BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Libellus de nihilo

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

B.

De durationibus quattuor.

 

 

I.

Rerum durationes et permanentiae sunt quattuor:

aeternitas, aevum, tempus, momentum.

 

(1) Nam sicut entia universa dignitate, praestantia et loco a se invicem distare comperiuntur, ita et duratione et suae substantiae permanentia putentur esse disiuncta. Alia enim est substantiarum et alia accidentium duratio, alia dei, alia angeli, animae et materiae, alia insuper angeli, animae, materiae et sensibilium actuum sive naturalium formarum, alia denique naturalium formarum sive substantialium sive accidentalium et succedanearum qualitatum. Omnem autem statum et rerum permanentiam tetradis quaternitatisve numerus claudit. Sunt enim durationes quattuor: aeternitas, aevum, tempus, momentum.

 

II.

Aeternitas est infinita utraque parte duratio,

exsors principii et finis.

 

(2) Intellige lineam rectam a medio puncto in partem utramque sine modo et termino protendi ita, ut omne principium transiliat, omnem quoque exsuperet finem. Haec (quoad capax est sensus et mortalis noster oculus) aeternitatem exprimit. Nam non modo sensus, sed et neque intellectus in utramque a medio discurrens partem ipsius aeternitatis comprehendet aut consequetur extrema ipsamve aeternitatem complectetur. Sed quicquid totius aeternitatis praesens aderit intellectui, erit eius perexigua portio totius comparatione et proportione minima et nulla.

 

 

III.

Aevum duratio est principio finem copulans nullum.

 

(3) Statue tibi aliquod punctum ut principium, a quo in posteriorem partem intellige infinitam rectam lineam protendi: Haec ipsa tibi referet aevum. Habet enim aevum principium, finem tamen nullum. Ab certo coepit initio, fine consumabitur nullo. Una parte ut priore finitum est, alia vero ut posteriore infinitum.

 

 

IV.

Tempus est parte utraque finita duratio.

 

(4) Recta linea utraque parte finita exprimit tempus, quod duobus clauditur extremis, principio ac fine. Ipsum autem tempus et aeternitate et aevo sensibilius est nobisque notius. Nam aut intellectus aut sensus totum comprehendit tempus, utraque ipsius extrema cernit videtque praesentia. Aeternitatis autem extremum nullum: agnitum est aut praesens intellectui. Aevi initium agnitum nobis est, finis tamen eius ignotus, et quem consequi nullo discursu valeamus.

 

 

V.

Momentum est impers durationum terminus.

 

(5) Sicut diximus punctum haud esse magnitudinem, sed magnitudinum potentiam ac terminum, ita et momentum durationum potentia est et minimum. Impers enim est momentum, carens successione et omni permanentiae ac durationis intervallo, in quo extrema et medium coniuncta sunt et invicem unum.

 

VI.

Aeternitas est nullum extremum. Aevum ut unum. Tempus ut duo.

Momentum ut nullum fluxionis et successionis intervallum.

 

(6) Haec est omnis duratio et rerum permanentia. Nullum extremum, unum extremum, duo extrema. Extremum simplex sine intervallo. Superiores enim durationes tres: dimensiones sunt et permanentiarum intervalla. Distant tamen ab invicem extremorum aut habitu aut carentia. Nullis quippe finibus ac terminis aeternitas artatur. Principio sistitur aevum, in nullum finem procurrit. Utrisque terminis fastigat seque continet tempus. Instans vero a ceteris tribus discrepat fluxione atque intervallo. Est enim simplex extremum.

 

 

Tolle ab aeternitate anteriorem eius partem – quod supererit, aevum erit, initium quidem habens, non finem! Tolle ab aevo posteriorem ipsius partem statuens illi finem – residuum erit tempus initium et finem habens! Absolve denique a tempore eius quodvis extremum aut principium aut medium aut finem sive a tempore exclude omne intervallum – quod relinquitur, simplex temporis extremum momentum erit!

 

VII.

Aevum est ut aeternitatis medietas, tempus ut pars aevi,

instans temporis extremum.

 

(7) Statue in aeternitate medium aliquod punctum ante oculos aut ante intellectum, quicquid est aeternitatis ab eo puncto, in posteriorem partem fine carentem est ut aevum. At tantundem aeternitatis et spatii relinquitur ab eodem puncto in anteriorem partem versus aeternitatis principium, quod nullo sensus aut intellectus procursu consequi possumus. Est itaque aevum ut quaedam aeternitatis medietas. Nam frange aeternitatis intervallum in aevum duplex, in primum et secundum, utrumque aevum alteri aequum est. Nam utrumque totius est medietas una parte finita, alia infinita. Primum aevum caret initio, non fine; secundum fine caret principium habens.

 

 

Rursum sicut aevum pars est aeternitatis posterior, quae subtracta priore relinquitur, ita et tempus pars est aevi anterior et totius aevi (posteriore dempta parte) residuum. Instans vero (ut diximus) temporis est terminus et impers eius extremum.