BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Heinrich Bebel

1472 - 1518

 

Comoedia

De optimo studio iuvenum

 

________________________________________________________________

 

 

 

Quintus actus

 

Chrysippus, Leucippus, poeta.

 

Chrysippus.

Cui rei studes, o Leucippe?

Leucippus.

Subtilitatibus Scoti.

Chrysippus.

Quid tibi videris de Scoto?

Leucippus.

Talis debet existimari ab omnibus, qui eruditione et ingenii subtilitate omnes doctores Christianos excellat.

Chrysippus.

Omnes? Mentiris ad collum tuum.

Leucippus.

Verum dico. Immo et tu parcis veritati. Quem enim illi praeferre quisquam posset?

Chrysippus.

O longe excellit eum omnium doctorum princeps Guilielmus Ockam.

Leucippus.

Si credidero, tunc dii perdant me. Nihil enim teneo de secta vestra, immo omnes, qui hanc fovent, tamquam capitales inimicos habeo.

Chrysippus.

Et ego eos, qui vestram sectam probant.

Leucippus.

Tace, rana!

Chrysippus.

Tace tu, cicada!

Leucippus.

Nisi me ratio tantorum virorum detineret, non temperarem mihi, quin de crinibus sursum deorsumque tractarem.

Chrysippus.

Utinam attentares! Minis nemo umquam mortuus est. Tamen hoc unum denuntio et repetens iterum iterumque moneo: cornutam bestiam petis. Et de me dici potest, ut est in proverbio: foenum habet in cornu.

Leucippus.

Exspectabo ad suum tempus. Tamen hoc non pigebit me dicere tuam sectam esse vanam penitus et erroneam.

Chrysippus.

Ego tuam falsam omnino esse semper praedicabo.

Leucippus.

Dic tu, domine poeta, precor (quoniam nulli sectae addictus es), quae tibi verior probabiliorque videatur?

Poeta.

Utra eorum verior sit et probabilior certant dialectici, et adhuc sub iudice lis est. Nec meum est, immo multum supra vires meas iudicium ferre de harum sectarum doctoribus. Existimo tamen ambos doctissimos fuisse, neutrum tamen eorum omnia novisse. Nemo enim unus, ut dicit Varro, omnia scire potest. Nemo item est, qui sibi non in aliquo errore indulgeat. Sed incredibilis est error, ut Lactantius, noster Christianus Cicero, testatur, illorum, qui, cum aliquam sectam probaverint eique se addixerint, ceteras damnant tamquam falsas et inanes. Armantque se ad proeliandum, nec quid defendere debeant scientes nec quid refutare. Incursantque passim sine delectu omnia, quae asserunt quicumque dissentiunt. Neque teste Quintiliano id statim legenti persuasum sit, omnia, quae omnes auctores dixerunt, utique esse perfecta. Nam et labant aliquando et oneri cedunt et indulgent ingeniorum suorum voluptati nec semper intendunt animum. Nonnumquam fatigantur, quare Seneca bene dixit: non enim me cuiquam emancipavi, nullius nomen fero. Multum magnorum virorum iudicio credo, aliquid et meo vendico. Et si me volueritis audire: omnino non est immorandum in his opinionum subtilitatibus. Pessimum enim hoc habent in se: dulcedinem quandam sui faciunt, et animum egregium ad maiora natum specie subtilitatis inductum detinent et morantur, ut in his tamquam apud Syreneos scopulos consenescat. Quare rogo atque obtestor vos ambos: desistite ab hac contentione atque mutuis ab inimicitiis! Diversitas enim opinionum non introducta est ad odium atque invidiam, sed ad nudam exercitationem, ut in scholis contrarii, in foro amici et fratres, quemadmodum illi, qui certant pila, lucta, ceterisque gymnasiis, id est exercitationibus. Et ut finem faciam, audite cuiusdam Germani non inelegantis sinceraeque eruditionis viri verba, qui, cum oraret de concordia illarum sectarum, tandem ita concludit: manear, obsecro, vera fraternitas, quae nullo certamine scholastico, nulla privata affectione possit violari. Audivi ex fidedignissimis viris apud Parhysios in eodem collegio, in eodem cubiculo simul fuisse, qui diversas diversarum opinionum doctrinas tradidissent, postea in eadem mensa veluti fratres simul esse refectos. Ne dubitate quottidie eiusdem principis consiliarios super eodem negotio proposito, diversas et contrarias afferre sententias. Nihilominus non altercantur mutuo, non invident. Cum senatum exeunt, salutem sibi impertiunt, brachiis cohaerent, simul pransitant et inter se gratificantur. Sic et vos facere decet, qui estis homines, et hi, qui ceteris modestia praestare debetis. Quoniam estis philosophi, estis unius linguae, unius nationis, unius patriae, unius universitatis membra, unius facultatis artisticae filii, unius civitatis incolae, sub una fide Christiana, sub una Peripateticorum secta. Habetis easdem leges, idem caput, eundem decanum, eadem statuta, eadem privilegia, eandem viam ad felicitatem, quam non nisi per pacem, per concordiam, per fraternum, amorem consequi possumus.

Valete et plaudite.

Bebelius recensui.