BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Heinrich Bebel

1472 - 1518

 

Comoedia

De optimo studio iuvenum

 

________________________________________________________________

 

 

 

Ad spectatores

 

Iam spectatores animis linguisque favete!

Contio vel pauco tempore tota sile,

Audire ut possis, quicquid recitaverit actor

Imprimis tibi, qui consuluisse cupit!

Non hic illecebras Veneris, non castra Priapi

Atque Thyesteos non canit ille toros,

Non hic ingluviem ventris nec munera Bacchi.

Sit procul omne nefas, sit procul omne scelus!

Erudientur enim iuvenes, qui discere curant,

Quis modus in studiis optimus esse queat,

Qualis praeceptor; studium quod debeat esse,

Per quod virtutis culmen adire queas.

Sidere felici iamiam procede poeta,

Nam tibi doctorum corda favere solent.