BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Ars oppositorum

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

I.

Quod intellectus sit lis et oppositio utriusque naturae,

mundanae atque humanae.

 

 

I.

Utriusque naturae, mundanae atque humanae,

lis et oppositio est intellectus.

 

(1) Liquet haec statim ex praecedentibus. Nam et in mundo et in humana memoria (sunt enim hae ambae naturae) sunt omnia in pace et unitate, singula (ut dictum est) in locis propriis suisve sedibus et extra se invicem. In intellectu autem proprietatem habent nullam, ut cuius angustiae in proprias rerum sedes distribui ac dividi nequeunt. Quae igitur in utraque natura, et mundana et humana, in pace consistunt, in intellectu perpetua lite ab invicem discrepant, dirimuntur atque numerantur. Is igitur haud immerito utriusque naturae lis, numerus et oppositio censeatur.

 

 

II.

Lineae utriusque naturae ad invicem sunt aequidistantes.

Linea vero intellectus sive successionis specierum a prima natura in secundam

ad utramque aequidistantium est perpendicularis.

 

(2) Mundana natura, in qua sunt omnia, est ut unius trianguli basis. Oppositi vero trianguli basis est humana memoria, in qua eodem modo dispositae sunt omnes species, quo et substantiae in mundo mundanave natura. Utriusque autem trianguli communis vertex est intellectus. Sicut igitur duorum huiusmodi triangulorum bases sunt aequidistantes, ita et ambae naturae, mundana scilicet et humana, dicuntur ab invicem aequidistantes. Partior autem utriusque trianguli bases medias et media earum puncta iungo linea ad utramque aequidistantium perpendiculari, quae erit axis utriusque trianguli, mundani et humani. Hanc itaque perpendicularem dico esse veram et aequatam lineam intellectus sive successionis et translationis omnium rerum a mundo ad humanam memoriam. Et haec manifestior propositio ex sequentibus evadet.

 

 

 

III.

Linea successionis omnium rerum a mundo ad memoriam

utrique aequidistantium evadit aequalis.

 

(3) Sint duae aequidistantes a b c d e et f g h i k. Et haec linea memoriae, illa vero linea mundi dicatur. Partior utramque mediam in punctis c et h. Et super puncta c et h duco super lineam utramque medios arcus secundum quantitatem medietatis utriusque, quos arcus volo, ut sese contingant puncto m. Sunt enim mundus et homo velut hi duo arcus invicem attigui. Et ad punctum m a punctis e et h duco geminas perpendiculares, quae invicem erunt directae et linea una, scilicet c m h. Hanc igitur dico esse lineam successionis specierum a mundo per intellectum ad memoriam totamque simul aequalem esse lineae mundi a e lineaeque memoriae c K. Hoc enim manifestum est ex natura isoscelis orthogonei, cuius axis est suae basis medietas, duorum vero triangulorum eodem vertice communicantium axes utriusque basi aequales. Erit enim uterque trigonus in semicirculo ad arcum et punctum m factus orthogoneus isosceles.

 

 

IV.

Linea perpendicularis utriusque naturae sive successionis

omnium a mundo ad memoriam est omnia.

 

(4) Nam utraque aequidistantia a e et f k est omnia. Est enim mundus pandectes, id est omnia continens, identidem et memoria pariter est omnia. Et linea memoriae lineae mundi est aequalis. Linea vero c m h utriusque media et ad utramque perpendicularis est ambabus aequalis. Si igitur utraque aequidistantium basium est omnia (est enim mundus omnia et memoria omnia) erit et media utriusque perpendicularis et utrique aequalis eodem modo omnia. Est enim et haec linea deferens omnia a mundo per intellectum in memoriam. Sunt itaque omnia in mundo, omnia in memoria et omnia in utriusque medio.

 

 

V.

Humanus animus et mundus unum

et orbem complet et quadratum.

 

(5) Haec ex praecedente relinquitur manifestissima. Sumpta enim antepraecedentis figura medius arcus a m e arcus est mundi. Alius vero arcus medius priori in puncto attiguus, qui est f m k, arcus est humani animi. Hi autem duo arcus, licet praeposteri et aversi sint, simul tamen unum implent orbem mixtum ex mundo et hominis animo. Sed et cum utraeque bases et media utriusque perpendicularis sint aequales, productis lineis a f et e k absolves quadratum a f e k, cuius quattuor latera aequa erunt et cuius medietas una erit humani animi, reliqua vero mundi.

 

 

 

VI.

Huius quadrati centrum et punctum intersectionis

diametrorum est intellectus.

 

(6) Duc in figura praecedentis duas diametros a m k et e m f. Dico m intersectionis earum punctum totiusque quadrati a f e k centrum esse intellectum. Id enim punctum vertex est utriusque trianguli, mundani a m e, humani vero f m k. Concurrentia etenim est concursus mundi atque memoriae, finis quidem mundi, initium vero hominis humanive animi. Unde manifestum est ex mundo atque homnine conflari quattuor trigonos orthogoneos et isoscelios aequales, semicirculos identidem duos aequales: orbem unum et quadratum unum.

 

 

VII.

Unde fit, ut iterum intellectus deprehendatur esse

utriusque naturae oppositio.

 

(7) Nam prius docuimus rerum identitatem aequidistantibus lineis exprimi, oppositionem vero et differentiam linearum intersectione atque diametris designari. Est igitur utraque natura, mundana atque humana, rerum omnium identitas et unitas. Earum quippe lineae sunt aequidistantes ut a e et f K. Intellectus vero rerum omnium est oppositio, cum sit utriusque diametri communis sectio ut punctum m. Est enim (ut diximus) punctum m intellectus.

 

 

VIII.

Mundani radii obliqui penetrantes in memoriam ab intellectu

ut dissimili, sed rariore et simpliciore medio franguntur citra perpendicularem.

Solus perpendicularis unus, continuus infractusque humanum subit

animum usque ad memoriae contactum.

 

(8) Universorum radiorum natura est, ut dissimilis medii occursu frangantur. Si densius occurrit medium, franguntur et colliguntur ad medium et perpendicularem. Cum vero subtilius rariusque medium offendunt, e diverso a medio et perpendiculari franguntur ad latera et extrema. Est autem mundana aura (nam materialis et corporea) intellectuali crassior ac densior. Intellectuales autem thalami subtiliore, rariore et sinceriore (quippe immateriali) aura complentur. Ubi igitur mundani radii deferentes in animum mundanarum rerum species, ad animi contactum ad os et angustias intellectus perferuntur atque perveniunt in eo contactu et puncto, in totius scilicet animi apice ac vertice summo, qui eorum sunt obliqui universi ad latera seorsum a perpendicularii et ad aequales angulos franguntur. Solus autem perpendicularis mediusve radius unus, directus, continuus infractusque evadit. Pertransitque a mundi basi usque ad basim animi, quam diximus esse memoriam ac totius animi extremum. Sit enim superiorum propositionum figura. Et sint a b c d e mundanae quinque substantiae in linea a e et basi mundi sitae. Sint vero f g h i k quinque earum intellectuales species in linea f k, quae est animi basis ipsave memoria collocatae. Sitque triangulus a m e mundi regio ac spatium. Triangulus vero f m k sit totius animae totiusve animi thalamus et plenitudo mundano triangulo subtilior. Punctum (ut saepe diximus) intellectus est et totius humani animi ostium, quo solo universae species influere animi aulam ac mentis subire thalamos natae sunt. Solus igitur radius perpendicularis c m h hominis animum subibit infractus. Ceteros vero obliquos quattuor a m b m d m et e m in puncto intellectus m in animi contactu frangi oportet ad aequales angulos et a perpendiculari. Frangetur enim radius a m in m f, b m in m g, d m in m i et e m in m K, eritque f intellectualis species mundanae substantiae a, g vero species b, h species c, i species d, k vero species ipsius e. Est enim idem in memoria specierum ordo, qui et substantiarum in mundo.