve a deo fovebitur immortale atque aeviternum. Nullus igitur locus nihilo in secundo aevo relictus est. Sicut enim nihil fuit in primo aevo, ita nihil non erit in secundo, id est sicut omnia non fuerunt in primo aevo fueruntque non entia, ita et omnia erunt in secundo eruntque subsistentia et entia. Et quomodocumque sumpseris ipsum nihil sive ut dicativum et positivum sive ut dedicativum et privativum, quaecumque de eo pronuntiantur, eandem utrimque et aequipollentem recipiunt veritatem. Nam nihil fuisse in primo aevo est omnia non fuisse, et nihil non esse in secundo est omnia esse in secundo. Etenim per se nihil aequum est ei, quod est omne non. Nihil non vero ei, quod est omne, respondet.