BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Ars oppositorum

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

P.

Extrema ad medium ut unum oppositum esse sumenda.

 

 

I.

Amborum extremorum et medii tantum duae sunt oppositiones:

prima extremorum inter se, secunda amborum simul ad medium.

 

(1) Trium horum, duorum scilicet extremorum et medii, oppositiones tantum duae sunt. Prima extremorum ad invicem. Secunda extremorum simul amborum ad medium. Nam utriusque extremi simul ad medium oppositio est una. Proferunt quippe ambo extrema et simul et eodem modo medium unico et simplici motu eademve atque uniformi sui ipsorum concurrentia. Haud enim (ut dictum est) alterum extremorum ad prolationem medii prius alio cietur aut maiorem illi dat substantiae portionem, sed aequam substantiae portionem recipit medium ab utroque.

 

 

II.

Unde fit, ut ambo extrema ad medium sint ut unum oppositum sumenda,

extrema vero et medium ut tantum duo opposita.

 

 

(2) Nam intellectui haud duae simul, sed dumtaxat una oppositio est proponenda, obicienda, praesentanda. Sumptis igitur tantum extremis oppositis una est inter ea oppositio prima et simplex. Sumptis vero simul extremis et medio rursum inter ea tantum una est oppositio, quae est extremorum simul ad medium. Collatione quippe et ratione medii ambo extrema in eandem flectuntur partem dicunturque oppositum unum. Reliquum vero oppositum medium. Nam et utraque extrema eodem complectimur nomine extremi, ut et quorum ad medium eadem profecto est ratio atque habitudo.

 

 

III.

Extremorum oppositio absente medio stabilitur,

praesente tollitur.

 

(3) Sumptis quippe seorsum extremis sine consideratione ac ratione medii mens ea invicem confert ut extrema diametro distantia et inter se opposita. Accessu vero medii illico uniuntur extrema tolliturve eorum diametrus, intervallum, distantia et oppositio. Sunt enim ut unum oppositum contra medium sumenda, et medio soli simul unica ac simplici oppositione comparanda. Distant igitur ab invicem extrema absente medio, praesente vero fiunt propinqua, coniuncta et eadem. Ut in tempore praeteritum et futurum, cum ad invicem dicuntur sine ratione praesentis et medii, opposita quidem sunt et suapte natura distantia. Et ambo propriis quibusdam atque oppositis rationibus finiuntur, praeteritum, inquam, quod fuit, futurum vero, quod erit. Ut autem ambo dicuntur ad medium et ad praesens tempus sive ad id, quod nobis adiacat instans, illico utraque propriis rationibus cedunt tolliturque eorum oppositio et habent eandem ad medium rationem ac finitionem. Nam utrumque tempus vocatur extremum sive tempus, quod non est et tempus in potentia. Praesens vero ad utrumque censetur ut medium utve id, quod est actus temporis. Itaque praeteritum simul et futurum sub eodem potentiae et extremi et eius, quod non est, nomine distant a medio ab actu et ab eo, quod est temporis, scilicet a praesenti, unica tantum oppositione et ut unum oppositum. Similiter et in moribus extrema mala plus minusque distant imprimis contra se ipsa opponunturque invicem nulla virtutis et mediocris boni ratione habita. Sumpta vero virtute media et comparata utrique continuo et nomine eodem et ratione una ambo mala distant a virtute. Opponuntur enim virtute haud ut duo, sed ut unum malum extremum et fugiendum. Haec enim duo, virtus et vitium, bonum et malum, unice unicave oppositione ab invicem dispescuntur suntque duo opposita. Sed et deinceps, cum malum ipsum et vitium per se ipsum sumimus, reperimus id a se ipso divisum dissidensque sibi ipsi oppositione altera.

 

 

 

IV.

Extrema in principio distantia sunt et opposita,

in fine autem unum sunt.

 

 

IV. Extrema in principio distantia sunt et opposita,

in fine autem unum sunt.

(4) Haec propositio in gemino sensu binisque intelligentiis vera esse ostenditur. Nam aut principium intelligimus temporis aut substantiae principium, utrobique autem verum est: extrema principio esse distantia et fine unum. Nam cum sine ullo medii respectu inter se comparantur, invicem opposita sunt et extrema. Postea vero sumpto medio ambo collatione et ratione medii unum sunt uniunturque medio. Sunt igitur in principio, id est prius, distantia, in fine vero, id est posteriore comparatione, unum. Rursum extrema principia sunt medii utque ipsi medio dedere substantiam. Medium vero finis est coincidentia et status extremorum. Atqui extrema in semet ipsis duo sunt: diametro abiuncta atque opposita. In medio vero sunt eadem, proxima et coniuncta. Sunt igitur et hoc etiam pacto extrema duo in principio, id est in se ipsis, et unum in fine, id est in medio.

 

 

 

V.

Ut plurimum perfectum praestantiusve oppositorum simplex est,

unicum et medium, imperfectum vero geminum, sectile, dividuum et extremum.

 

(5) Monas praestantior est dyade, medietas extremitate et medium extremo. Medietas autem in monade consistit, extremitas vero in dyade. Nam tantum unum est medium, extrema autem duo. Contingit autem ut plurimum inter opposita, ut id, quod praestantius est, vicem gerat medii sitque unum individuum et numero simplex. Quod vero imperfectum aut incommodum, dividuum sit, sectile, geminum et ut quiddam perfectioris extremum, illud circumvallans, ambiens, complectens, ut bonum est unum insectile, medium, indivisum a se ipso, malum vero boni circumstantia et extremitas quaedam est, numero gemina secta, in plus minusve dividua. Similiter et sanitas unica est, media et individua, calidi frigidi, humidi et sicci naturalis proportio. Aegritudo vero eorum est disproportio orta ex alicuius eorum aut abundantia aut defectu. Una est igitur et media tantum sanitudo. Aegrimonia vero gemina est et extremitas, abundans atque deficiens. Scientia pariter unica est et simplex veraque rerum notitia. Ast ignorantia gemina est partita et extrema. Aut enim ignorantia est scientiae privatio aut contrarius oppositusve habitus. Hunc errorem illam purae negationis ignorantiam appellitant. Et in cunctis ferme oppositis eadem lege utere: dispartiens, id est quod est imperfectum in extrema duo, quod vero praestat, medii statuens loco.

 

 

VI.

Opposita duo simul iuncta claudunt

complentque trinitatem.

 

 

(6) Haec duo, medietas et extremitas, duo sunt opposita, quae simul sumpta trinitatis claudunt complentque numerum. Nam medietas per se unitas est. Extremitas vero per se dualitas. Unitate autem et binario constat ternarius. Medietas igitur et extremitas simul ternarium complent. Omne enim medium per se est unum, extremum vero duplex. Medium autem et extremum simul sunt trina. Et ita in universis procede! Nam duorum oppositorum (ut diximus), quod praestantius est, medium est et unum. Quod vero est imperfectum, geminum, divisum dualeque reperitur. Ambo igitur opposita simul trinitatem implent.

 

 

VII.

Medium est unum duale et mixtum,

extrema vero duo unialia et simplicia.

 

(7) Omne namque medium est utriusque extremorum complexio, temperantia, harmonia, mediocritas et concursus. Extrema autem suapte natura sunt simplicia et immixta. Est igitur medium unum duale et mixtum, extrema vero sunt duo unialia, simplicia et immixta. Medium est ut dyas una sibi ipsi haerens et coniuncta, extrema vero sunt ut duae et separatae unitates. Medium est unitas dyadis, extrema vero dyas unitatis. Substantiae enim extremorum sunt ut simplices et separatae unitates, substantia vero medii est ut substantiae extremorum concurrentes et coniunctae sive ambarum et simplicium unitatum: una individua et inseparabilis dyas constans utriusque extremorum unitate.