BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Carolus Bovillus

ca. 1475 - ca. 1566

 

Ars oppositorum

 

______________________________________________________________________________

 

 

 

C.

De quattuor habitudinum oppositionibus

per idem et oppositum.

 

 

I.

Si idem idem est, oppositum erit oppositum.

Et si idem est oppositum, oppositum erit idem.

 

(1) Sub his nominibus ‘eodem’ et ‘opposito’ generatim omnia comprehendi volumus opposita. Sub eodem: quicquid est potius, prius, perfectius aut in nostro intento atque proposito, sub opposito vero: quod imperfectius fuerit, ignobilius, posterius quodve minime est in proposito. Sit igitur deus idem, nihil vero oppositum. Concludo illico: Si idem idem est, oppositum esse oppositum, id est: Si deus deus est, nihil esse nihil. Et si idem est oppositum, oppositum esse idem, id est: Si deus nihil est, nihil esse deum. Similiter si deus est in esse, nihil esse in non esse, et si deus non est, nihil esse. Sunt enim deus et esse eadem, nihil vero et non esse eorum opposita.

 

 

II.

Si idem est in eodem, erit oppositum in opposito.

Si vero idem in opposito, erit in eodem oppositum.

 

(2) Sint lux et meridiei punctum eadem, tenebrae vero et mediae noctis punctum vocentur opposita. Si lux est in meridie, id est in nostro hemisphaerio, tenebrae erunt in nocte, id est in anticthonum hemisphaerio, et si lux est in nocte, id est in inferiore hemisphaerio, tenebrae erunt in die, id est in superiore nostrove hemisphaerio. Et ita in cunctis reperies, si idem in eodem fuerit, fore simul oppositum in opposito. Et si idem est in opposito, oppositum fore in eodem.

 

 

III.

Unde fit, ut in oppositorum habitudinibus duae et duae sint

coincidentes, similiter et binae ac binae oppositae.

 

(3) Coincidentes et aequipollentes sunt hae duae: idem idem et oppositum oppositum. Similiter et hae duae: idem oppositum et oppositum idem. Oppositae vero sunt hae duae: idem idem et idem oppositum; similiter et hae: oppositum oppositum et oppositum idem.

 

 

IV.

Concurrunt ambae extremae inter se: similiter et mediae invicem.

Extremae autem mediis adversantur atque opponuntur.

 

(4) Haec eadem et coincidentia sunt: vita vitae et mors mortis. Similiter et haec concurrunt: vita mortis et mors vitae. Opponuntur autem haec ad invicem: vita vitae et vita mortis. Similiter et haec: mors vitae et mors mortis. Affirmatio enim positionis est negatio negationis. Et affirmationis negatio negationis est positio. Adversantur autem sibi: affirmationis positio et affirmationis negatio; similiter et negationis negatio et negationis positio. Et ita in cunctis conclude et argue!

 

 

V.

Sicut identitas est eorundem identitas et oppositorum oppositio,

ita et oppositio est eorundem oppositio et oppositorum identitas.

 

(5) Sume identitatem pro concordia, pace et unitate, oppositionem vero pro lite, pugnantia et numero! Eadem enim dicenda sunt de identitate et oppositione oppositorum, quae de eorum pace et lite, concordia atque discordia. Quanta enim pax est: eadem esse eadem, tanta est et pax: opposita esse opposita. Et quanta lis sive pugnantia est: eadem esse opposita, tanta est lis et discordia: opposita esse eadem. Ut quanta necessitate deus est deus, tanta et nihil est nihil. Et quanta impossibilitate deus est nihil, tanta et impossibilitate nihil est deus. Pax est et consonum rationi: deum esse deum et nihil nihil. Summa vero lis est: deum esse nihil et nihil deum. Et qui dicit deum esse deum et nihil nihil, profert identitatem, id est pacem, scilicet idem esse idem et oppositum oppositum. Qui vero enuntiat deum nihil esse et nihil deum, litem, bellum discordiam et oppositionem pronuntiat, id est idem esse oppositum et oppositum idem.

 

 

VI.

Eadem in iisdem eadem sunt et in oppositis opposita.

Opposita vero in oppositis eadem et in iisdem opposita.

 

(6) In omni oppositorum ratione et oppositione contingit (quam prius diximus) quadratura, qua bifariam concludimus identitatem: bifariam et oppositionem. Identitatem inferimus et ex coniunctione sive unitate eorundem et ex oppositione sive distantia oppositorum. Haec enim aequipollent seque consequuntur. Oppositionem vero arguimus ex eorundem divisione atque distantia et ex oppositorum unitate, propinquitate et identitate. Sicut enim impossibilis est eiusdem aut eorundem divisio, ita et impossibilis oppositorum et diversorum unitas atque identitas. Et sicut necessaria est eorundem identitas, ita et pernecessaria est oppositorum diversitas. Itaque in duobus necessitas et in duobus impossibilitas arguitur. Quemadmodum quanta quiete et pace ignis sursum immobilis perseverat, tanta immobilitate et pace terra deorsum quiescit immobilis. et quanta lite atque difficultate ignis continetur in imo, tanta vi et discordia terra quiescit in summo. Identitas igitur est et utriusque pax elementi: ignem esse in summo et terram in imo. Utriusque vero lis et discordia ignem in imo et terram in summo sisti et collocari.

 

Identitas

Ignis in summo

Terra in imo

 

Oppositio

Terra in summo

Ignis in imo