BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Ars oppositorum

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

O.

Consequentiae extremorum et medii.

 

 

I.

Sicut geminata negatio est affirmatio,

ita et geminata oppositio est identitas et unitas.

 

(1) Non modo de negatione et oppositione, sed et de cunctis imperfectis enuntiare licet, sumptionem eorum et iterationem numero parem in oppositum transferri. Geminata quippe negatio est affirmatio, bina oppositio identitati coincidit. Duplicata obscuritas lux est. Si enim perfecti nomen dyade aut pari quovis numero sumpseris, elicis idem claudisque nomen perfecti. Quocumque autem numero sumpseris perfecti oppositi nomen, indemutabile est semperque manet id, quod est. Imperfecti vero nomen dumtaxat impare numero sibi constat seque gignit et salvat. Idem enim per se et simpliciter est idem. Bis autem sumptum, ut idem idem, rursum idem est. Oppositum vero semel sumptum est oppositum, bis autem sumptum, ut oppositum oppositum, transit in idem.

 

 

II.

Extremorum ad medium geminata oppositio

identitatis eorum et unitatis est causa.

 

(2) Gemina distantia una est propinquitas et duplicata oppositio una identitas. Extremorum autem ad medium geminae sunt distantiae et oppositiones. Utrumque enim distat a medio et opponitur medio. Geminus itaque eorum a medio recessus mutuus est accessus et amborum a medio distantia, differentia et oppositio eorum infert unitatem, propinquitatem et coniunctionem. Est enim medium distantia extremorum claudens et inferens eorum unitatem.

 

 

 

III.

Extrema secundum naturam inferunt medium.

Medium vero secundum rationem et consequentiam infert extrema.

 

(3) Quemadmodum natura et ratio invicem opponuntur, ita et naturae ordo rationis ordini contranititur. Extrema quippe secundum naturam inferunt eliciuntque medium. Dant enim illi esse illiusque substantiam se ipsis proferunt. At in ratione et consequentia medium e diverso claudit, infert gignitque extremorum unitatem. Nam per medium iunguntur extrema fiuntque medio unum. Et sicut extremorum substantia causa est substantiae medii, ita et medii unitas causa est unitatis extremorum. Medium ab extremis recipit substantiam. Extrema vero a medio suam recipiunt unitatem mutuamve concordiam. Et hoc clarius evadit in dialecticis syllogismis. Hi enim tribus limitibus ac terminis absolvuntur: extremis duobus et medio unico. Extremi autem eorum termini natura priores sunt medio inferuntque medium. Forum tamen unitas et concordia posterior est unitate medii. Infertur quippe ab unitate medii. Nam quia medium in praemissis et propositionibus extremis utrique extremo copulatur, inseritur uniturque, uniuntur postremo in conclusione extrema. Sint enim a et b extrema, c vero medium; a et b secundum substantiam et naturam proferunt inferuntque c dantque illi esse, c autem causa est unitatis a et b; nam c a et c b praemissae inferunt conclusionem a b.

 

 

 

IV.

Unde fit, ut trina sit extremorum unitas et coniunctio:

una ante esse medii, alia in esse medii, tertia post medii esse.

 

(4) Nam cum medium commeatu congressuve extremorum sit proferendum, priusquam ortum sit medium, copulantur uniunturve extrema proferendi medii causa. Et haec mutua congressio prima est extremorum unitas ante esse medii, quae et est causa substantiae medii. Deinde prolato eductove ab extremis medio, ipsum medium eiusve essentia et substantia unitas est extremorum et ut quaedam amborum species. Et haec est secunda extremorum unitas et coniunctio in esse medii, quae est et esse medii. Postrema vero extremorum unitas est, quae infertur medii unitate, ut syllogismi conclusio et illatio. Est enim conclusio extremorum rationalis unitas medii unitate illata. Extremorum igitur unitas trina est: prima naturae ante esse medii, quae est et medii causa; secunda media in esse medii; tertia rationalis post esse medii, quae medii unitate rationabiliter infertur. Nam sicut imprimis copulantur inter se secundum naturam amborum extremorum essentiae ad inferendam essentiam medii, ita et in fine sive in ratione et intellectu coit concurritque medium cum utrisque extremis ad eorum eliciendam unitatem. Et sicut ex naturali extremorum accessu infertur naturalis medii essentia, ita et rationali medii cum extremis copula rationalis extremorum clauditur eliciturve unio.

 

 

 

V.

Naturale unum extremorum infert naturale unum medii,

rationale vero unum medii rationale infert extremorum unum.

 

(5) Naturale unum extremorum est eorum congressus ante esse medii proferens esse medii. Naturale medii unum est ipsius medii essentia. Rationale vero ipsius medii unum est medii cum extremis unio et comparatio. Rationale vero extremorum unum est rationalis extremorum unio, quae rationali medii unitate infertur. Et haec omnia liquent ex natura syllogismi. Nam statue naturam in terminis syllogismi, rationem vero et intellectum in eius propositionibus (sunt enim totius syllogismi et termini et propositiones tres), aliter in terminis, aliter in propositionibus pergis. Infers enim natura ex terminis extremis terminum medium. Ratione vero ex praemissis illationem infers. Itaque naturale extremorum unum, id est congressus extremorum terminorum, infert nativum medii unum, id est substantiam medii. Ast medii rationale unum, id est sumptio medii cum extremis (ut fit in praemissis syllogismi) infert clauditque extremorum rationale unum, quae est totius syllogismi conclusio et illatio. Sicut enim extremorum terminorum substantia infert medii essentiam, ita et medium propositiones (id est praemissae, in quibus sumitur medium) propositionem inferunt extremorum, id est conclusionem et illationem, quae est rationalis extremorum unitas. Et sicut simplicia et incomplexa extrema inferunt simplex et incomplexum medium, ita et composita et complexa extrema, ut praemissae, eliciunt complexum et compositum medium, scilicet illationem.

 

 

VI.

Si antecedens infert consequens,

oppositum consequentis oppositum inferet antecedentis.

 

(6) Dialectica est haec propositio, quae tamen nonnihil rationi et intelligentiae oppositorum confert. Haec autem haud aliud exprimit quam, si antecedens infert consequens, antecedens infert consequens. Sunt enim haec duo antecedens et consequens opposita quaedam et contra se posita. Quare et antecedens est oppositum consequentis et consequens oppositum antecedentis. Si igitur ad antecedens sequitur consequens, ad oppositum consequentis, id est ad antecedens, sequetur oppositum antecedentis, id est ipsum consequens, quod est antecedentis oppositum. Ut si lux aliquo pacto tenebras infert, necesse est, ut oppositum tenebrarum, id est lux, inferat lucis oppositum, id est obscuritatem sive tenebras. Quemadmodum si solis in nostro hemisphaerio praesentia sive nostra dies nox est anticthonum, necesse est, ut, quod nocti anticthonum adversatur, id est eorum dies, sit nostrae diei oppositum, id est sit solis a nostro hermisphaerio absentia, quae est nostrae noctis causa. Si quoquo pacto ortus occasum infert et quod occasui opponitur, id est ortus, id inferet, quod ortui adversatur, id est occasum. Sunt enim oriens et oppositum occidentis eadem. Similiter et occasus et oppositum orientis eadem. Haec itaque propositio haud minoris est necessitatis quam ea, in qua idem de se ipso pronuntiatur, ut homo homo est, quam primo veram et summae necessitatis arbitrantur omnes.

 

 

 

VII.

Si idem infert oppositum,

oppositum oppositi inferet oppositum eiusdem.

 

(7) Haec est priori eadem: distans ab ea solis vocibus ac terminis. Sit enim idem antecedens, oppositum vero consequens. Oppositum oppositi rursum est antecedens. Oppositum vero eiusdem rursum est consequens. Itaque si idem infert oppositum, oppositum oppositi, id est idem, inferet oppositum eisdem, id est oppositum, ut, si creatura infert deum, non deus, id est creatura, inferet non creaturam, id est deum. Si creaturam esse claudit esse deum, non esse deum creaturam non esse eliciet. Si (ut prius diximus) naturale extremorum unum elicit naturale medii unum, et rationale medii unum rationale extremorum unum eliciet. Naturale extremorum unum est antecedens. Naturale medii unum illatum est et consequens. Rationale vero medii unum oppositum est consequentis. Rationale autem extremorum unum oppositum est antecedentis. Itaque in naturali consequentia extrema inferunt medium. In rationali vero sequella e diverso a medio inferuntur extrema. Res extrema rem profert gignitque mediam. Ratio vero media extremae rationi praestat originem.