|
D.
Quod omnia a natura in identitate sint facta,
in oppositione vero nulla.
I.4>
Quodlibet a natura factum et statum est
in se ipso, nihil autem in opposito.
(1) Natura unumquodque in proprio naturalive loco creavit et statuit. Nam et naturalis locus ideo censetur, quod in eo a natura unumquodque factum, stabilitum et esse natum est, ut ignis in summo loco est factus, terra vero in imo. Et utraque ab eo loco secundum naturam nusquam dimoventur. Quod autem naturale est, idem est, quod vero violentum et contra naturam, oppositum censetur. Igitur ignem esse sursum est idem esse in eodem. Terram vero esse deorsum est oppositum esse in opposito. Ignem autem esse deorsum est idem esse in opposito. Terram vero sursum esse est oppositum esse in eodem. Prima duo sunt secundum naturam et eadem. Secunda vero duo contra naturam, violenta et opposita sunt.
II.4>
Unde fit, ut omnia a natura in identitate, pace, amore et concordia
sint facta, in oppositione vero, lite et discordia nulla.
(2) Naturalis rerum concordia, identitas, pax, unitas et amor est uniuscuiusque naturalis in proprio loco status, sedes et mansio, earum vero discordia, diversitas, lis, oppositio et numerus est earundem aut in contrariis locis aut plurium in eodem loco mansio ac sedes, quae est naturae contraria. Nam sicut impossibile est natura ullum esse vacuum locum privatum corpore aut re naturali, ita et impossibile est natura rem aliquam proprio peculiarive loco ita esse destitutam, ut cum alia et in alterius loco recipi egeat. Ad hunc igitur modum natura proprium unicuique tribuens locum statuensve in propria sede singula, ab universo mundo omnem litem depulit, exterminavit rerum inimicitiam, discordiam, pugnantiam, contrarietatem et oppositionem. Omnia etenim creavit fecitque in pace et in propriis locis. Omnia denique immobiliter fixit in se ipsis. Et haec a naturalibus suis locis atque substantiis emigrare nequeunt neque invicem misceri aut confundi.
III.4>
Fit etiam, ut omnia natura sint unum et idem.
(3) Nam numerus est rerum divisio, diversitas, lis et oppositio. Omnem autem vim, litem, divisionem, diversitatem, varietatem, oppositionem et pugnam ab universo natura propulsavit. Igitur et omnem etiam facessere iussit numerum. Unum quippe atque idem est: ignem esse in summo et terram in imo. Est et unum atque idem ignem esse ignem et terram terram. Diversum est autem duale ac naturae contrarium: ignem esse in imo et terram in summo. Et haec vocatur oppositio sive dyas et diversitas rerum, quae in rerum natura est nulla. Omnia igitur fecit natura in monade et identitate, nihil in dyade et oppositione. Haec enim duo homo homo et equus equus sunt unum, idem et necessarium. Haec vero homo equus et equus homo seu homo homo et homo equus aut equus equus et equus homo duo sunt, diversa sunt et opposita, contraria et impossibilia. Factum enim est natura unumquodque in necessitate, nihil in impossibilitate. Unumquodque in se in eodem, nihil extra se in opposito aut in numero. Omnis itaque rerum varietas per uniuscuiusque in proprio loco propriave essentia aut ratione statum, mansionem ac sedem in naturalem concordiam, pacem et unitatem resolvitur.
IV.4>
Omnia in eodem plurima sunt et multa,
in multis vero et singula in se ipsis eadem.
(4) De naturalibus rebus deque numeris iudicium idem. Omnis autem numerus dumtaxat ad idem aliquod ut ad unitatem est numerus. Ad se ipsum vero omnis numerus est unitas. Omnis enim numerus sub ratione et quantitate propria ab sola distat unitate, qua distantia censetur numerus. A se ipso vero distare nullus reperitur, sed omnis a se ipso est primus, sibi ipsi coniunctus, proximus atque unus. Est enim unitas primo in loco unitas, dyas secunda unitas, trias unitas in tertio loco, quaternitas vero quarto in loco unitas.
Prima unitas |
Secunda unitas |
Tertia unitas |
Quarta unitas |
1 |
2 |
3 |
4 |
Monas |
|
Dyas |
|
Trias |
|
Quaternitas |
|
Nam distantibus atque diversis distantia unitas est atque identitas. Unitas vero et identitas eorum est distantia, diversitas atque multitudo. Igitur unitate diversa multiplicas, multitudine vero ea unum facis et coniungis. Quatenus ea praedicas diversa, dicis ea esse unum. Cum vero ais diversa esse unum, diversa dicis ea esse diversa. Qui enim de diversis praedicat unitatem, ea esse unum profert. Diversorum autem unitas est diversitas et distantia. Qui vero de diversis multitudinem enuntiat, ea ait esse plurima. Est autem diversorum multitudo eorumque numerus unitas. Statuens igitur plurima in uno ea multiplicat dividitque ab invicem. Statuens vero ea in pluribus unit, copulat coniungitque.
V.4>
Omnis identitas per aequidistantes lineas, oppositio vero
omni linearum intersectione et angulis profertur.
(5) Oppositorum quippe identitas est utrumque esse in se ipso sive in propria essentia et loco et ratione. Hic autem eorum status haecve ipsorum positio: Per aequidistantes lineas pulchre exprimitur productas ab unoquoque oppositorum ad proprium suum ac naturalem locum, qui natura unicuique subest, aut si bis posueris utrumque, intellige identitatem per productas rectas ab utroque eorum ad se ipsum aut ad rationem propriam, si eam adieceris. Ast oppositorum oppositio est utrumque esse oppositum: aut in eodem esse loco eademve essentia aut utrumque in sui oppositi loco contrariisve et innaturalibus locis collocari. Ut oppositio est ignem et terram simul statui aut in imo aut in summo aut ignem in imo et terram in summo. Hi etenim eorum status et positiones in aequidistantibus, angularibus seque secantibus lineis exprimuntur. Statue enim deum et nihil contra sese ex aequo ut opposita diametro distantia ac suppone deo esse, nihilo vero non esse! Aequidistantes lineae productae a deo ad esse et a nihilo ad non esse dicuntur identitatis lineae unumquodque in proprio statuentes loco. Quae vero a deo ad non esse et a nihilo ad esse secantes protenduntur, has oppositionis et pugnantiae lineas censemus. Omnis enim identitas et oppositio aequalitate et inaequalitate continetur. Similiter et quaecumque faciunt angulum ut quae a deo simul ad esse et non ese vel quae a nihilo ad esse et non esse aut quae a deo et nihilo ad esse aut a deo et nihilo ad non esse producuntur, hae oppositionis, diversitatis et discordiae lineae vocitentur.
VI.4>
Unde fit, ut aequidistantia sit rerum identitas,
sectio vero et angulus earum oppositio.
(6) Nam aequidistantia est rerum impermixtio et uniuscuiusque rei naturalis in se ipsa mansio. Sectio vero aut angulus rerum est transumptio et in eodem loco plurium positio atque concurrentia, quam natura (ut diximus) ab universo (dans unicuique locum, substantiam, sedem et rationem) propulsavit extorremque egit. Et per haec opposita aequidistantiam et angulum sive intersectionem latissime de cunctis oppositis philosophabere.
|