BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Ars oppositorum

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

Q.

De oppositorum permixtione et eorum ad duo

tantum opposita resolutione.

 

 

I.

Universa opposita sunt ut

duo quaevis opposita.

 

(1) Una duorum quorumcumque oppositorum aliud praestantius est, aliud vero minus perfectum. Omnia autem perfecta in eadem sunt parte collocanda et ut unum oppositum et perfectum sumenda. Cuncta vero imperfecta tamquam praestantiorum opposita; in reliqua sunt praestatuenda ex adverso perfectorum et ea rursum ut unum aliquod oppositum captanda. Sunt igitur universa opposita ut tantum duo opposita.

 

 

II.

Lux actus est tenebrarum,

tenebrae vero potentia et privatio lucis.

 

(2) Haec propositio inductio quaedam est et exemplum praecedentis. Lux enim et tenebrae primitus opponuntur et ad invicem comparantur. Identidem et actus et potentia. Quia tamen lux et actus perfecta quaedam sunt, tenebrae vero et potentia imperfecta, merito et lux dici actus et actus dici potest lux. Tenebrae vero ex opposito nomine potentiae et potentia tenebrarum privationisque nomine exprimi possunt. Similiter et albedinem vocare potes lucem et actum, nigredinem vero tenebras et potentiam. Albedinem identidem diem, nigredinem noctem, veritatem rursum diem, falsitatem noctem. Et ita in cunctis perge omnem oppositionem in unam quamvis oppositionem resolvens: commodum ad commodum et incommodum ad incommodum.

 

 

III.

Verum omne omni consonat vero

et perfectum perfecto.

 

(3) Una tantum est veritas, tantum una perfectio. Nam etsi dividua videatur et latissima esse veritas, pariter et perfectio, proportionis tamen nexum et vinculo veritas omnis omni veritati et perfectioni perfectio cohaeret atque adunatur. Omnis quoque falsitas falsitati omni et imperfectio imperfectioni est annexa et una. Et quaecumque de duobus dicuntur oppositis, intellige et ea exprimi cunctis. Qui enim artem noverit eiusdem et oppositi, noscet et perfecti et imperfecti, unitatis et numeri et omnium simul oppositorum modum.

 

 

IV.

Omnium oppositorum longitudo est una,

latitudo dividua.

 

(4) Oppositorum latitudo est linea sive diametrus oppositionis, qua distant ab invicem duo quaecumque opposita, ut actus et potentia, lux et tenebrae. Eorum vero longitudo contingit in duplici oppositione. Est enim responsus duorum aut plurium perfectorum aut duorum pluriumve imperfectorum, ut lucis et actus proportio, similiter et tenebrarum atque potentiae responsus. Omnia itaque opposita distant opponunturque latitudine suntque dividua et regione sui disposita. Longitudine vero sibimet ipsis congruunt, respondent uniunturque: perfecta, inquam, perfectis et imperfectis imperfecta.

 

 

 

V.

Quodlibet infinitis est idem

et infinitis oppositum.

 

(5) Nam infinitae sunt oppositiones et indefinita opposita, ut lux eadem est actui formae, diei, veritati, propinquitati et aliis innumeris perfectis. Ipsa quoque lux opposita est eorum oppositis, ut tenebris, potentiae, materiae, nocti, falsitati, nigredini, divisioni, distantiae et cunctis imperfectis.

 

 

 

VI.

Ex coincidentia longitudinis oppositorum:

permixtae eorum habitudines et locutiones contingunt.

 

(6) Quia enim coincidunt quaecumque eiusdem sunt longitudinis, ut perfecta omnia inter se itidem et universa imperfecta: permixtim sub unius oppositi nomine de alio interdum loquimur. Ut de luce per actum, de actu vero per lucem. Tenebrae interdum per potentiam, potentia vero per tenebras exprimitur. Et non modo hoc, sed et duorum

oppositorum habitudines, interdum alienis oppositis permiscemus et adimplemus, ut lux actu lux est et potentia tenebrae, tenebrae vero actu tenebrae et potentia lux. Idem quippe dicere est lucem actu lucem et lucidam lucem, idem lucem potentia tenebras et obscuras tenebras. Et hanc oppositorum permixtam locutionem cunctis disciplinis accommodam et summe utilem comperies.