BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Ars oppositorum

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

H.

Quae sit summa omnium oppositio.

 

 

I.

Vera et summa omnium oppositio est haec propositio:

Omnia sunt in intellectu.

 

(1) Nam possibile est omnia simul esse in mundo, similiter et simul possunt esse in memoria. In intellectu autem utpote minimo et imperti impossibile est, ut duo aut plura simul subsistant. Summa autem rerum oppositio, pugnantia atque discordia est earum simul positio in eo subiecto aut loco, in quo simul esse non possunt, ut in intellectu, cui nulla simul potest inesse multitudo. Quicquid enim assidue intellectui inest, unitas est et minimum quiddam impartibile idque minimo quopiam veluti momento in intellectu perseverat. Si enim plus quam instante consisteret species in intellectu, passibilis esset intellectus, et adventante alia unitate in eundem (cum assidue succedant unitates in intellectum) duae simul unitates essent in intellectu, quod fieri nequit. Est igitur solus intellectus vera et summa rerum oppositio sive totius multitudinis pluritas, eiusdem per partes digestio, seorsum sumptio et assidua unitas. Haec vero summa oppositio hac propositione et enuntiatione profertur: Omnia sunt simul in intellectu. Est enim haec summae impossibilitatis, cuius nullam aliam afferre potes causam, quam quod omnia sunt plura et multa. Si enim plurima et multa non essent, contingeret ea simul esse in intellectu. Ab eo enim, quod sunt simul in mundo aut simul in memoria, arguis potius omnium identitatem et concordiam quam eorum multitudinem, differentiam aut pugnantiam. Cum vero ais haud posse omnia simul esse in intellectu, subiungis causam rerum numerum, differentiam, discordiam, oppositionem et multitudinem. Est itaque intellectus vera huiusmodi omnium oppositio, lis, differentia, discretio, distantia, numerus, propria uniuscuiusque ratio et multitudo.

 

 

II.

Omnia in mundo et in memoria sunt unum.

 

(2) Nam omnia in propriis sedibus, naturis et locis sunt indistantia et indifferentia. Est enim distantium et differentium lis: unitas et propinquitas ipsorum. Propinquitas vero et unitas ipsorum lis eorum est et discordia. Ast neque in mundo neque in memoria propinqua sunt aut coniuncta omnia, cum in utroque subsistant omnia ut ab invicem distantia, ut ordinata in propriis sedibus suisve naturis collocata. Est enim et ipsa quidem memoria natura quaedam: natura altera, quae ad primae et mundanae naturae imitationem tribuit unicuique in semet ipsa propriam peculiaremve sedem. Nempe memoria, licet substantia sit impers, virtute tamen probatur latissima tantaeque capacitatis, quanta est et mundi capacitas. Itaque cum distantium distantia et separatorum abiunctio sit eorum pax et unitas, omnia vero et in mundo et in memoria sint ut separata atque in propriis locis ordinata et ut in basi trianguli sita, dicuntur universa et in mundo et in memoria esse ut indifferentia, ut indistantia et ut unum.

 

 

III.

Mundus et memoria sunt ut omnium rerum proprietas

inferens earum unitatem.

 

(3) Nam et in mundo et in memoria stant propriis locis omnia, singula in se ipsis in suave natura. Hoc autem accidit ex utriusque et mundi et memoriae latitudine et amplitudine, in qua unumquodque proprium sortitur locum. Quanta etenim est substantiarum in mundo distantia, quantum discrimen, quantis ab invicem discluduntur intervallis, tanta est in memoria specierum latitudo eademque speciei extra speciem positio et ordinatio. Sicut enim in mundo rerum substantiae sunt impermixtae, ita et earum species in memoria inconfusae. Subsistit in mundo substantia omnis extra aliam substantiam. Nullae substantiae sunt simul. Nulla alii permiscetur aut in ea recipitur. Mundus enim tam latus et fusus est, ut unicuique substantiae propriam in se tribuere sufficiat sedem. Et haec sedium locorumve proprietas pax est, concordia et unitas rerum omnium in mundo. Similiter et in memoria subsistit species extra speciem. Nullae duae species aut plures confusae sunt aut simul, nulla alii permixta aut cum ea in memoria. Capax enim est omnium memoria. Ea quoque tam ingens est, tam spatiosa tantaeque amplitudinis, ut sufficiat unicuique speciei proprium in se ipsa deputare locum. Omnia denique sine pugna et lite continet statuitque singula in sua sede et natura. Et haec rursum universorum in memoria proprietas eorum est unitas, pax, amor, communitas, concordia. Est igitur tam mundus quam memoria proprietas rerum inferens earum unitatem et pacem. Quia enim tam in mundo quam in memoria subsistunt singula in se ipsis, ideo indistantia, indifferentia et unum censentur.

 

 

IV.

Intellectus est ut omnium communitas

et unitas eliciens eorum numerum.

 

(4) Cum enim sit impers intellectus et minimus ac utriusque trianguli, sive mundani sive humani, apex, haud potest duabus aut pluribus speciebus peculiarem in sese deputare sedem. Nam suscepturus secundam speciem continuo primam ab sua arce depellit statuitque eam in memoria. Nullus igitur speciebus ulla est in intellectu sedium locorumve proprietas. Communitas quippe est omnium intellectus et publicissimus specierum transitus a mundo ad memoriam. Nihil aliunde subit influitve hominis animum quam perexiguo intellectus tubulo. Nil autem in mundo est aut in memoria, quod non patulis illius et cuncta spectantibus oculis lustretur, captetur, hauriatur. Valvas ipse obsidet animi, ne quicquam impurum, ne quid indefecatum, illiquidum aut materiei permixtione dissimile irrumpat. Ut artissimus iudex et limentinus Ianus, ut totius animi infundibulum crassam nullam aut hypostaseam substantiam intus admittit. Despuit quicquid mortale, dividuum et separabile a se ipso. Immultiplicabilis est et semper unus, dyadis aut multitudinis incapax. Est igitur is intellectus vera et individua omnium unitas omnia unitatim ac sigillatim numerans omnemque rerum numerum eliciens.

 

 

V.

Solus intellectus omnia numerat.

Mundus et memoria numerant nihil.

 

(5) Id proprie est numerabile, quod iterari numero et frequenter sumi potest. Quod autem tantum unice et semel sumitur, id haudquaquam numerari dicitur. Nempe unitas numerus non est, omnis autem numerus est pluritas unitatum. Solus igitur intellectus omnia veraciter numerat, cum frequenter, pluries et secundum numerum captet sorbeatque ipsas rerum unitates ac species, primo unam, secundo aliam et ita deinceps. Mundus autem et memoria numerare non possunt, cum, quae in ipsis sunt, frequenter pluriesve sumi aut iterari nequeant. Nam tota rerum multitudo est in mundo. Omnium quoque specierum par aequave multitudo est in memoria. Huiusmodi autem multitudo iterari aut frequenter sumi nequit, cum sit tantum una. Non enim bis, ter aut pluries sumi potest. Solus igitur intellectus omnia numerat, qui est unitatis resumptio et multitudo. Mundus autem et memoria nihil numerant, cum tantum semel ipsis insit rerum omnium multitudo.