BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Ars oppositorum

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

G.

Quod intellectus sit totius oppositionis iudex.

 

 

I.

Si a natura nulla est oppositio, superest,

ut omnis oppositio sit ab intellectu.

 

(1) Rerum oppositio (ut nuper in superiore diximus) est quaedam earum simul positio, non modo earum iuxta positio, sed earundem in indivisibili atque in minimo collocatio et status. Hoc autem est secundum naturam impossibile, quandoquidem natura sunt omnia ab invicem separata atque impermixta, singula stata et posita in suis naturalibus locis, nulla autem in eodem loco aut simul. Superest itaque, cum nulla sit a natura rerum simul positio, pugnantia et oppositio, ut ab solo intellectu illa dependeat sitque possibilis. Nam et a sola mente omnia in eundem transferuntur locum, omnia simul in minimo atque indivisibili collocantur, in quo et a mente iudicantur diversa et sub propriis rationibus deprehenduntur singula.

 

 

II.

Intellectus est totius naturae oppositio,

natura vero omnium identitas.

 

(2) Quod rebus ipsis naturale est, eorum est identitas. Quod vero vim ipsis affert quodve praeter naturam est, est eorum oppositio. At natura cunctis est rebus naturalis, singula in proprio loco statuit, nullis est violenta neque res ipsas e suis sedibus transfert. Intellectus autem solus vim cunctis affert rebus, idem rerum omnium est e naturali sua sede translatio. Nam cum res omnes natura sint in mundo, ab intellectu transferuntur in intellectum, qui eorum est innaturalis et impropria sedes et in quo sunt praeter suam naturam. Est igitur intellectus totius naturae oppositio, rerum emigratio et in alienas sedes translatio.

 

 

III.

Omnia in mundo sunt separata et eadem,

coniuncta vero sunt et opposita in intellectu.

 

(3) Natura intellectui est ut basis, intellectus vero ut eius conus, acumen et vertex. Res universae, sicuti subsistunt in rerum natura extra intellectum, distant ab invicem suntque separatae. Et haec distantia atque separatio earum est identitas et pax. Ut vero cunctae hauriuntur ab eodem minimo atque imperti intellectu, coniunctae in eo sunt et simul fiunt. Haec autem coniunctio simulve positio earum est differentia et oppositio. Sunt igitur omnia in rerum natura separata et eadem, in intellectu vero coniuncta et opposita. Et ex hac propositione manifestum est, quo pacto ex ratione et necessitate oppositionis clauditur sub caelis solus humanus intellectus esse impartibilis, vere unus atque immortalis. Nam si partibilis esset intellectus, non esset iudex oppositionis neque fons esset unicuique propriae rationis. Ut enim sita sunt omnia in imperti intellectu, tum quoque diversa et sub propria ratione dignoscuntur singula.

 

 

IV.

Rerum substantia est earum identitas,

earum vero intellectualis species est ipsarum oppositio.

 

(4) Subsistunt enim omnia secundum substantiam in rerum natura sive in mundo. At secundum substantiam in intellectu esse nequeunt, sed in eo recipiuntur dumtaxat secundum speciem. Quo igitur subsistunt in rerum natura, id earum est identitas. Quo vero migrant in intellectum, id ipsarum est oppositio. Est enim natura identitas et distantia rerum, intellectus vero earum copula, qua eliciuntur universorum differentiae.

 

 

V.

Unde fit, ut intellectus sit verum rerum omnium discrimen

totiusque differentiae et oppositionis iudex.

 

(5) Liquet ex hac illatione, quam sit intellectus naturae necessarius et accommodus. Est enim lux universae naturae omniumque rerum differentia, distantia et oppositio illata ex earum in intellectu propinquitate et positione simul. Et sine intellectu tota naturae series est in tenebris, in chao, in confusione et permixtione. Et haec ratio est eius philosophi, qui omnia prius aiebat in chao fuisse confusa, permixta, ordinata in tenebris et sine differentia, ab intellectu vero deinceps ortam esse rerum lucem omneque discrimen emersisse, educta ab eodem fuisse e chao universa ordinata, suis in locis collocata. Et haec omnia ex arte oppositorum quam facillime vera esse comperies. Est enim intellectus apex naturalis trianguli mundanaeque pyramidis vertex, in quo colligitur, concrescit gigniturve individua omnis ratio earum rerum, quae toti mundo ac naturae sparsim plurifarie atque dividue insunt. Nihil enim natura, nihil mundus discernit aut iudicat eorum, quae in ipsis continentur. Omne autem discrimen, iudicium omne rerum relictum permissumque est intellectui, qui est speculum universae naturae, qui et anima mundi totiusque mundi in sese inflexio et conversio appellatur. Haud alia enim sui parte se novit, spectat et comprehendit mundus quam humano intellectu, qui mundi apex et actus est.

 

 

VI.

Intellectus est id minimum atque impers, in quo, cum duo simul recipi nequeant,

rerum omnium discrimen, ratio, differitas et numerus oritur.

 

(6) Ostendimus enim in libro De intellectu intellectum esse transitum rerum omnium a mundo ad memoriam, nec posse simul duas species esse in intellectu, cum impartibilis sit, neque eandem speciem duobus momentis demorari posse in intellectu. Intellectus igitur cum per omnia assidue feratur ac discurrat nec duo simul ipse prehendat, unitatim cunctis rebus insidet perque unitates omnia digerit ac numerat. Apprehendit rerum omnium multitudinem haud simul et unice, sed (ut diximus) unitatim singulas numerando unitates et unamquamque per se ac seorsum prehensans. Apprehendit enim rerum multitudinem non ut multitudinem unam, id est simul totam, sed ut multas unitates. Alia quipppe est unius multitudinis et alia multarum unitatum ratio. Itaque a sola impertis intellectus natura, cui simul inesse nequeunt plura, rerum omnium oritur discrimen, differitas, ratio et numerus.

 

 

VII.

Ab intellectu in memoriam omnia rursum ut in antiquam naturam

in identitatem et in priscum chaos revertuntur.

 

(7) Postquam omnia transiere per intellectum ac stata sunt in memoria, tum demum in antiquam revertuntur naturam. Nam eodem modo subsistunt in memoria, quo prius in mundo constiterant, praeter id, quod prius in mundo erant secundum substantiam et materiam. In memoria vero sunt praeter materiem et hypostasim dumtaxat secundum speciem. Sunt autem simul in memoria, sicut et prius simul extiterant in mundo sive in ipsa rerum natura. Stant enim in memoria velut ingens quaedam, infinita et unica multitudo. Et licet secundum substantiam (perinde atque et intellectus) minima sit, impers, incorporea et inquanta memoria, virtute tamen et capacitate censetur latissima. Omnia quipppe simul capit, continet ac reservat, quaecumque numeratim sive unitatim perque unitates digesta specierum multitudine, ab intellectu in eam manarunt ac pertransierunt.

 

 

VIII.

Unde fit, ut memoria sit altera natura

priori exteraeve naturae aequa.

 

(8) Nam ipse intellectus (de agente intellectu loquimur) utrimque medius est inter mundum atque memoriam. Bifrons est: una parte in mundum, alia in memoriam spectans. Actus est et vertex utriusque: utraque natura eminentior utriusque naturae, mundanae et humanae, iudex. Utraque autem natura basis est latitudo et potentia angustissimi et verticalis intellectualis acuminis. Ambae aequales sunt invicem utraeque omnium capaces, omnia ferentes et continentes. Quaelibet earum est ut tota et unica rerum omnium indiscreta multitudo et ut universorum confusio, chaos et simul positio. Ab extera vero et mundana natura necesse est, ut omnia in alteram internam et humanam naturam sese artissimo, imperti et minimo intellectus ostio (haud aliter quam defecatissima et omni hypostasea subannudata) proripiant eove solo arduo, arcano et paene invio aditu hominem exterebrent penetrentque in eius memoriam, quae est secunda et ultima sensibilium rerum natura et ut caelestis atque intellectualis earum thalamus ac sedes. Unde fit, ut totus humanus animus sit ut quidam triangulus, cuius vertex est intellectus, anterior animi pars, eius vero basis memoria, animi pars interna et profunda, omnium capax.