Carolus Bovillus
ca. 1475 - ca. 1566
Ars oppositorum
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
______________________________________________________________________________
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
N.De oppositione extremorum et medii.
I.Extremorum oppositorum concursuset concurrentia eorum medium profert.
(1) Ut monas et dyas opposita quaedam sunt, quorum concursus et concurrentia gignit triadem, utriusque extremi finem, statum, medium et amborum complexionem. Porro in superioribus ostendimus: Oppositorum universas habitudines in tribus consistere orbibus. In duobus scilicet extremis, quibus utrumque oppositum sibi ipsi congreditur, et in orbe medio, quo ambo sibi invicem conferuntur, copulantur, inseruntur. Sicut igitur orbis huiusmodi medius mutuo extremorum accessu profertur, ita et intellige omne medium accessu et congressu amborum extremorum proferri.
II.Extremum extremo et ambo extremamedio praestant originem.
(2) Prius diximus haud posse esse duo aeque et praecise prima, sed propositis duobus quibuscumque extremis et oppositis necessario aliud ab alio esse ortum. Et non modo aliud oritur ab alio, sed et simul ambo tertium proferunt atque eliciunt. Ut monas imprimis profert dyadem, deinde monas et dyas simul triadem, similiter et unum punctum primum est et per se et simplicissimum ac minimum, quod sive menti sive oculis proponi et praesentari queat. Primi autem puncti fecunditate et motu gignitur secundum punctum et linea una. Amborum vero extremorum punctorum motu ac concurrentia profertur illico tertium punctum, quodcumque duobus primis superficiem claudit.
III.Unum est per se primum, deinde unius in unum motus,tertio duorum in unum motus.
(3) Tantum unum est per se primum, cuius fecunditate ac motu profertur secundum. Amborum vero congressu elicitur tertium. Primum sine motu est et per se atque a se ipso. Secundum motus est et partus primi. Tertium vero amborum motus et partus. In primum nihil movetur nulliusque motu ipsum profertur. Primum movetur in secundum. Ambo vero extrema feruntur in tertium, in quo stat figiturque eorum motus. Est igitur primum unum per se. Deinde unius in unum ut primi in secundum motus. Postremo duorum (ut amborum extremorum) motus in tertium.
IV.Medium aequidistat ab extremis, est et amborum speciesnec plus aut prius ab uno quam ab alio,sed simul et ex aequo ab utrisque profertur.
(4) In prolatione medii ab extremis nulla aut temporis aut loci aut substantiae sive quantitatis contingit inaequalitas aut disproportio. Aequidistat quippe medium ab extremis non uni extremorum quam alteri propius. Amborum aequa species est. Utrique simile est, non uni quam alteri similius. Simul ab utrisque profertur, haud prius ab uno quam ab alio. Aequam substantiae portionem capit ab utroque. Non magis ab uno profertur quam ab alio. Non plus unius quam alterius essentiae particeps, ita, ut neque loco neque substantia neque tempore quantitate aut qualitate discrepet medium ab aequalitate extremorum. Omnis enim (ut diximus) comparatio extremorum et medii tres tantum gignit orbes. Absolutos duos comparatione et ratione utriusque extremorum ad se ipsum. Ex mutua vero et alterna amborum collatione tertius et medius profertur orbis, qui simul et a primo extremo et a secundo et uniformiter ab utrisque pendet.
V.Extrema inter se sunt aequalia,medium quoque extremis aequum.
(5) Duo enim extremi orbes ex oppositorum habitudine dignoscuntur aequales. Et medius rursum orbis utrique extremorum evadit aequalis. Ut actus et potentia extrema sunt et opposita et aequalia. Nam actus tantus est actus, quanta potentia est potentia. Concursu autem utriusque profertur utrimque medium, id est medius actus et media potentia. Non actus aequalis actui neque potentia aequa potentiae, sed unum aliquid ex medio actu et media potentia aequum per se actui, aequum et potentiae per se. Ideo enim censetur medium, quia aequum est utrique extremorum per se et amborum simul sumptorum medium. Statue enim
extremos senarios duos ut oppositos et contra se positos. Profer deinde sine eorum imminutione naturali amborum fecunditate ab utroque medietatem ut ternarium et conflabis inter utrumque utriusque aequa portione et medietate unum, utrique extremorum per se aequum et amborum simul medium. Aut exprime circulo toto albenti totum actum, reliquo vero toto nigritante potentiam totam, ut haec manavit ab actu. Medio vero circulo aequa albedine et nigredine infecto utriusque intellige medium. Hoc pacto manuduceris ad extremorum et medii dignoscendam veram et naturalem aequalitatem. Similiter propone tibi haec extrema deum et nihil, eorum vero medium creaturam, dico ea aliquo pacto aequa esse. Nam quantus est deus in esse, tantum est nihil in non esse. Creatura vero utriusque media tanta est simul in utroque, id est in esse et non esse. Deus est actu infinitum esse. Nihil est actu infinitum non ens. Creatura vero actu infinitum esse et non esse. Deus est totum simplicissimum et aeternum esse. Nihil totum esse utraque parte indimensum. Creatura vero: itidem est non esse et esse utraque parte infinitum. Nam priore parte creatura est infinitum non esse, cum ab aeterno et toto primo aevo minime fuerit. Posteriore vero parte eadem est infinitum esse, ut quae in aeternum et futuro toto aevo futura est et salvanda. Quod autem deus sit aeternum et actu infinitum esse, perspicuum est ex aeternitatis natura atque intervallo. Est enim aeternitas utraque parte infinita, quae, cum sit aequata et integra dei duratio, dicimus deum semper fuisse, semper esse, semper futurum. Fuisse illum ante omne principium asseveramus. Esse in omni medio. Futurum post omnem finem. Itaque de deo unicum esse triniter enuntiatur, scilicet ante omne principium, in omni medio et post omnem finem. Deum igitur absque iniuria, aeternum et actu infinitum esse nuncupamus. Quod vero nihil et creatura habeant suo modo in aeternitate mansionem sintque sub suis proprietatibus aliquo pacto infinita, hac ratione ostendere nitimur. Deus (ut creaturarum liber sive theologia naturalis ostendit) cum sit infinitum et purum esse, infinities a se fugat pellitque non esse sive nihil. Nam non ens sive nihil nullo pacto deo inseritur, nulla ex parte de deo dicitur aut deo appropinquat, sed infinities a deo distat atque recedit. Est igitur distantia inter deum et nihil actu infinita et impertransibilis ita, ut a deo pergentes ipsum nihil haudquaquam assequi valeant, cum nihil sit, cum sit infinita entis negatio. Sicut ergo deus infinities est, ita et nihil infinities non est. Si esse de deo infinities et ubique dicitur, non esse de nihilo infinities et ubique pari aequare enuntiatione dicetur. Esse de deo triniter et in tota aeternitate praedicatur, ut, qui semper antea fuit ens, nunc ens est, et postea semper ens futurus est. Non esse vero de nihilo itidem triniter et in tota aeternitate venit praedicandum. Nempe semper antea nihil non fuit, id est non ens fuit non ens. Nunc etiam nihil non est semperque postea nihil non erit, id est non ens futurum est non ens. Cum enim deus sit in tota aeternitate ens, expellit fugatque a tota aeternitate non ens ita, ut in nulla aeternitatis parte consistere possit non ens. Nam si in aliqua totius aeternitatis particula consisteret non ens, in eadem parte ipsum non ens esset ens. Et ipsum ens, id est deus, esset non ens. Haud enim simul stare possunt ens et non ens. Ubi namque ens est, illic non ens non est. Ubi deus est, illic nihil non est. Deus autem est in tota et actu infinita aeternitate. Ipsum igitur nihil in tota pariter et actu infinita aeternitate non est. Tantumque nihilo tribuendum est non esse, quantum deo esse. Atqui deo tribuimus esse actu infinitum et aeternum. Ergo et nihilo competet aequum non esse, id est actu infinitum et aeternum, ut, quod semper non fuit, semper non est eritque numquam.
Et eodem ferme argumento procede: Ad mediam creaturam utrique extremorum (deo, inquam, et nihilo) permixta praedicatione exaequandam. Nam praedicata, quae simpliciter ac seorsum ambobus extremis in tota aeternitate tribuuntur, scilicet esse et non esse, eadem permixtim atque coniunctim sunt ipsi creaturae tribuenda dicendaque sub utroque simul praedicato tanta esse creatura, quantus est deus in esse et quantum nihil in non esse. Nam quae ab aeterno non fuit creatura, nunc est eritque in aeternum, ut angelus, anima, materia. Dicitur igitur non esse de creatura in toto primo aevo, quod caret initio. De eadem vero enuntiabitur esse in toto aevo futuro, cui finis erit nullus. Utraque autem simul non esse, scilicet et esse, de eadem in tota aeternitate dicuntur. Constat itaque haec tria, deum, nihil, creaturam, praedicatorum virtute aliquo pacto posse aequari dicive actu infinita. Deum, inquam, in esse, nihil in non esse, creaturam vero in utroque simul, in non esse et esse.
VI.Extrema et medium sunt unum,trinum et perfectum.
(6) Sume iterum haec tria: deum, nihil, creaturam. Deum et nihil ut extrema, creaturam vero ut medium. Nam quae simplicia sunt, extrema sunt vocitanda; quod vero varium et mixtum, dicendum est medium. Infero hunc in modum. Deus in tota aeternitate est esse. Nihil in tota aeternitate non esse. Creatura rursum in tota aeternitate non esse et esse. In media quidem aeternitate ut in priore aevo ab aeterno est in non esse. In reliqua vero media aeternitate ut in aevo posteriore et a suae creationis initio est in esse. Tantum fuit in non esse, quantum est in esse futura. Constat aequaliter ex non esse et esse, ex principio non essendi et fine essendi. Aeternitas igitur, qua tota deus est et qua tota nihil non est et qua rursus tota creatura non est et est, trina est et una aeternitas. Non enim extra se invicem sunt hae aeternitates, sed simul sunt et in unam aeternitatem redeunt. Simul quippe in tota huiusmodi aeternitate deus est, nihil non est et creatura non est et est. Et hoc pacto in cunctis oppositis quam facillime extremorum et medii trinitatem ad necessariam unitatem uniusque substantiae identitatem resolves.
VII.Omne totum est et perfectum et trinumconstans extremis et medio.
(7) Si quid est medium solum sine extremis, imperfectum est et minime totum. Non enim est id totum, quod est, sed solum medium, non extremum. Et si extremum sine medio, neque rursus est totum aut perfectum; caret enim substantia medii. Quod autem est totum et perfectum, claudit omne esse et ubique est ens; ens in principio, ens in fine, ens in medio, ens simul in extremis et ens in medio. Ens itaque totum et perfectum simul sine sui divisione, in unitate et integritate suae substantiae est extremum et medium. Idque ut extremum duale est. Nam duo sunt extrema. Ut vero medium unum est. Unum enim est extremorum medium. Ut vero totum et perfectum trinum est: extremorum dualitate et medii unitate discretum atque numerosum. Ut deus totum ens est perfectum et trinum. Ens in principio, ens in medio, ens in fine. Entitas autem principii, entitas medii et entitas finis. Una tantum sunt divina entitas individua infinita aeterna trinitas sine sui divisione discreta atque numerosa. |