Heinrich Bebel
1472 - 1518
|
ComoediaDe optimo studio iuvenum
|
________________________________________________________________
|
|
Argumentum comoediae
Quidam rusticus habet filium scholasticum, quem missurus ad gymnasium universale, ut dici solet, consilio sui Paraetiani optimo committit praeceptori, a quo non solum sophismata, verum etiam eloquentiam moresque didicit. Unde in clarum evasit virum et reliquis, qui unum tantum ex his consecuti sunt, longe excelluit. Insuper et laus poetices decantatur. Postremo temere pro diversis sectis disceptantes componuntur fitque pax et amicitia, quibus nihil in humanis excogitari melius potest. |