BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Heinrich Bebel

1472 - 1518

 

Comoedia

De optimo studio iuvenum

 

________________________________________________________________

 

 

 

Tertius actus

 

Magister et discipulus Vigilantius.

 

Magister.

Quod est tuum nomen, o bone adolescens?

Vigilantius.

Vigilantius.

Magister.

Quare huc advenisti et quam ob causam?

Vigilantius.

Ut bonis artibus operam dans ad parentes redeam clarior et doctior.

Magister.

Bonum propositum. Ad quod autem studium plus inclinaris?

Vigilantius.

Tuum fuerit, bone praeceptor, me instituere in his rebus, quae mihi conducere sperabis. Ego enim mihimetipsi satis idoneus consultor non sum. Quicquid autem id sit, fac tradas inter cetera etiam latinitatem. Nam nisi quis effari possit sensa sua cum dignitate, video eum contemptui esse apud exteros.

Magister.

Optime narras et ita fiet, dummodo non neglexeris artes ceteras, quas liberales vocant.

Vigilantius.

Nequaquam, nam et grammaticam rhetoricamque, ex quibus tamquam ex uberrimis fontibus omnis emanat latinitas, harum in numero esse semper existimavi.

Magister.

Nemo infitias ire potest, neque sine his artes consistere possunt.

Vigilantius.

Ita existimavi.

Magister.

Lectiones igitur artium frequenter accedas et summa cum diligentia audias! Tertia autem hora post prandium poeticam lectionem adeas!

Vigilantius.

Factum credito! Sed aliudne est, quod faciam?

Magister.

Communiter haec praecepta tenere debebis, si saltem in clarum evadere vis virum: primum atque ante omnia venerare deos! Nihil enim (ut quidam ex ethnicis dixit) rite nihilque providenter homines sine deorum immortalium ope, consilio, honore auspicari possunt. Insuper maioribus natu et praeceptoribus tuis assurgere et debitam reverentiam exhibere numquam negligas; minoribus facilem et hilarem praebere debebis, aequalibus vero non invidere, sed aemulis de virtute disputationibus ad gloriam provocare, bene autem velle omnibus neque ex humillimis quemquam fastidire. Ama virtutes, rationem sequere iactantiamque maxime fugias, in commessationibus rarus, in esu et potu temperatus ac frugi, loquendi partior, legendi studiosior, nihil sit torvum in oculis, nihil in verbis procax, sed verecundus sit semper sermo tuus. Speculum enim mentis (ut dicit Ambrosius) plerumque in verbis refulget. Immo et nihil in actu inverecundum, crines pexi et ornati, habitus simplex et non sordidus, sed mundus, non gestus fractior, non incessus solutior, non vox petulantior, ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis et figura probitatis. Bona quippe domus in ipso vestibulo debet agnosci, ac primo praetendat ingressu nihil intus tenebrarum latere, tamquam lucernae lux intus positae foris luceat.

Vigilantius.

Haec omnia facio et faciam in posterum. Sed, precor, optime magister, des mihi semel favorem ad patriam provisendis amicis. Nam et ego, ut mihi videor, iam profecisse in studio mihi persuasi omnino, quare, ut parentes mei eo propensiores sint mihi opitulari, non inutile existimo, apud compaganos sacerdotes nostros ut me exhibeam cumque his variis de rebus disseram, unde laudem venari studebo.

Magister.

Placet, vade!

Vigilantius.

Vale interim!