BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Heinrich Bebel

1472 - 1518

 

Comoedia

De optimo studio iuvenum

 

________________________________________________________________

 

 

 

Quartus actus

 

Lentulus sophista, Vigilantius,

Aulicus regis et poeta.

 

Lentulus.

Beneveneritis, Vigilanti!

Vigilantius.

Salus tibi!

Lentulus.

Unde venis?

Vigilantius.

Ex Tubingen.

Lentulus.

Stetisti ibidem in universitate?

Vigilantius.

Interdum steti, interdum sedi.

Lentulus.

Es autem membrum universitatis?

Vigilantius.

Etiam sum.

Lentulus.

Deo gratias. Ego libenter audio, quando tibi bene vadit.

Vigilantius.

Et ego revera, si res tuas tibi ex sententia evenire intelligam, summopere gaudebo ex veteri nostra amicitia.

Lentulus.

Ego laudo deum et bene contentor. Mitto etiam te scire, quod ego sum optimus artista.

Vigilantius.

Audio summa cum voluptate, sed pace tua dixerim, vellem, etiam esses paulo latinior in verbis tuis.

Lentulus.

Paulo latinior? Tace, poeta!

Vigilantius.

O tardum ingenium! Poeta non sum nec idoneus ad tantam poetices maiestatem. Sed pro virili parte in id nitor, ut possim esse latinus et cum dignitate eloqui, quae mente conceperim.

Lentulus.

Ego non curo. Sufficit mentis conceptum exprimere.

Vigilantius.

Hoc et extremus idiota et rusticus facere potest.

Lentulus.

Latine dico.

Vigilantius.

Apud pueros intellegeris, non apud eruditos, quibus ridiculo es barbaro ore tuo.

Lentulus.

Abi in malam crucem, si nihil scis nisi latinisare.

Vigilantius.

Quin tu abeas, qui nisi delirare scis nihil. Sum et ego in ceteris artibus liberalibus eruditus. Quodsi placet dissertare, non detractabo certamen.

Lentulus.

Ego volo tecum disputare pro sex denariis in suppositionibus et fallaciis.

Vigilantius.

Paratus sum, incipe!

Lentulus.

Arguo tibi sic: quod ego sum, tu non es.

Vigilantius.

Assentior.

Lentulus.

Ego autem homo sum.

Vigilantius.

Itidem admitto.

Lentulus.

Tu igitur non es homo.

Vigilantius.

Omnia vera essent, si maiorem a me incepisses. O delirum caput, putas me istud non posse solvere? Sed ut cum Seneca loquar: pudet me, quod in re tam seria senes ludimus, o pueriles ineptias, in hoc supercilia subduximus, in hoc barbam dimisimus, hoc est, quod tristes docemus et pallidi, hoc quod nec ignoranti nocet nec scientem iuvat. Tamen cum eodem Seneca non nego sophismata perspicienda, sed perspicienda tantum et a limine salutanda.

Lentulus.

Ego prius bene dixi, tu vituperas artes!

Vigilantius.

Falso me accusas, quin immo tu facis.

Lentulus.

Edoce, precor!

Vigilantius.

Reprehendendo castam et eruditam latinitatem reprehendis grammaticam et rhetoricam, artes liberales, ex quibus derivatur latinitas.

Lentulus.

Ego non sic putavi. Sed tamen pro parte verum est.

Vigilantius.

Non etiam vitupero sophismata, sicut aestimas. Sed nimiam in eis moram damno et hoc in primis, quod nihil nisi sophismata noris et tantum scis simulare cupressum, ut est in Graecorum proverbio. Ceterum hospitem aut peregrinum litteris imbutum poteris vix latine salutare. Multo minus pluribus verbis alloqui nisi rustice et inconcinne, quodsi Senecae credere volueris, tam diu immorandum est in studiis liberalibus, quamdiu nihil animus agere maius potest: rudimenta sunt nostra, non opera.

Lentulus.

Quid dicis tu? Ego nuper habui disputationem cum uno, quem ad metam redargutionis deduxi. Et inde tamquam Aristoteles ab omnibus laudatus sum, credis tu hoc nihil esse?

Vigilantius.

Indoctos et rudes facile est vincere, dummodo maxime, ut soles, clamaveris.

Lentulus.

Nullum est studium praeter dialecticum!

Vigilantius.

Falleris profecto!

Lentulus.

Ego video alibi stare aulicum unum regis et scribam, qui bene scit, quod sit optimum studium. Nam ipse quottidie videt et audit doctos viros et hincinde in diversis partibus et cum diversis hominibus plurima discit. Illum ego volo interrogare, ut dicat mihi veritatem de bono studio.

Vigilantius.

Alloquere eum!

Lentulus.

Beneveneat dominus!

Aulicus.

Habeo tibi gratias!

Lentulus.

Si tu non velles irasci, aulice, ego libenter vellem te aliquid quaerere.

Aulicus.

Dicas audenter, summa enim cum animi tranquillitate audiam.

Lentulus.

Ego habeo hic lites cum uno, qui vult me vituperare, quod ego non scio latinisare.

Aulicus.

Si cum venia vis audire veritatem, maximo tibi vitio dandum est, si sine latinitatis et sermonis integritate in numero cupis haberi eruditorum.

Lentulus.

Quis omnia potest scire? Nonne sufficit, quod ego sum bonus artista? Verissimumque est illud: pluribus intentus minor est ad singula sensus.

Aulicus.

Sermo latinus castus et purus non est censendum studium singulare a quaquam ex artibus. Immo quo omnes tamquam proprio instrumento et necessario utuntur. Eloquentia enim vel sola est, quae cunctas artes vel obscuras et incognitas vel clarissimas et notissimas reddit. Sine enim eloquentia, quae per studia ista politiora atque poetica acquiritur, omnes aliae artes ieiunae, aridae et non satis ornatae haberi possunt. Nam si eloquentiam tollas, nihil est tam excellens, quod non aliquando deficiat, tam magnificum, quod non funditus pereat, tam spectandum, quod non sordescat, tam egregium, quod non sensim intereat, tam praeclarum, quod non continuo abolescat. Quid autem tam incultum, tam horridum, tam obscurum, quod non elaborata oratione splendescat et tamquam excolatur! Quid tam incredibile, tam difficile, quod non dicendo probabile et facile fiat! Quid eloquentia laudabilius, praestabilius, amabiliusve vel admiratione audientium, vel spe indigentium, vel eorum, qui defensi sunt gratia! Quae postremo primum efficit, ut ea, quae ignoramus discere, et ea, quae scimus, alios docere possimus.

Lentulus.

Si tu stares in universitate et audires argumenta pulcherrima, quae adducuntur, tu diceres nullum esse studium praeter dialecticum.

Aulicus.

O bone Lentule, si quis gymnasium exiverit, vix in decem annis occasionem habiturus es de his rebus disputare. Quodsi tibi sit accedendus episcopus pro beneficio, amici excipiendi vel invitandi ad prandium, vel si sunt tibi negotia apud regem aliosque principes ut dicitur saeculares, crede mihi, non est opus captiosis argumentationibus, sed latino sermone casto et eleganti, quo si carueris, indoctus haberis ab omnibus, etiam si omnes syllogismos tecum in sacco portaveris. Referam tibi veram historiam: Cum nuper essem in Innspruck, audivi et vidi quendam sibi multum arrogantem et alioquin non indoctum adeo corrupte et barbare loqui cum cardinali Raymundo pro beneficio ecclesiastico, ut eum tamquam indignum a se summovere iusserit cardinalis, cum tantum exorsus esset sic. «Illustrissime ac beatissime legate! Ego, ego, » (bis enim vel ter repetebat) «ego sum venturus hic apud vos...», quem interpellans cardinalis «Abi!» iam dixit. Ille rubore plenus abiit, numquam posthac revisus a quoquam. Cave itaque, ne hoc olim tibi contingat!

Lentulus.

Potest verum esse, sed ego odio poetas propter hoc, quia lascivi sunt et turpia narrant.

Aulicus.

Si poetae non essent legendi, numquam Augustinus, numquam Hieronymus, numquam Basilius, numquam totius antiquitatis institutum simul in hoc consensisset, ut hoc esset primum et necessarium puerorum studium. Quos castiores et meliores fuisse constat, quam hodie vivatur, et utinam pueri et discipuli sacerdotibus et magistris immo rusticis et bubulcis cohabitantes, qui nullum umquam poetam aut viderunt aut legerunt, nihil lascivum, nihil impudicum, nihil flagitiosum viderent, audirent aut discerent. Quodsi omnia scripta, quibus amores resque leviusculae continentur, sunt cum suis scriptoribus repudianda, repudiemus libros bibliorum, quibus nihil sacratius, nihil religiosius, nihil mysticum magis existimatur: Liber Geneseos abiciatur, quoniam in eo amores Iacob et Rachaelis, concubitus Sichem cum Dina violentus, stuprum Iudae cum nuru Tamar referuntur. Nemo librum Numerorum sumat in manibus, quoniam Israelitici populi fornicationes cum filiabus Moabitarum in eo perscribuntur. Cave legas Iudicum volumen, continet enim Sansonis robustissimi mollissimos cum puella Dalila complexus. Librum Hester ne tangito, docebit enim te, quemadmodum Assverus rex amorem amore sicuti clavum clavo trudere conatur, et ad impatientiam amoris leniendam per singulas paene noctes novas puellas devirginat. Libros Regum nefandos explodito, quibus Davidis et Bersabes adulteria, eiusdem senescentis cum adolescentula Sunamite complexus, Ammonis cum sorore Tamar incestus infandus, Salomonis cum reginis concubinisque innumerabilibus fatuae amationes commemorantur. Et ut semel finiam: ipsum Canticum Canticorum tamquam Syreneos cantus obturata aure transito, cum meros amores meramque impudicitiam, nisi mystice intelligamus, resonare videatur, quare bene dixit poeta noster laureatus: Virgo rosas lectat, rigidis de sentibus, et nos optima carpemus dulcia et instar apis. Et ut in summa dicam: sic eloquentiam discas, ut ceteras artes non posthabeas. Nec item solum ceterae artes valent sine eloquentia. Nam ut Strabo dicit: Antiqui poeticam primam philosophiam quandam esse perhibent, quae ab ineunte nos aetate ad vivendi rationes adducit, quae mores, quae affectiones edoceat, quae res gerendas cum iucunditate praecipiat.

Lentulus.

Oh me miserum, vix intelligo, quae loqueris! Dabo tamen operam, ut vel sero adhibeam praeceptores ad cultum sermonem perdiscendum.

Aulicus.

Nulla aetas sera ad discendum videri debet.

Lentulus.

Faciam profecto. Sed oportet me etiam disputare cum poeta, ut eum faciam iratum.

Aulicus.

Facias libere!

Lentulus.

Domine poeta, quid facis cum studio tuo? Sunt enim omnes poetae lascivi et tractant de amoribus turpibus, quod non est bonum.

Poeta.

Loquere paulo honestius, o Lentule, de poetis!

Lentulus.

Sciebam, quod irasceretur mihi, o aulice, sed tamen non desistam. Non igitur benedixi, domine poeta?

Poeta.

Serio tibi dico poetas esse vel praecipuos virtutum praecones, totamque Homeri poesim laudem esse virtutis, ut unus ex sanctissimis doctoribus nobis scriptum reliquit, nec immerito. Quis enim non videat omnia, quibus humana vita recte instituatur, praecepta ab horum libris veluti ex adorandis philosophiae penetralibus promi facile ac percipi posse? Qua, obsecro, acrimonia, quo verborum fulmine poetae omnes praeter solos elegiographos metum, ignaviam, luxuriam, incontinentiam, impietatem, perfidiam ac omnia iniustitiae genera reliquaque vitia insectantur vexantque! Quibus contra laudibus, quibus praemiis invictam animi magnitudinem et pro patria amicisque consideratam periculorum susceptionem, religionem in deum, pietatem in maiores, caritatem in omnes prosequantur! Quodsi duo aut ad summum quattuor inventi sunt, qui lubricos descripserunt amores libidinosamque venerem suis carminibus ornare studuerunt, non propter hoc poesis vituperanda est. Nihil enim tam bonum est, quin ad perniciem trahi possit per eos, qui vitiis et turpitudini student iuxta poetam. Igne quid utilius? Si quis tamen urere tecta comparat, audaces instruit igne manus. Eripit interdum, modo dat medicina salutem: quaeque iuvat, monstrat, quaeque sit herba nocens. Et latro et cautus praecingitur ense viator. Ille sed insidias, hic sibi portat opem. Immo, et ipsa sanctissima theologia vel potius nimia philosophia? Nonne innumeros hereticos educavit, qui non ludicra vel lasciva scripserunt, sed quae in perniciem et damnationem humani generis excogitata sunt. Sed nonne irascemur theologiae? Minimehercle! Et sicut theologia irreprehensibilis est, sic incorrupta est poesis. Licet ea plurimi abutantur, sicut et aliis rebus.

Lentulus.

Belle narrasti, ut decet bonum et honestum virum. Sed audi adhuc unum: ego audivi a pueritia, quod poetae libenter mentirentur.

Poeta.

Est profecto, ut dicis, vulgatum apud indoctos proverbium. Sed hi nesciunt (teste Lactantio nostro), qui sit poeticae licentiae modus, quousque fingendo progredi liceat, cum officium poetae sit in eo, ut ea, quae gesta sunt vere, in aliquas species obliquis figurationibus cum decore aliquo conversa traducant. Non ergo res ipsas gestas finxerunt poetae, quodsi facerent, essent vanissimi. Sed rebus gestis addiderunt quendam colorem. Et iuxta Strabonem: Sicuti quispiam argento circumfundit aurum, sic et poeta veris contemplationibus fabellas apponit, quibus elocutionem et dulcedine conciliat et ornatu. Et ut summatim dicam: Ceterae res neque temporum sunt neque aetatum omnium neque locorum. Nostra autem studia poetica adolescentiam agunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis profugium ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. Quodsi ipsi haec neque attingere, neque sensu nostro gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam cum in aliis videremus, unde a Platone et Ennio divini sunt poetae vocati, quorum nomen nulla umquam barbaries violavit.

Lentulus.

Vera omnia esse intelligo, sed, precor, ne mea verba in partem sinistram accipias, nam ex tota amicitia et quadam iucunda verborum libertate dixi, non ad detractionem. Sum enim ex sophistarum numero, quorum mos est in omnibus rebus contrariam fovere partem ingenii acuendi gratia.

Poeta.

Ex mera amicitia provocatum me esse bene perspectum habeo, neque ego honestam litterarum disceptationem detrecto. Sed audi, quis est hic disputantium clamor?

Lentulus.

Accede propius et audies!

Poeta.

Audiemus ergo.