BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Ars oppositorum

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

F.

De antiparistasi oppositorum.

 

 

I.

Antiparistasis est cuiusvis rei oppositio

et in suo opposito sedes.

 

(1) Antiparistasim physici definiunt contrariorum esse circumstantiam, qua quodlibet in sui contrarii loco propriae salutis et conservationis suae causa in se ipsum artius colligitur evaditque fortius, ut suo resistat contrario. Nos vero secundum oppositionem antiparistasim eodem modo finimus esse, cum oppositum aliquod in suo statuitur opposito cumve circumdatur ab opposito et hanc prius esse cuiusvis rei oppositionem docuimus. Est enim identitas antiparistasi opposita. Nam identitate quodlibet est salvaturque in se ipso manens alteri impermixtum.

 

 

II.

Opposita (ut aiunt) iuxta se posita magis elucescunt,

et huius elucidationis causa est antiparistasis

 

(2) Nam (ut prius monstravimus) oppositorum distantia, separatio et diversitas eorum pax est unitas, concordia, amor et copula. Eorum vero coniunctio in eodem loco status, unitas, pax et amor, eorum est lis, discordia, contrarietas et pugnantia. Quae enim discordia et pugnantia oppositorum, eorum separatione atque distantia mollescit, emoritur marcessitque; ex opposito eorum coniunctione et propinquitate illico reviviscit, apparet proditurque. Opposita itaque ab invicem separata inque locis propriis singula stabilita minime inter sese pugnant neque hactenus patent putanturve opposita. Coniuncta vero propinqua effecta et iuxta sese posita tum maxime opposita et pugnantia esse deprehenduntur. Est enim oppositorum identitas, id est iuxta se aut in eodem loco positio, eorum pugnantia et oppositio, contra vero eorum distantia, separatio, oppositio et diversis in locis positio eorum est identitas et concordia. Est igitur antiparistasis totius oppositionis et contrarietatis vita, lux et apparitio.

 

 

III.

Trianguli vertex est oppositionis locus,

eius vero basis locus identitatis.

 

(3) Statue duo opposita ut diametro distantia, super quam diametrum perfice triangulum, dico eius verticem, acumen et conum esse oppositionis eorum locum; eius vero basim (in cuius extremis ipsa opposita sunt sita) locum esse identitatis eorundem. Nam oppositorum concurrentia et unitas est eorum oppositio atque distantia, eorum vero distantia eorundem est identitas. Trianguli autem vertex eorum est concurrentia, basis autem ipsorum distantia. Cuncta igitur opposita in trianguli basi sunt eadem, in eius vero vertice opponuntur unitate et coniunctione distant, dyade vero et separatione invicem propinquant.

 

 

 

IV.

Bis utraque opposita sunt eadem,

bis quoque opponuntur.

 

(4) Nam utraque in se ipsis sunt eadem, utraque vero simul in alterutro opposita. Ut actus in actu et potentia in potentia sunt eadem, actus autem et potentia ambo in actu aut ambo in potentia sunt opposita. Nam actus in actu actus est. Actus vero in potentia est potentia. Potentia quoque in actu est potentia, et eadem in potentia actus. Erige enim super eandem basim duas aequidistantes, hae sunt lineae identitatis utriusque oppositi. Et si ad huiusmodi aequidistantes geminos triangulos complebis, ambo trianguli amborum referent oppositionem.

 

 

V.

Rationum rerum omnium diversitas ex earum oppositione

sive ad idem collatione colligitur.

 

(5) Omnia quippe in se ipsis sunt unum, in uno vero sunt multa et opposita. Igitur si quodlibet in semet ipso statuis, omnium erit unica ratio, scilicet sui principii. Sicut prius diximus omnes numeros in se ipsis esse unitates et rationis solius unitatis (numerorum fontis) participes. Si vero universa cogis in unum et ea in eodem ac minimo constituis loco, omnia ad id unum ac minimum, continuo in propria resiliunt diffugiuntque in sese singula atque in sua loca suasve rationes sese recipiunt, quo pacto et omnes numeros diximus ad solam unitatem esse et numeros et complures et ab invicem diversos.

 

 

 

VI.

Iudicium diversitatis et oppositionis rerum omnium

ab eodem minimo et indivisibili oritur.

 

(6) Nam si divisibile erit, id, in quo duo aut plura statuis opposita, quodlibet in eo proprium sortietur locum suave proprietate statuetur, quae est ipsorum identitas. Poterit enim unum oppositum statui in una ipsius parte, reliquum vero in parte reliqua. Ubi autem opposita sita sunt in diversis, eadem (ut diximus) sunt, non diversa aut opposita. Debent autem ut pugnantia sint iuxta se constitui et non modo iuxta se, sed et in eodem indivisibili, in quo collocata proprietatem recipiant nullam nullove pacto ab invicem distare queant, sed in uno imperti sint simul. Hac enim individua simultate summe ab invicem differentia, distantia et opposita esse dignoscuntur.