BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Heinrich Bebel

1472 - 1518

 

Comoedia

De optimo studio iuvenum

 

________________________________________________________________

 

 

 

Primus actus

 

Interlocutores

Rapardus pater, Vigilantius filius

et philologus Paraetianus.

 

Rapardus.

Eamus, fili amatissime, quaerere dominum philologum Paraetianum nostrum consulturi, quo pacto tuam condicionem ampliorem et nobiliorem reddamus, cum tu unus sis omnium mortalium, qui senectutis nostrae infirmitatem consolari speraris. Quare diu noctuque in id nitar, ut tibi ad studium et incrementum tuum adiumento esse possim. Sed eccum philologum sua sponte ad nos properantem. Ipse est, mehercule! Ibo salutatum eum. Salve, pastor reverende!

Philologus.

Et tu pariter, mi Raparde! Quibus de rebus est tibi sermo cum filio tam maturus et gravis?

Rapardus.

Peropportune hic nobis obviam te dedisti, bone pastor. Eram enim in itinere te in aedibus tuis visere, tuoque consilio, quo mihi iam maxime opus est uti.

Philologus.

Edissere, precor, quam ob causam!

Rapardus.

Filius est mihi hic, ut vides, qui cum frequentaverit omnes scholas triviales, quae vulgo particularia nuncupantur, quaeque celebres habentur per Germaniam, Ulmae, Zuickaviae, Suollis et Daventriae, cupit, et precibus apud me instat iam proficisci, ad gymnasium aliquod universale. Ego autem iustis filii desideriis non repugnans vellem apud te experiri, qua via et commoditate id fieri possit, quem iam diu omnium doctissimum simul et harum rerum expertissimum et praedicant et existimant omnes compagani nostri passim.

Philologus.

Non sum talis, qui forsan praedicor ab amicis, tamen si quid in rem tuam efficere possum, nullum praeterfugiam laborem. Placet autem prius experiri ingenium adolescentis. Ex hoc enim sanius consilium dare possum.

Rapardus.

Optime narrasti, fac et citius!

Philologus.

Bone adolescens, quod est tibi nomen?

Vigilantius.

Vigilantius.

Philologus.

Bene dixisti. Potuisti et dicere Vigilantio. Sed dic unum: quo studio hactenus invigilasti?

Vigilantius.

Ego nescio, quid est dictum.

Philologus.

Loquar significantius et ut vulgo quaerere solent. Quid audis?

Vigilantius.

Ambas partes Alexandri una cum commento Remigii et Ioannis de Nova Villa, et glossam Donati, et pro latinitate Cornutum Ioannis de Garlandria, qui incipit «Caespitat in phaleris», et Alanum «A Phoebo Phoebe» etc.

Philologus.

Quot annis iam scholas frequentasti?

Vigilantius.

Duodecim pene.

Philologus.

Duodecim? Deberes itaque melius intelligere sermonem latinum, quam nosti.

Vigilantius.

Latinum illud scholasticum optime teneo, at ita, ut tu loqueris, non possum. Non enim imbutus sum.

Philologus.

Valeant praeceptores tui, et in malam crucem abeant, qui te tot annis dedocuerunt et neglexerunt! Deberes utique iam esse latinus.

Vigilantius.

Irascor tibi paulisper, pastor reverende, qui talia meis praeceptoribus imprecaris. Ego enim illos semper parentum loco diligendos existimavi. Non enim me neglexerunt, sed pro virili sua portione instruxerunt. Sum enim imbutus et edoctus optime de quinque figuris Alexandri: scio, quod vitium sit appositionis, quod evocationis, quod item conceptionis, zeugmatis et prolepsis. Scio etiam, quibus rationibus excusari possint, ratione scilicet, qua potest fieri, et ratione, qua oportet fieri. Scio insuper, quibus ex viribus regatur genitivus, regatur dativus, accusativus et ablativus. De impedimentis, o alme deus, quale quamque resolutum, ego habeo commentum compositum a Iacobutio Smaltzhaff provisore nostro. Superfluum est aut plura dicere de prima parte, ubi ego sum resolutissimus manuductione eiusdem provisoris. Insuper modos significandi Ioannis Iussae. Quid referam glossam versoris super Donato! Ibi optime possum tibi recensere sufficientias octo partium orationis. Item diffinitionem nominis et omnes limitationes. Itemque quae in contrarium adduci possunt argumenta, resolvere sum doctissimus. Scio, quid genus, quid declinatio, quid qualitas, quid item pronomen, quid verbum, adverbium, praepositio, coniunctio et interiectio eorumque accidentia atque diffinitiones eorundem. Argumenta quoque, quae illic habentur, calleo. Quid autem est aliud, quod quisque scire debeat? Ego enim praeceptoribus meis gratias ago!

Philologus.

Oh miseram neglectamque Germaniam, quae Alexandrum Gallum iuventutis suae corruptorem et de se tam male meritum tanti facit tamque magno in pretio habere solet! Plus tamen irascendum est his, qui tam grandia commentaria in hunc excudere consueverunt. Nihil est enim aeque pestiferum scholasticorum studio et utilitati quam grandia et superflua grammatistaram commentaria fatuaeque et superstitiosae quaestiones anxiaeque argumentationes, quae non nisi in dialectica tradi debent. Multa itaque nosti in grammatica, ut iam in medium adduxisti, attamen adeo ieiunus es in latino sermone, ut puer trium annorum existimeris. Grammatica enim est, quae latini sermonis curam habet et docet. Tu autem cum tuis argumentis grammaticalibus atque impedimentis et diffinitionibus inexpugnabilibus elinguis es et mutus. Omnino unde grammaticus non es.

Vigilantius.

Est verum per deum muscarum! At si me audire velis, sum ego inter centum qui Ulmae iam sunt scholasticos, disertissimus, ex hac potissimum causa: habemus enim praeceptorem, qui dissuadet nobis poetas. Ego autem meopte ingenio semper occulta lectione latinum sermonem, quantum tenuitas industriae meae comprehendere potuit, numquam neglexi.

Philologus.

O macte puer virtute bonus, sic poteris evadere in doctum hominem. Tuo autem praeceptori similiter et alii condiscipuli tui in aeternum maledicent, qui eos neglexit in rebus inutilibus et nihil aedificantibus ad eruditionem. Quid enim prodest scire rationem, qua potest fieri, et rationem, qua oportet fieri! Item quibus ex viribus regatur genitivus vel darivus, atque tot argumentationes et diffinitionum limitationes in Donato! Sunt haec mera deliramenta et decipulae, ex quibus nemo doctior, nemo eloquentior fit. Quodsi sunt necessaria haec ad grammaticum, cur non posuit Donatus, Servius, Caper, Diomedes et omnium grammaticorum princeps Priscianus, cur non recentiores Nicolaus Perottus, Sulpicius Verulanus, Pomponius Laetus, Antonius Mancinellus, qui omnes optime instituunt grammaticum et tamen nullam de his fabulamentis atque ineptis figmentis mentionem faciunt? Non probo item, quod discipulis apud nos traduntur minutiores auctores: Facetus, Floretus, Alanus, Cornutus etc.

Vigilantius.

Iuvenibus hi traduntur et his, qui paulum ultra primas litteras progressi sunt.

Philologus.

Romani et Graeci non solum bonos praeceptores, verum etiam doctas nutrices pueris adhibere solebant. Sed sicut habemus doctores, ita discimus, ita sumus docti et eloquentes in Germania. Vix tria verba latine cum dignitate et elegantia effari possumus. Antiqui (teste Augustino nostro et Quintiliano) pueris primum Vergilium praeponebant, nostri in provectiori aetate abhorrent dicentes poeticum esse, quicquid latine et eleganter dicitur. Modi autem significandi penitus nihil valent, sed potius sunt corruptores optimorum ingeniorum.

Vigilantius.

Haec omnia verissima esse optime perspicio, pastor reverende. Quare nihil antiquius duco quam tuis morem gerere consiliis et praesto esse, quae mihi facienda persuaseris.

Philologus.

Patri tuo prius loquar. Audi, Raparde!

Rapardus.

Quid vis? Expertusne es filii ingenium?

Philologus.

Credito!

Rapardus.

Utinam bona nuntiares!

Philologus.

Non mala. Plurimi enim facio et plurimam eruditionis partem animum discendi cupidum, qualem in tuo filio reperio.

Rapardus.

Gaudeo plurimum et tibi gratias habeo immortales, qui te admodum benevolum rebus in meis declaras. Sed dic, precor, iam tandem, cui committendus magistro et quibus potissimum rebus debeat insudare.

Philologus.

Dicam equidem id, quod mihi visum fuerit factu dignissimum et quod longa experientia doctus maxime approbo.

Rapardus.

Dic itaque! Nihil enim est, quod de tua eruditione et experientia dubitemus.

Philologus.

Huic eum primum trade praeceptori, a quo mores primum, mox eloquentiam ceterasque artes liberales discat, quae male sine moribus discuntur, male item artes sine eloquentia. Quid enim prodest plura et pulchra scire et de his ridicule et inepte loqui? Quare nisi quis eloquentiam et elegantiores litteras artibus et philosophiae coniunxerit, hunc fuge! Nam idoneus iuventutis praeceptor esse non potest. Quodsi hunc consecutus es, solertissime providendum est posthac, ne pravis eum et disculis contubernalibus (quos ipsi constantes appellitant) et convictoribus adiungas, sed bonis et studiosis. Malignus enim comes (teste Seneca) quamvis candido et simplici rubiginem suam affricuit, et ut idem dicit: nemo non aliquod nobis vitium aut commodat aut imprimit aut nescientibus allinit. Adeo nemo nostrum, qui maxime concinnamus ingenium, ferre impetum vitiorum tam magno comitatu venientium potest. Convictor itaque delicatus paulatim enervat ac mollit frugi ac temperantes homines. Quare si fieri posset, maxime probarem, si in eodem contubernio esset cum suo magistro, quod et idem Seneca verissime simul et elegantissime expressit inquiens: Zenonem Cleanthes non expressisset, si eum tantummodo audiisset. Vitae eius interfuit, secreta perspexit, observavit illum, an ex formula sua viveret. Plato et Aristoteles et omnis in diversum itura sapientium turba plus ex moribus quam ex verbis Socratis traxit. Metrodorum et Hermarchum et Polyaenum magnos viros non schola Epicuri, sed contubemium fecit. Reliqua, quae ad eius profectum et utilitatem dici possunt, in dies a praeceptore ediscet, si saltem eum, quem dixi, elegerit.

Rapardus.

Factum credito! Bene vale!

Philologus.

Et vos pariter!